Thomas de Vio
Cardinalis Cajetanus (1469-1534)
CAPUT
I QUOTUPLEX SIT ANALOGIA, CUM
DECLARATIONE PRIMI MODI
CAPUT II ANALOGIA
ATTRIBUTIONIS QUID SIT, ET QUOT MODIS FIAT, ET QUAE EIUS CONDITIONES
CAPUT IV QUOMODO
ANALOGUM AB ANALOGATIS DISTINGUATUR
CAPUT V QUALIS SIT
ABSTRACTIO ANALOGI AB ANALOGATIS
CAPUT VI QUALIS SIT
PRAEDICATIO ANALOGI DE SUIS ANALOGATIS
CAPUT VII QUALIS
SIT ANALOGATORUM SECUNDUM ANALOGI NOMEN DEFINITIO
CAPUT VIII QUALIS
SIT IN ANALOGO COMPARATIO
CAPUT IX QUALIS SIT
ANALOGI DIVISIO ET RESOLUTIO
CAPUT X QUALITER DE
ANALOGO SIT SCIENTIA
CAPUT XI DE
CAUTELIS NECESSARIIS CIRCA ANALOGORUM NOMINUM INTELLECTUM ET USUM
1. Invitatus
et ab ipsius rei obscuritate, et a nostri ævi flebili profundarum litterarum
penuria, de nominuin analogia in his vacationibus tractatum edere intendo. Est
siquidem eius notitia necessaria adeo, ut sine illa non possit metaphysicam
quispiam discere, et multi in aliis scientiis ex eius ignorantia errores
procedant. Quod si ullo usquam tempore accidit, hac ætate id evenire clara luce
videmus, dum analogiam, vel indisiunctionis, vel ordinis, vel conceptus præcisi
unitate, cum inaequalis participatione constituunt. Ex dicendis namque patebit,
opiniones huiusmodi a veritate, quæ ultro se offerebat, per abrupta deviasse.
2. Analogiæ
igitur vocabulum proportionem sive proportionalitatem (ut a Græcis accepimus)
in proposito sonat. Adeo tamen extensum distinctumque est, ut multa nomina
analoga abusive dicamus; et multarum distinctionum adunatio si fieret,
confusionem pareret. Ne tamen rectum obliqui iudicio privetur, et singularitas
in loquendo accusetur, unica distinctione trimembri omnia comprehendemus, et a
minus proprie analogis ad vere analoga procedemus.
3. Ad tres
ergo modos analogiæ omnia analoga reducuntur: scilicet ad analogiam
inaequalitatis, et analogiam attributionis, et analogiam proportionalitatis.
Quamvis secundum veram vocabuli proprietatem et usum Aristotelis, ultimus modus
tantum analogiam constituat, primus autem alienus ab analogia omnino sit.
4. Analoga
secundum inæqualitatem vocantur, quorum nomen est commune, et ratio secundum
illud nomen est omnino eadem, inaequaliter tamen participata. Et loquimur de
inæqualitate perfectionis: ut corpus nomen commune est corporibus inferioribus
et superioribus, et ratio omnium corporum (in quantum corpora sunt) eadem est.
Quærenti enim quid est ignis in quantum corpus, dicetur: substantia trinæ
dimensioni subiecta. Et similiter quærenti: quid est cælum in quantum corpus,
etc. Non tamen secundum æqualem perfectionem ratio corporeitatis est in
inferioribus et superioribus corporibus.
5. Huiusmodi
autem analoga Logicus univoca appellat, Philosophus vero æquivoca, eo quod ille
intentiones considerat nominum, iste autem naturas. Unde et in X Metaph., text.
ultim. Aristoteles dicit quod corruptibili et incorruptibili nihil est commune
univocum, despiciens unitatem rationis seu conceptus tantum. Et in VII Physic.,
text. 13 dicitur juxta genus latere æquivocationes; quia hujusmodi analogia cum
unitate conceptus non dicit unam naturam simpliciter, sed multas compatitur sub
se naturas, ordinem inter se habentes, ut patet inter species cuiuslibet
generis, specialissimas et subalternas magis. Omne enim genus analogum hoc modo
appellari potest, (licet non multum consueverint nisi generalissima et his
propinqua sic vocari), ut patet de quantitate et qualitate in prædicamentis, et
corpore, etc.
6. Hanc analogiam S. Thomas, in I
Sent., dist. 19 vocat analogiam secundum esse tantum, eo quod analogata
parificantur in ratione significata per illud nomen commune, sed non
parificantur in esse illius rationis. Perfectius enim esse habet in uno, quam
in alio, cuiuscumque generis ratio, ut in Metaphysica pluries patet. Non solum
enim planta est nobilior minera; sed corporeitas in planta est nobilior
corporeitate in minera: et sic de aliis.
7. Perhibet quoque huic analogiæ testimonium Averroes in XII Metaph., text. 2 dicens, cum unitate generis stare prioritatem et posterioritatem eorum, quæ sub genere sunt. Hæc pro tanto analoga vocantur, quia considerata inæquali perfectione inferiorum, per prius et posterius ordine perfectionis de illis dicitur illud nomen commune. Et iam in usum venit, ut quasi synonime dicamus aliquid dici analogice et dici per prius et posterius.
Abusio tamen
vocabulorum hæc est; quoniam dici per prius et posterius, superius est ad dici
analogice. In huius modi autem analogis, quomodo inveniantur unitas,
abstractio, prædicatio, comparatio, demonstratio et alia huiusmodi, non oportet
determinare; quoniam univoca sunt secundum veritatem, et univocorum canones in
eis servandi sunt.
8. Analoga
autem secundum attributionem sunt, quorum nomen commune est, ratio autem
secundum illud nomen est eadem secundum terminum, et diversa secundum
habitudines ad illum: ut sanum commune nomen est medicinæ, urinæ et animali; et
ratio omnium in quantum sana sunt, ad unum terminum (sanitatem scilicet),
diversas dicit habitudines. Si quis enim assignet quid est animal in quantum
sanum, subiectum dicet sanitatis; urinam vero in quantum sanam, signum
sanitatis; medicinam autem in quantum sanam, causam sanitatis proferet. Ubi
clare patet, rationem sani esse nec omnino eamdem, nec omnino diversam; sed
eamdem secundum quid, et diversam secundum quid. Est enim diversitas
habitudinum, et identitas termini illarum habitudinum.
9.
Quadrupliciter autem fieri potest huiusmodi analogia, secundum quatuor genera
causarum (vocando pro nunc causam exemplarem causam formalem). Contingit
siquidem multa ad unum finem, et ad unum efficiens, et ad unum exemplar, et ad
unum subiectum, secundum aliquam unam denominationem et attributionem
diversimode habere: ut patet ex exemplis Aristotelis, IV Metaph., text. 2. Ad
causam enim finalem pertinet exemplum de sano in III Metaph., text. 2, ad
efficientem vero exemplum de medicinali ibidem positum; ad materialem autem
analogia entis ibidem subiuncta; ad exemplarem demum analogia boni, posita in I
Ethic., cap. 7.
10.
Attribuuntur autem huic analogiæ multæ conditiones, ordinate se consequentes:
scilicet quod analogia ista sit secundum denominationem extrinsecam tantum; ita
quod primum analogatorum tantum est tale formaliter, cætera autem denominantur
talia extrinsece. Sanum enim ipsum animal formaliter est; urina vero, medicina
et alia huiusmodi, sana denominantur, non a sanitate eis inhærente, sed
extrinsece, ab illa animalis sanitate, significative vel causaliter, vel alio
modo. Et similiter idem est de medicativo et de substantia, quæ sunt formaliter
in primo; in cæteris vero denominativa significatione denominantur et
extrinsece. Boni quoque ratio in bono per essentiam salvata, quo exemplariter
caetera denominantur bona, in solo primo bono formaliter invenitur; reliqua
vero extrinseca denominatione, secundum illud bonum, bona dicuntur.
11. Sed diligenter advertendum est, quod hæc huiusmodi analogiæ conditio, scilicet quod non sit secundum genus causæ formalis inhaerentis, sed semper secundum aliquid extrinsecum, est formaliter intelligenda et non materialiter: idest non est intelligendum per hoc, quod omne nomen quod est analogum per attributionem, sit commune analogatis sic, quod primo tantum conveniat formaliter, cæteris autem extrinseca denominatione, ut de sano et medicinali accidit; ista enim universalis est falsa, ut patet de ente et bono; nec potest haberi ex dictis, nisi materialiter intellectis. Sed est ex hoc intelligendum, quod omne nomen analogum per attributionem ut sic, vel in quantum sic analogum, commune est analogatis sic, quod primo convenit formaliter, reliquis autem extrinseca denominatione.
Hoc siquidem verum est, ex formal intellectu præcedentium; ex eisque manifeste sequitur. Ens enim quamvis formaliter conveniat omnibus substantiis et accidentibus etc., in quantum tamen entia, omnia dicuntur ab ente subiective ut sic, sola substantia est ens formaliter; cætera autem entia dicuntur, quia entis passiones vel generationes etc. sunt; licet entia formaliter alia ratione dici possint.
Et simile est
de bono. Licet enim omnia entia bona sint, bonitatibus sibi formaliter
inhærentibus, in quantum tamen bona dicuntur, bonitate prima effective aut
finaliter aut exemplariter, omnia alia nonnisi extrinseca denominatione bona
dicuntur: illamet bonitate, qua Deus ipse bonus formaliter in se est.
12. Et ex hac conditione statim infertur alia: scilicet quod illud unum, ad quod diversæ habitudines terminantur in huiusmodi analogis, est unum non solum ratione, sed numero. Quod dupliciter intelligi potest, secundum quod analogata dupliciter sumi possunt: scilicet universaliter et particulariter.
Si enim sumantur analogata particulariter, illud unum necessario est unum numero vere et positive. Si autem sumantur universaliter, illud unum necessario est unum numero negative, idest non numeratur in illis analogatis ut sic, quamvis in se sit universale quoddam, et non unum numero. Verbi gratia, si sumantur hæc urina sana, hæc medicina sana, et hoc animal sanum: hæc omnia dicuntur sana a sanitate quæ est in hoc animali, quam constat unam numero vere esse. Sortes enim dicitur sanus, quia habet hanc sanitatem; medicina, quia illam facit; urina, quia eamdem significat, etc.
Si vero
sumantur animal sanum in communi, et urina sana in communi et medicina sana in
communi: sic, formaliter loquendo, sanitas a qua huiusmodi sana dicuntur, non
est una numero in se: eo quod causæ universales effectibus universalibus
comparandæ sunt, ut II Phys., text. 39 dicitur. Et simile est de signis, et
instrumentis, et conservativis, et aliis huiusmodi; sed est una numero in istis
analogatis negative. Non enim numeratur sanitas in animali, urina et diæta;
quoniam non est alia sanitas in urina, et alia in animali, et alia in diæta.
13. Et
sequitur conditio ista ex præcedenti: quoniam commune secundum denominationem
extrinsecam non numerat id a quo denominatio sumitur in denominatis, sicut
univocum multiplicatur in suis univocatis; et propter hoc dicitur unum ratione
tantum, et non unum numero in suis univocatis. Alia est enim animalitas
hominis, et alia equi, et alia bovis, animalis nomine adunatæ in una ratione.
14. Ex hac
autem conditione infertur alia, quod scilicet primum analogatum ponitur in
definitione cæterorum, secundum illud nomen analogum; quoniam cætera non
suscipiunt illud nomen, nisi per attributionem ad primum, in quo formaliter
salvatur eius ratio. Cadit siquidem in ratione medicinæ, et diætæ, et urinæ
etc., in quantum sanæ sunt, animalis sanitas: sine qua intelligi cætera sana
non possunt. Et simile est de aliis iudicium.
15. Ex hoc
autem sequitur ulterius, quod nomen sic analogum, unum certum significatum
commune omnibus partialibus eius modis, seu omnibus analogatis, non habet. Et
consequenter, quod nec conceptum obiectivum, nec conceptum formalem
abstrahentem a conceptibus analogatorum habet; sed sola vox cum identitate
termini diversimode respecti communis est: ita quod cum in hac analogia sint
tria: vox scilicet, terminus et respectus diversi ad illum; nomen analogum
terminum quidem distincte significat, ut sanum sanitatem; respectus autem
diversos ita indeterminate et confuse importat, ut primum distincte vel quasi
distincte ostendat, cæteros autem confuse, et per reductionem ad primum. Sanum
enim respectus multos ad sanitatem, puta habentis, significantis, causantis,
etc., sic in una voce sanitatem distincte importante confundit, ut respectum
primum scilicet habentis seu subiecti, distincte significet (Sanum enim
absolute dicimus sanitatem habentem, ut subiectum); cæteros autem respectus
indeterminate importat et per attributionem ad primum, sicut patet ex dictis.
16. Et
propter hoc tria de huiusmodi analogo dicuntur: scilicet quod commune est
omnibus analogatis non secundum vocem tantum; - et quod simpliciter prolatum
stat pro primo; - et quod non est prius primo analogato, in quo tota sua ratio
formaliter salvatur. Primum quidem peculiarius significat, et super omnia analogata
superius significatum non habet.
17. Dividitur autem a sancto Thoma
analogia hæc in analogiam duorum ad tertium, ut urinæ et medicinæ ad animal
sanum; et in analogiam unius ad alterum, ut urinae vel medicinae ad animal
sanum
18. Nec habet ista divisio alia
membra a supradictis: quoniam haec circuit analogiam secundum omnia genera
causarum. Sed ad hoc facta est, ut ostendatur differenter suscipi nomen
analogum, quando ponitur primum analogatum ex una parte, et caetera ex altera
parte; et quando secundorum analogatorum unum hinc et alterum inde ponitur,
secundum quodcumque genus causae analogia fiat. Primo enim et caeteris sic
commune est analogum, ut nihil eis prius ponat aut significet: et propterea
vocatur analogia unius ad alterum, ponendo omnia alia a primo, loco unius. Secundis
autem analogatis sic commune est nomen analogum, ut aliquid omnibus eis prius
ponat: primum scilicet ad quod omnia secunda attribuuntur. Et vocatur analogia
duorum ad tertium, vel multorum ad unum: quia non inter se est attributio, sed
ad primum.
19.
Appellantur autem haec analoga a Logico aequivoca, ut in principio
Prædicamentorum patet, ubi animal aequivocum dicitur ad animal verum et animal
pictum. Animal enim pictum non pure aequivoce, sed per attributionem ad animal
verum, animal dicitur; et in ratione eius in quantum animal manifeste patet
animal verum accipi. Quaerenti enim: quid est animal pictum in eo quod animal?
respondebitur: imago animalis veri.
20. A
philosophis vero Graecis, nomina ex uno, vel ad unum, aut in uno, et media
inter aequivoca et univoca dicuntur, ut pluries in Metaphysica patet; et
expresse in I Ethic. huiusmodi nomina contra analoga distinguuntur, ut infra
amplius dicetur. A Latinis
autem vocantur analoga vel aequivoca a consilio.
21. Hanc analogiam S. Thomas in I
Sent., dist. 19, q. 5 a. 2 ad 1 vocat analogiam secundum intentionem, et
non secundum esse: eo quod, nomen analogum non sit hic commune secundum esse,
idest formaliter; sed secundum intentionem, idest secundum denominationem. Ut
enim ex dictis patet, in hac analogia nomen commune non salvatur formaliter
nisi in primo; de caeteris autem extrinseca denominatione dicitur. Haec ideo
apud Latinos analoga dicuntur: quia proportiones diversas ad unum dicunt,
extenso proportionis nomine ad omnem habitudinem. Abusiva tamen locutio haec
est, quamvis longe minor quam prima.
22. Quomodo
autem de huiusmodi analogis sit scientia, et contradictiones et
demonstrationes, et consequentiae et alia huiusmodi de eis fiant, ex dictis, et
consuetudine Aristotelis patet. Oportet enim significationes diversas prius
distinguere (propter quod ambigua apud Arabes haec dicuntur), et deinde a primo
ad alia procedere, sicut a centro ad circumferentiam diversis proceditur viis.
23. Ex
abusive igitur analogis ad proprie analogiam ascendendo, dicimus: analoga
secundum proportionalitatem dici, quorum nomen est commune, et ratio secundum
illud nomen est proportionaliter eadem. Vel sic: Analoga secundum
proportionalitatem dicuntur, quorum nomen commune est, et ratio secundum illud
nomen est similis secundum proportionem: ut videre corporali visione, et videre
intellectualiter, communi nomine vocantur videre; quia sicut intelligere, rem
animae offert, ita videre corpori animato.
24. Quamvis
autem proportio vocetur certa habitudo unius quantitatis ad aliam, secundum
quod dicimus quatuor duplam proportionem habere ad duo; et proportionalitas
dicatur similitudo duarum proportionum, secundum quod dicimus ita se habere
octo ad quatuor quemadmodum sex ad tria: utrobique enim dupla proportio est,
etc.; transtulerunt tamen Philosophi proportionis nomen ad omnem habitudinem
conformitatis, commensurationis, capacitatis, etc. Et consequenter
proportionalitatem extenderunt ad omnem similitudinem habitudinum. Et sic in
proposito vocabulis istis utimur.
25. Fit autem
duobus modis analogia haec: scilicet metaphorice et proprie. Metaphorice
quidem, quando nomen illud commune absolute unam habet rationem formalem, quae
in uno analogatorum salvatur, et per metaphoram de alio dicitur: ut ridere unam
secundum se rationem habet, analogum tamen metaphorice est vero risui, et prato
virenti, aut fortunae successui; sic enim significamus haec se habere,
quemadmodum homo ridens. Et huiusmodi analogia sacra Scriptura plena est, de
Deo metaphorice notitiam tradens.
26. Proprie
vero fit, quando nomen illud commune in utroque analogatorum absque metaphoris
dicitur: ut principium in corde respectu animalis, et in fundamento respectu
domus salvatur. Quod, ut Averroes in comm. septimo I Ethic. ait,
proportionaliter de eis dicitur.
27.
Praeponitur autem analogia haec caeteris antedictis dignitate et nomine.
Dignitate quidem, quia haec fit secundum genus causae formalis inhaerentis:
quoniam praedicat ea, quae singulis inhaerent. Altera vero secundum extrinsecam
denominationem fit.
28. Nomine autem, quia analoga nomina apud Graecos (a quibus vocabulum habuimus) haec tantum dicuntur; ut ex Aristotele etiam colligitur, qui in Metaphysica nomina quae dicimus analoga per attributionem, ex uno, vel ad unum, vel in uno vocat: ut patet in principio IV et in VII, text. 15. In V autem Metaphysicae, cap. de uno, text. 12, definiens unum secundum analogiam, ut synonimis utitur unum analogia et unum proportione; et definit ea esse, « quaecumque se habent ut aliud ad aliud »: aperte insinuans illam esse proprie analogatorum definitionem, quam diximus. Quod tamen clarius habetur in Arabica translatione, ubi dicitur: « Illa quae sunt unum secundum aequalitatem, scilicet proportionalem, sunt quorum proportio est una, sicut proportio alicuius rei ad aliam rem ». Ubi Averroes exponens ait: « Et illa dicuntur unum, quae sunt unum secundum proportionalitatem; sicut dicitur, quod proportio rectoris ad civitatem et gubernatoris ad navem, est una ». In secundo quoque Posteriorum, cap. XIII huiusmodi nomina proportionalia, analoga vocat.
Et quod plus
est, in I Ethic., cap. 7 distinguit supradicta nomina ad unum aut ex uno,
contra analoga; dum, loquens de communitate boni ad ea quae bona dicuntur, ait:
« Non assimilantur a casu aequivocis; sed certe ei, quod est ab uno esse, vel
ad unum omnia contendere, vel magis secundum analogiam ». Et subdens exemplum
analogiae dicit: « Sicut enim in corpore visus, in anima intellectus ». In
quibus verbis diligenti lectori, non solum nomen analogiae hoc, quod diximus,
sonare docuit; sed praeferendam esse in praedicationibus metaphysicis hanc
insinuavit analogiam (in ly magis), ut S. Thomas ibidem propter supradictam
rationem optime exponit.
29. Scimus
quidem secundum hanc analogiam rerum intrinsecas entitates, bonitates,
veritates etc., quod ex priori analogia non scitur. Unde sine huius analogiae
notitia, processus metaphysicales absque arte dicuntur. Acciditque huiusmodi
ignorantibus, quod antiquis nescientibus logicam, ut in II Elenchorum dicitur.
Nec fuit forte ab Aristotelis tempore tam periculosus casus iste, sicut modo
apud nos est; quoniam blasphemare fere videtur, qui metaphysicales terminos
analogos dicens, secundum proportionalitatem communes exponit. Cum tamen
Averroes dicat super praedicto textu: « Et dignius his tribus modis est, ut sit
nomen boni dictum de eis secundum viam, quae dicitur de proportionalibus ».
30. Vocatur quoque a Sancto Thoma in
I Sent., dist. 19, ubi supra, analogia secundum esse et secundum intentionem;
eo quod analogata ista, nec in ratione communis nominis, nec in esse illius
rationis parificantur, et tamen tam in ratione illius nominis, quam in esse
eiusdem, proportionaliter, conveniunt. Sed quoniam, ut dictum est,
obscura et necessaria valde res haec est, accurate distincteque dilucidanda est
per plura capitula.
31. Quoniam
autem analogia media est inter aequivocationem puram et univocationem, ex
extremis natura medii declaranda est. Et quia in nominibus tria inveniuntur,
scilicet vox, conceptus in anima, et res extra, seu conceptus obiectivus: ideo
singula perlustrando, dicendum est, quomodo analogum ab analogatis distinguatur
32. Et a
rebus incipiendo, quia priores conceptibus et nominibus sunt, dicimus quod,
nomine aequivoco ita diversae res significantur, quod ut sic non nisi voce
adunantur. Univoco vero diversae res ita significantur, quod, ut sic, ad rem in
se simpliciter unam abstractam et praecisam in esse cognito ab eis, adunantur.
Analogo autem nomine res diversae ita significantur, quod ut sic ad res
diversas secundum proportionem unam uniuntur. Vocatur autem in proposito res, non
solum natura aliqua, sed quicumque gradus, quaecumque realitas, et quodcumque
reale in rebus inventum.
33. Unde
inter univocationem et analogiam haec est differentia: quod res fundantes
univocationem sunt sic ad invicem similes, quod fundamentum similitudinis in
una est eiusdem rationis omnino cum fundamento similitudinis in alia: ita quod
nihil claudit in se unius ratio, quod non claudat alterius ratio. Ac per hoc
fundamentum univocae similitudinis, in utroque extremorum aeque abstrahit ab
ipsis extremis. Res autem fundantes analogiam, sic sunt similes, quod
fundamentum similitudinis in una, diversæ est rationis simpliciter a fundamento
illius in alia: ita quod unius ratio non claudit id quod claudit ratio
alterius. Ac per hoc fundamentum analogae similitudinis, in neutro extremorum
oportet esse abstractum ab ipsis extremis; sed remanent fundamenta distincta,
similia tamen secundum proportionem; propter quod eadem proportionaliter vel
analogice dicuntur.
34. Et ut possint omnibus praedicta patere, declarantur exemplariter in univocatione huius nominis animal, et analogia huius nominis ens. Homo, bos, leo et caetera animalia, quia habent in se singulas naturas sensitivas, seu proprias animalitates, quas constat diversas secundum rem esse, et mutuo similes: sic quod in quocumque extremo, puta homine aut leone, consideretur secundum se animalitas, quae est similitudinis fundamentum, invenitur aequaliter abstrahens ab eo in quo est, et nihil includens in uno quod non in alio. Ideo et in rerum natura fundant secundum suas animalitates similitudinem univocam, quae identitas generica vocatur; et in esse cognito adunantur non ad duas vel tres animalitates, sed unam tantum, quae animalis nomine in concreto per se primo significatur, et univoce vocatur communi nomine animal.
Omnium
siquidem eorum, secundum quod naturas sensitivas habent, indistincta omnino est
ratio ab omnibus abstracta, quae illius rei, quam animalitatem vocavimus,
adaequata est definitio. Substantia autem quantitas, qualitas etc., quia non
habent in suis quidditatibus aliquid praedicto modo abstrahibile, puta
entitatem, (quoniam supra substantialitatem nihil amplius restat), ideo nullam
substantialem univocationem inter se compatiuntur.
35. Et quia cum hoc, quod non solum eorum quidditates sunt diversae, sed etiam primo diversae; retinent similitudinem in hoc, quod unumquodque eorum secundum suam proportionem habet esse; ideo et in rerum natura non secundum aliquam eiusdem rationis in extremis sed secundum proprias quidditates, ut commensuratas his propriis esse fundant analogam idest proportionalem similitudinem.
Et in
intellectu adunantur ad tot res, quot sunt fundamenta, proportionis
similitudine unitas, significatas (propter illam similitudinem) entis nomine,
et analogice communi nomine vocantur ens. Differenter ergo res adunantur sub
nomine Analogo et Univoco.
36. Conceptus quoque mentalis non eodem modo invenitur in univocis et analogis: quoniam nomen univocum et omnia univocata ut sic, unum tantum conceptum in mente habent perfecte et adaequate eis correspondentem; quia fundamentum univocae similitudinis (quod significatum formale est nominis univoci), unius omnino rationis est in omnibus univocatis; ac per hoc in uno repraesentato, omnia repraesentari necesse est.
In analogis
vero, quoniam fundamenta analogae similitudinis diversarum rationum sunt
simpliciter, et eiusdem secundum quid, idest secundum proportionem: oportet
duplicem analogi mentalem conceptum distinguere, perfectum et imperfectum; et
dicere quod analogo et suis analogatis respondet unus conceptus mentalis
imperfectus, et tot perfecti, quot sunt analogata. Quia enim unum analogatorum
ut sic, simile est alteri: consequens est, quod conceptus repraesentans unum,
repraesentet alterum, iuxta illam maximam: Quidquid assimilatur simili ut sic,
assimilatur etiam illi, cui illud tale est simile.
37. Quia vero talis similitudo secundum proportionem tantum est, quae diversam rationem in altero fundamento habet: conceptus perfecte repraesentans unum analogatorum, a perfecta repraesentatione alterius deficit; et per consequens oportet alterius analogati alterum adaequatum conceptum esse. Unde et analogum unum habere mentalem conceptum, et plures habere conceptus mentales: verum est diversimode; quamvis simpliciter loquendo, magis debeat dici, analogi esse plures conceptus; nisi loquendi occasio aliud exigat. Dico autem hoc: quoniam cum secundum dicentes, analoga omnino carere uno conceptu mentali, sermo est; unum eorum conceptum absolute dicere non est reprehendendum.
Propter quod
oportet solerti discretione lectorem uti quando invenitur scriptum, quod
analogata conveniunt in una ratione, et quando invenitur dictum alibi, quod
analogata non conveniunt in una ratione.
38. Est ergo differentia inter analogiam et univocationem quoad conceptum mentalem, ita quod univoci et univocatorum ut sic, unus est conceptus perfecte et adaequate eis respondens, ut de conceptu animalis patet.
Analogi vero
et analogatorum ut sic, plures necessario sunt conceptus perfecte ea
repraesentantes, et unus est conceptus imperfecte repraesentans. Non tamen ita
quod sit unus conceptus adaequate respondens nomini analogo, et inadaequate
analogatis: quoniam secundum veritatem nomen illud univocum esset; sed ita quod
conceptus unus repraesentans perfecte alterurn analogatum ut sic, imperfecte
repraesentat reliquum. Quoad vocem autem, non est inter analoga et univoca
differentia.
39. His autem praelibatis, intentum facile patere potest: quomodo scilicet distinguitur analogum, puta ens, ab analogatis, puta substantia, quantitate et qualitate. Univocum enim, puta animal, distinguitur ab univocatis, puta homine et leone, quoad rem significatam seu conceptum obiectivum, et quoad conceptum mentalem, sicut unum simpliciter abstractum etc., a multis simpliciter etc.
Analogum
vero, quoad rem, seu conceptum obiectivum, distinguitur sicut unum proportione
a multis simpliciter; vel (et idem est) sicut multa ut similia secundum
proportiones a multis absolute. Verbi gratia, ens distinguitur a substantia et
quantitate, non quia significat rem quamdam eis communem; sed quia substantia
quidditatem tantum substantiae importat, et similiter quantitas quidditatem
quantitatis absolute significat; ens autem significat ambas quidditates, ut
similes secundum proportiones ad sua esse; et hoc est dicere ut easdem
proportionaliter.
40. Quoad
conceptum autem mentalem adaequatum, hoc quoque eodem omnino modo distinguitur.
Secundum vero conceptum mentalem imperfectum, quamvis distinguatur sicut unum
simpliciter a multis simpliciter; non tamen sicut unum abstrahens in
repraesentando ab illis multis, quemadmodum in univocis contingit. Quoniam, ut
ex dictis patet, conceptus ille, puta qualitatis, in quantum ens, alterius
analogati, idest ipsius qualitatis, secundum quod se habet ad suum esse, est adaequate
repraesentativus, et a qualitatis quidditate non abstrahens; caeterorum vero,
puta quantitatis et substantiae, imperfecte tantum est repraesentativus, in
quantum eis similis est proportionaliter.
41. Oportet autem ex praemissis ostendere, qualiter analogum abstrahat ab his, quibus commune secundum analogiam dicitur, puta qualiter ens abstrahat a substantia et quantitate. Insurgit siquidem difficultas quaedam in re hac, et ex parte rerum, et ex parte conceptus.
Ex parte
siquidem rerum, quia videtur analogi nominis res significata, eodem
abstrahibilis et abstracta modo, quo res univoco nomine significata. Quoniam
cum, ut in V Metaph. dicitur, unum in qualitate faciat simile, nulla apparet
ratio, cur a quibusdam similibus sit una res abstrahibilis, et a quibusdam non;
licet evidens ratio sit, cur ab his similibus, puta Sorte et Platone,
abstrahibilis sit res magis una, et ab illis, puta homine et lapide, minus una.
Unde si substantia et quantitas assimilantur in hoc, quod utraque est ens, et
consequenter in eis est aliquid unum, quod est fundamentum illius
similitudinis: quid vetat ab eis abstrahi rem unam utrique communem?
42. Ex parte
vero conceptus, quia videtur eodem modo conceptus analogi abstrahere ab
analogatis, sicut univocum ab univocatis: eo quod analogum nomen importat in
confuso singulas proportiones analogatorum, et distincte non significat nisi
proportionem in communi. Verbi gratia, ens non significat habens se ad esse sic
vel sic, puta ut substantia, aut ut quantitas; sed si proportionale nomen est,
significare videtur, habens se ad esse secundum aliquam proportionem,
quaecumque illa sit. Hoc autem constat esse aeque abstractum a substantia et a
quantitate; et consequenter per modum univoci in analogis abstractio conceptus
apparet.
43. Ut autem
evidens fiat huius ambiguitatis determinatio, sciendum est, quod licet
abstrahere diversa significet, cum dicimus intellectum abstrahere animal ab
homine et equo, et cum dicimus animal abstrahere ab homine et equo: eo quod
tunc significat ipsam intellectus operationem attingentem in eis unum et non
alia; nunc vero significat extrinsecam denominationem ab illa intellectus
operatione, qua res cognita abstracta denominatur: in unum tamen et idem semper
tendit, quoniam semper sonat intelligi unum, non intellecto altero.
44. Ideoque
nihil aliud est agere de abstractione analogi ab analogatis quam inquirere et
determinare, quomodo res significata analogo nomine intelligi possit, non
cointellectis analogatis; et quomodo conceptus illius habeatur, absque
conceptibus istorum.
45. Cum
igitur ex supradictis, et ex ipso analogiae vocabulo pateat, quod analogo
nomine non simpliciter una res, sed res proportione una significatur, talis
autem idem est quod res diversae, ut similes proportionaliter: facile deduci
potest, quod res analoga potest quidem intelligi, non cointellectis analogatis,
et consequenter abstrahere ab eis.
46. Sed non
sicut in univocis res una, (puta natura sensitiva, seu animal intelligitur, non
cointellectis omnino natura humana et equina ut sic), sed sicut duae res ut
proportionaliter similes intelliguntur, non cointellectis ipsismet duabus rebus
secundum suas proprias naturas absolute. Ita quod analogi abstractio non
consistit in cognitione unius et non cognitione alterius; sed in unius et
eiusdem intellectione ut sic, et non intellectione absolute. Verbi gratia,
entis abstractio non consistit in hoc, quod entitas apprehenditur, et
substantia aut quantitas non; sed in hoc: quod substantia aut quantitas
apprehenditur ut sic se habens ad proprium esse; (in hoc enim similitudo
proportionalis attenditur) et non apprehenditur substantia, aut quantitas
absolute. Et simile est de aliis rebus analogis, quales sunt fere omnes
metaphysicales.
47. Unde
concedi potest, rem analogam abstrahere, et non abstrahere ab analogatis
diversimode. Abstrahit quidem, pro quanto abstrahit ab eis, quemadmodum res ut
sic, idest ut res similis alteri proportionaliter abstrahit a se absolute
sumpta. Non abstrahit vero, pro quanto res ut sic accepta seipsam necessario
includit, et absque seipsa intelligi non potest. Quod de univocis dici non
potest: quia res univoca, absque aliis quibus est univoce communis,
intelligitur sic, quod res in suo intellectu nullo modo actualiter includit ea
quibus est comm unis, ut patet de animali
48.
Obiectioni autem in oppositum adductae, ex analogae similitudinis natura facile
satisfit, dicendo, quod cum unum multipliciter dicatur, non oportet omnem
similitudinem attendi secundum unum simpliciter; sed quandoque sufficit, quod
unum secundum proportionem faciat simile. Unum autem proportionaliter non est
simpliciter unum; sed multa similia secundum proportiones, a quibus ideo non
potest abstrahi res una simpliciter: quia similitudo ipsa proportionalis tantum
est, et fundamentum non est unum nisi proportionaliter
49. De
ratione siquidem unius proportionaliter est habere quatuor terminos (ut in V
Ethicorum dicitur). Quoniam proportionalitas qua similitudo proportionum fit,
inter quatuor ad minus, (quae duarum proportionum extrema sunt), necessario
est; et consequenter unum proportione non unificatur simpliciter, sed
distinctionem retinens, unum pro tanto est et dicitur, pro quanto
proportionibus dissimilibus divisum non est. Unde sicut non est alia ratio
quare unum proportionaliter non est unum absolute, nisi quia ista est eius
ratio formalis; ita non est quaerenda alia ratio, cur a similibus
proportionaliter non potest abstrahi res una; hoc enim ideo est, quia
similitudo proportionalis talem in sua ratione diversitatem includit. Et
accidit ulterius procedentibus, ut quaerant id, quod sub quaestione non cadit:
ut quare homo est animal rationale, etc.
50. De
abstractione quoque conceptus, eodem modo est dicendum: abstrahit enim conceptus
analogi nominis non sicut unum simpliciter, sed sicut unum proportione, seu
simile secundum proportiones a multis absolute.
51. Sed quia in obiciendo tangitur de abstractione conceptus analogi a specialibus conceptibus illius analogiae, et abusive analogata ibidem vocantur partiales analogi rationes; ideo diligenter cavendum est, ne apparentia in obiectione tacta in illum errorem ducat, qui ibi tangitur.
Sciendum
siquidem est, quod licet in analogis secundum attributionem in hoc omnia
analogata conveniant, quod eamdem formam omnino respiciunt, ita quod non solum
conveniunt in uno termino, sed in hoc, quod est respicere illum: erroneum tamen
est, analogo per attributionem conceptum unum respectus in communi ad illum
terminum, per abstractionem a tali et tali respectu, attribuere. Verbi gratia:
animal in quantum sanum, urina in quantum sana, et medicina in quantum sana,
licet conveniant et in sanitate tamquam termino: cuius animal est subiectum,
urina signum, et medicina causa; et conveniant in hoc, quod est respicere
sanitatem (quodlibet enim eorum sanitatem respicit, licet diversimode); ab his
tamen specialibus respectibus non abstrahitur respectus in communi ad
sanitatem, importatus nomine sani, in cuius conceptu omnes speciales respectus
ad sanitatem, confuse et in potentia clauduntur.
52. Falsum
enim est, quod sanum significet hoc quod dico, respiciens vel aliqualiter se
habens ad sanitatem. Tum quia sic sani nomen univocum vere esset ad urinam et
animal etc., ut patet ex univocorum definitione. Tum quia hoc est contra
intentionem dicentium, urinam aut diaetam sanam. Percunctantibus siquidem, quid
est urina in quantum sana, non respondetur: respiciens sanitatem; sed omnes
respectum illum specificant respondentes: signum sanitatis; et similiter de diaeta
respondetur, quod est conservativa sanitatis, etc. Tum quia contra omnes
Philosophos et Logicos (hucusque a me visos) hoc est.
53. Sicut autem in praedictis analogis praedictus cavendus est error, ita in analogis secundum proportionem (quae sola simpliciter analoga sunt) similis cavendus est error, ex simili causa apparentiae firmitatem trahens.
Quia enim
analogata conveniunt in hoc, quod unumquodque eorum commensuratum seu
proportionatum est (licet diversimode), credi potest quod ab his specialibus proportionibus
abstrahatur proportionatum in communi, et nomine analogo significetur. Ac per
hoc analogum habeat conceptum unum, in quo confuse et in potentia claudantur
omnes speciales proportiones analogatorum; verbi gratia, ut quia substantia
proportionata est suo esse, et similiter quantitas et qualitas (licet
diversimode) ideo a substantia et quantitate et qualitate etc., diversimode
proportionatis suis esse, abstrahatur res seu quidditas proportionem habens ad
esse, qualiscumque sit illa proportio, et hoc sit entis primarium significatum,
in quo omnes speciales proportiones substantiae quantitatis et qualitatis etc.,
ad sua esse confuse claudantur et in potentia.
54. Sed hoc falsissimum est. Tum quia hoc quod dicitur, scilicet res proportionata ad hoc quod sit, non est res una simpliciter etiam in esse obiectivo, nisi chimerice. Tum quia proportionalia nomina univoca essent (ut patet ex univocorum definitione), et consequenter periret proportionalitatis ratio, quae extrema unum simpliciter esse non compatitur; et sic essent proportionalia et non proportionalia: quod intellectus capere nullo modo potest. Tum quia contra Aristotelis auctoritatem, in II Poster. inferius adducendam, et adductam ex I Ethic., et S. Doctorem et Averroem et Albertum expresse est.
Unde
confusio, qua analogum tam secundum attributionem quam secundum proportionem,
importat speciales habitudines aut proportiones: non est confusio plurium
conceptuum in uno communi conceptu; sed est confusio significationum in una
voce, licet difformiter. Quoniam in analogia attributionis vox analoga primum
distincte significat, caetera autem confuse. In analogia vero proportionis,
nomen analogum ad omnes suas significationes indistincte se habere permittitur.
55. Cautum tamen et attentum oportet hic esse; quia cum analogi rationes dupliciter sumi possint: scilicet secundum se, et ut eaedem et ipsæ ut eædem propter identitatis proportionalis naturam non abstrahant a seipsis, et tamen aliquid convenit eis ratione identitatis, seu in quantum eædem sunt, quod non convenit eis ratione diversitatis, ut patet de communibus eis: videtur quod duo incompossibilia secundum apparentiam, analogi rationibus conveniant; scilicet quod ipsae ut eædem non abstrahant a seipsis, et quod ipsæ ut eædem aliquid causent et habeant, quod non ut diversæ; reduplicarique possint ut eædem, non reduplicatis ut diversæ sunt.
Hæc enim non
solum compossibiliter, sed necessario sibi simul vindicat identitas
proportionalis; quoniam et extrema uniri omnino non patiens, ab eis abstrahi omnino
non permittit; et extrema aliqualiter indivisa et eadem ponens, ut eadem ea
considerabilia et reduplicabilia exigit.
56. Sicque fit, ut in analogo secundum identitatem in se clausam, ad diversitatem rationum in se quoque clausam comparato, abstractio quædam, quæ non tam abstractio quam quidam abstractionis modus est inveniatur; propter quam non solum ab analogatis (puta substantia et quantitate), analogum (puta ens), abstrahere dicitur, ut supra diximus; sed ab ipsis eius rationibus, seu a diversitate ipsarum rationum eius: puta rationis entis in substantia, et rationis entis in quantitate.
Non quia
quamdam rationem eis communem dicat: quia hoc est fatuum; nec quia illæ
rationes sint omnino eædem, aut eas omnino uniat: quia sic non esset analogum,
sed univocum; sed quia eas proportionaliter adunans, et ut easdem
proportionaliter significans, ut easdem considerandas offert: annexa
inseparabiliter, diversitate quasi seclusa; et identitate proportionali unit,
et confundit quodammodo diversitatem rationum.
57. Sicque non sola significationum in voce confusio, analogo convenit, sed confusio quædam conceptuum, seu rationum fit in identitate eorum proportionali, sic tamen ut non tam conceptus, quam eorum diversitas confundatur.
Et quoniam
analogum talem identitatem præcipue importat, et tali confusione frequenter
utimur; analoga nomina ab omni rationum eius diversitate abstrahere dicentes,
dum confuse pro omnibus supponere ipsum pluries exponimus, ideo non mediocri
opus est vigilantia, ne in univocationem labi contingat.
58. Abstrahit
ergo analogum a suis analogatis, puta ens a substantia et quantitate, sicut
unum proportione a multis; seu sicut similia proportionaliter a seipsis
absolute, tam quoad conceptum obiectivum, quam mentalem, sive sit sermo de abstractione
totali sive de formali. Hæ enim abstractiones non differunt in eodem, nisi
secundum praecisionem et non præcisionem, ut alibi declaravimus. Unde nihil
aliud est dicere ens abstractum a naturis praedicamentorum abstractione
formali, quam dicere naturas prædicamentales proportionales ad sua esse ut sic
præcise; a specialibus autem seu singulis analogiæ rationibus extremis, non
tertio conceptu simplici, sed voce communi et identitate proportionali
earumdem, quodammodo abstrahit.
59. Videbitur
autem forte alicui ex his, quod prædicatio analogi de suis analogatis, puta
entis de substantia et quantitate, aut formæ de anima et albedine etc., sit
sicut prædicatio æquivoci de suis æquivocatis; ita quod non sit prædicatio
superioris de suis inferioribus, nec communioris de minus communi, nisi sola
voce; sed eiusdem de seipso. Non est enim analogo una res significata, quae in
utroque analogatorum salvetur; absque hoc autem prædicatio communioris aut
superioris non invenitur secundum intrinsecam denominationem, seu
inexsistentiam. Sic enim analogum secundum proportionalitatem commune esse
dictum est.
60. Fovere
quoque potest non parum opinionem hanc processus iuxta I Topicorum. Aut
scilicet analogum est prædicatum convertibile, aut inconvertibile, seclusa
vocis communitate. Et cum constet non esse inconvertibile, - quoniam substantia
ut sic se habens ad suum esse, quod ens de substantia dictum prædicat,
convertitur cum substantia: et similiter quantitas sic commensurata suo esse,
cum quantitate convertitur, et sic de aliis, - consequens est, quod analogum
tamquam superius, de analogatis prædicari non possit. Superioris enim
intentionem suscipere non potest, quod convertibile esse comprobatur.
61. Et quoniam secundum veritatem analogum ut superius praedicatur de analogatis, et non sola voce commune est eis, sed conceptu unico proportionaliter: cuius unitas ad hoc, quod praedicatum aliquod superioris rationem habeat, sufficit: quia superius nihil aliud sonat, quam unum prædicatum ad plura se extendens; unum autem non per accidens, neque aggregatione, sicut acervum lapidum; sed per se, constat esse etiam unum proportione: ideo ad huius veritatis claritatem ex extremis procedendo, sciendum est, quod quia analogum medium est inter univocum et pure æquivocum: consequens est, quod analogum aliquo modo idem, et non idem aliquo modo de suis praedicet analogatis.
Et quia
praedicat aliquid abstrahens aliquo modo a suis analogatis, ut ex præmisso
patet capite; consequens est, quod comparetur ad sua analogata ut maius ad
minora, seu ut superius ad inferiora; licet non omnino unum secundum rationem
sit, quod imponit.
62. Quod ut
clarius pateat, figuraliter declaratur sic: Tam in univocis, quam in æquivocis,
quam in analogis quatuor inveniuntur, scilicet duæ res ad minus, æquivocatæ,
univocatæ, aut analogatae; et duae res, seu rerum rationes, aequivocationem,
univocationem aut analogiam fundantes. Verbi gratia: In aequivocatione canis
inveniuntur haec quatuor: scilicet canis marinus, et canis terrestris, et ratio
illius, et ratio istius secundum canis nomen. In univocatione quoque animalis
inveniuntur quatuor: scilicet homo, et bos, et natura sensitiva hominis et
natura sensitiva bovis, quae animalis univocationem fundant. In analogia
similiter entis quatuor sunt: scilicet substantia et quantitas, et substantia
in quantum commensurata suo esse, et quantitas secundum quod suo esse
proportionatur.
63. Et licet prima duo, scilicet aequivocata et analogata, eodem modo quantum ad propositum spectat in omnibus his distinguantur, quia ubilibet ex opposito condistincta sunt; altera tamen duo univocationem, aequivocationem et analogiam fundantia, diversimode unita aut distincta sunt.
In aequivocis
namque rationes illae, puta canis marini et terrestris, sunt omnino diversae
secundum rationem; et propter hoc id quod praedicat canis de marino cane, nullo
modo praedicat de terrestri, et e converso; et ideo sola voce communius aut
maius æquivocatis dicitur et est.
64. In univocis
vero res illae, puta animalitatis in bove et animalitatis in leone, licet et
numero et specie diversae sint, ratione tamen omnino eaedem sunt; ratio enim
unius est omnino eadem quod ratio alterius, et, e converso; et propter hoc id
quidem quod praedicat animal de homine, idem praedicat omnino de bove, et
univocum dicitur et superius homine, leone boveque.
65. In
analogis autem res analogiam fundantes (puta quantitas ut sic se habens ad
esse, et substantia ut sic se habens ad esse), licet diversae sint et numero et
specie et genere; ratione tamen eaedem sunt non omnino, sed proportionaliter;
quoniam unius ratio proportionaliter eadem est alteri.
66. Et
propterea, id quod praedicat analogum, puta ens de quantitate, illud idem
proportionaliter praedicat de substantia, et e converso; est enim illudmet
proportionaliter id quod in substantia ponit, et e converso. Et propter hoc
analogum, puta ens, non sola voce communius, maius aut superius analogatis est;
sed conceptu, ut dictum est, proportionaliter uno. Ita quod analogum et
univocum conveniunt in hoc, quod utrumque communioris et superioris rationem
habet. Differunt autem in hoc, quod illud est superius analogice seu
proportionaliter, hoc vero univoce.
67. Et
merito, quia fundamentum superioritatis utrobique salvatur, univocationis autem
non. Fundatur enim superioritas super identitate rationis rei significatae,
idest super hoc quod res significata invenitur non in hoc tantum, sed illamet
non numero sed ratione invenitur in alio. Univocatio autem supra modo
identitatis omnimodae scilicet identitate rationis rei significatae, idest
super hoc quod ratio rei significatae in illo et in isto est eadem omnino.
68. Quamvis
enim in analogis hic identitatis modus non inveniatur, quem in univocis
inveniri pluries dictum est, identitas tamen ipsa rationum invenitur. Est
namque identitas proportionalis, identitas quaedam. Et ideo non minus analogum
(puta ens) est praedicatum superius, quam univocum (puta animal), sed alio
modo: analogum enim est superius proportionaliter, quia fundatur supra
identitate proportionali rationis rei significatae; univocum autem praecise et
simpliciter, quia supra omnimoda identitate rationis rei significatae eius
superioritas fundatur. Propter quod S. Thomas, superioritatis fundamentum
aspiciens, in V Metaph. dicit, quod ens est superius ad omnia, sicut animal ad
hominem et bovem.
69. Unde
obiectiones ad oppositum adductae in hoc peccant, quod inter identitatem et
modum identitatis non distinguunt. Fatendum enim est, quod ad hoc, quod aliquis
terminus denominetur superior aut communior, oportet ut rem unam et eamdem in
utroque ponat; sed sophisma consequentis committitur inferendo ex hoc: ergo
oportet quod dicat rem unam et eamdem omnino. Et est semper sermo de identitate
secundum rationem, seu definitionem. Identitas enim et unitas continent sub se
non solum unitatem et identitatem omnimodam, sed proportionalem, quae in
analogi nominis ratione salvatur. Negandum est igitur quod in analogis non
praedicetur idem de uno et de alio analogato: quoniam unum et idem
proportionaliter de omnibus analogatis dicitur; et propterea inter praedicata
non convertibilia numerandum est. Quantitas enim licet adaequet ens de
quantitate verificatum secundum rationem omnino eamdem, non tamen secundum rationem
illam proportionaliter: quoniam entis ratio non alia proportionaliter ad
substantiam et quantitatem se extendit. Verum quia analogum sonat identitatem
proportionalem, ideo huiusmodi rationibus formaliter respondendo, nullo pacto
concedendum est converti analogum cum analogato aliquo.
70. Ad materiam tamen descendendo, potest intrepide dici, quod quia analogum rationem unam tantum proportionaliter praedicat, et unum proportionaliter plura esse proportionibus similia manifestum est; dupliciter potest secundum singulas rationes ad analogata comparari. Uno modo absolute: et sic secundum singulas rationes cum singulis analogatis convertitur; quia nulla omnino una analogi ratio in duobus analogatis invenitur. Alio modo secundum identitatem proportionalem, quam habet una cum altera: et sic cum nullo analogato convertitur, quoniam omnes analogi rationes indivisae sunt proportionaliter, et una est altera proportionaliter.
Et quia, ut dictum est, analogum hanc sonat identitatem, ideo formaliter et simpliciter loquendo, analogum inconvertibile et communius praedicatum, concedendum est esse. Non tamen genus, aut species, aut proprium, aut definitio, aut differentia, aut accidens universaliter est.
Nec propterea
Aristoteles diminutus fuit aut Porphyrius, quoniam praedicabile, quod unum est
simpliciter, edocebant; ac per hoc inter aequivoca, analoga numerarunt.
71. Ex
praedictis autem manifeste patet, quod analogum non conceptum disiunctum, nec
unum praecisum inaequaliter participatum, nec unum ordine; sed conceptum unum
proportione dicit et praedicat. De ordine tamen in analogis incluso inferius
tractabitur. Unde cum dicitur de homine, aut albedine, aut quocumque alio, quod
est ens: non est sensus, quod sit substantia, vel accidens; sed sic se habens
ad esse.
72. Utor
autem ly sic, quoniam de propriis nominibus proportionum ad esse in actu
exercito eas importantibus, disputare nolo ad praesens; quoniam Metaphysici
negotii opus hoc est, et exemplariter hic de ente loquimur. Simile siquidem est
de actu, potentia, forma, materia, principio, causa, et aliis hujusmodi,
indicium.
73. Apparere
quoque alicui poterit, quod in ratione unius analogati, (puta qualitatis)
secundum analogi (puta entis) nomen, alterius analogati, puta substantiae, vel
quantitatis ratio secundum idem nomen analogi cadere debeat, sicut in analogia
attributionis contingere dictum est. Fundamentum autem inde apparentia haec
sumit: quia ratio unius analogati ut eadem proportionaliter est alteri, absque
illa altera exprimi nequit complete. Dictum est autem, quod analogo nomine
rationes hae importantur, ut eadem proportionaliter sunt.
74. Et
confirmat hoc expositio ipsa analogiae ab Aristotele, Averroe et S. Thoma in I
Ethic. posita. Exponunt enim quod bonum, seu perfectio, analogice dicitur de
visu et intellectu, quia sicut visus in corpore, ita intellectus in anima
perfectio est. Constat autem, quod non est intelligibile hoc se habere sicut
illud, nisi utrumque extremorum percipiatur. Necessario igitur videtur, unum
analogatorum secundum analogi nomen per aliud definiendum esse.
75. Ut autem
liqueat huius ambiguitatis solutio, recolendum est analoga haec dupliciter
inveniri, scilicet proprie et metaphorice. Diversimode enim hæc se habent ad
propositam quaestionem. In analogia siquidem secundum metaphoram, oportet unum
in alterius ratione poni, non indifferenter; sed proprie sumptum, in ratione
sui metaphorice sumpti claudi necesse est; quoniam impossibile est intelligere
quid sit aliquid secundum metaphoricum nomen, nisi cognito illo, ad cuius
metaphoram dicitur. Neque enim fieri potest, ut intelligam quid sit pratum in
eo quod ridens, nisi sciam quid significet risus nomen proprie sumptum, ad
cuius similitudinem dicitur pratum ridere.
76. Est autem
huius ratio radicalis, quia analogum metaphorice sumptum, nihil aliud
praedicat, quam hoc se habere ad similitudinem illius, quod absque altero
extremo intelligi nequit. Et propter hoc huiusmodi analoga prius dicuntur de
his, in quibus proprie salvantur, et posterius de his, in quibus metaphorice
inveniuntur et habent in hoc affinitatem cum analogis secundum attributionem,
ut patet.
77. In
analogia vero, in qua nominis salvatur proprietas, nullum analogi membrum per
alterum definiri oportet, nisi forte gratia materiae, ut S. Thomas in qq. de
Verit., q. 2, a. 11 docuit. Sunt enim analogatorum rationes secundum analogi
nomen quodammodo mediae inter analoga secundum attributionem, et univoca. In
analogis enim secundum attributionem, primum definit reliqua. In univocis vero
neutrum alterum definit, sed unius definitio est completa alterius definitio,
et e converso. In analogis autem
neutrum alterum definit; sed unius definitio est proportionaliter alterius
definitio. Et loquimur semper de ratione secundum nomen commune. Verbi gratia,
in definitione cordis, secundum quod principium animalis, non ponitur
fundamentum secundum quod principium domus, nec e converso; sed eadem
proportionaliter est principii ratio utrobique, ut Commentator ubi supra dicit.
78. Duabus
autem opus est distinctionibus uti in hac re: ea scilicet, quae in logica,
traditur de actu signato et exercito; et ea quae a metaphysico ut plurimum
tractatur, de ordine rerum sub uno nomine ex parte rei, et ex parte
impositionis nominis.
79. Ex prima
siquidem distinctione scimus duo. Primo, quod sicut animal dictum de homine et
de equo importans univocationem in actu exercito, non praedicat de homine totum
hoc, scilicet naturam sensitivam eamdem omnino secundum rationem naturae sensitivae
equi et bovis, sed naturam sensitivam simpliciter; quam tamen ad hoc, quod
univoca sit praedicatio, oportet omnino esse eamdem secundum rationem naturae
sensitivae equi et bovis, - ita ens importans proportionalitatem in actu
exercito, non praedicat de quantitate totum hoc, scilicet habens se ad esse sic
proportionaliter sicut substantia, aut qualitas ad suum esse; sed habens se ad
esse sic absque alia additione; quod tamen oportet, ad hoc quod analoga sit
praedicatio, idem proportionaliter esse cum altero, sic se habere ad esse quod
de substantia aut qualitate ens praedicat.
80. Secundo,
quod sicut ex declaratione, qua manifestatur animal esse univocum, quia dicit
unam et eamdem omnino rationem in omnibus, non fallimur, nec confundimur, nec
vagamur circa hominis et bovis secundum animalis nomen rationem; sed
quiescimus, intuentes quod animal exercet, quod univocorum definitio et
expositio significat: - ita ex hoc, quod declaratur ens aut bonum, aut
quodcumque aliud esse analogum, quia dicit rationes plures easdem
proportionaliter, et importat hoc se habere quemadmodum proportionaliter illud
se habet ad esse vel appetitum etc., non debemus turbari et inquirere in
analogi nominis (puta boni) ratione significationem istam; sed sat sit,
distinguendo inter actum signatum et exercitum, inspicere quod analogi nominis
ratio id exercet, quod analogi ratio et declaratio significat.
81. Ex his
autem duobus patere iam potest intentum, quod scilicet non oportet unum
analogiae membrum per alterum definire, ex eo quod analogum significat ea esse
eadem proportionaliter, quoniam haec in actu exercito significat.
82. Ex secunda vero distinctione scimus, non solum - quod praeposterus est ordo rerum et significationum quandoque sub nomine analogo, ita quod prior secundum rem ratio, posterior interdum significatione est (ut de ente et bono et aliis huiusmodi communibus Deo et creaturis accidit: ratio enim quam in Deo quodlibet horum ponit, significatione quidem posterior, re autem prior est); et quod propter alterum horum dicitur analogum praedicari de suis analogatis secundum prius et posterius ipsam analogi rationem. - Sed etiam scimus, quod quando ratio, quam ponit analogum in uno, ex ratione quam in altero ponit, exponitur: non ideo fit, quia unum in alterius ratione cadat; sed quia unius ratio posterior altera est significatione; et per priorem, utpote notiorem declaratur: ut S. Thomas in I p., q. XIII, art. 2 fecit: declarans quod, dicendo: Deus est bonus: sensus est, id quod bonitatem in creaturis dicimus, praeexsistit in Deo proportionaliter etc. Et eadem intelligendum est ratione fieri, si posterior secundum rem per priorem declaretur.
Non definit
ergo analogum secundum unam rationem, seipsum secundum alteram, licet exponat
et declaret.
83. Obiectionibus autem in oppositum, quamvis ex dictis satisfactum sit, formaliter responderi potest, quod cognosci aliqua ut eadem proportionaliter, seu hoc se habere sicut illud, dupliciter contingit. Uno modo formaliter, idest quoad relationem identitatis et similitudinis, et sic absque extremis cognitio haec haberi non potest. Alio modo fundamentaliter, et sic in ratione unius non cadit reliquum; sed ratio unius est ratio alterius omnino, vel proportionaliter. Constat autem quod analogum nomen, puta ens aut bonum, non relationem identitatis aut similitudinis significat, sed fundamentum; et ideo obiectiones quae iuxta primum sensum procedunt, nihil concludunt contra intentum.
Patet autem
facillime, haec esse vera exempla de univocis, ponendo et applicando ad
identitatem univocationis. Significat namque nomen univocum plura, in quantum
eadem sunt univoce, seu secundum rationem omnino. Et identitatis relatio in
nullo extremorum absque altero intelligibilis est.
84.
Difficultas etiam non parva, quae multos invasit ac superavit, de comparatione
in analogo, dilucidanda est. Creditum enim est a quibusdam, quod non posset,
analogia posita, sermo ille nisi extorte exponi, quo unum analogatum magis aut
perfectius tale secundum analogi nomen diceretur. Verbi gratia: substantia est
magis, aut perfectius ens quam quantitas. Moti sunt autem ex eo, quod
comparatio in uno communi, utrinque facienda est, etiam secundum grammaticos;
quod in analogo non inveniri videtur.
85. Et potest
formari ratio pro eis talis: Aut comparantur analogata in una communi eis
ratione, aut in suis rationibus. Non in ratione communi: quia illa analogum
caret; nec in rationibus propriis: quia tunc falsum est, substantiam magis esse
ens quam quantitatem. Non enim minus aut imperfectius quantitas est sua ratio,
quam ens in ea ponit, quam substantia sua etc. Nullo igitur modo videtur
comparationem cum analogia salvari posse.
86.
Succumbitur autem difficultati huic, quia proprium comparationis fundamentum
non consideratur. Fundatur enim super identitate seu unitate rei, in qua fit
comparatio, et non super modo identitatis aut unitatis; sicut de intentione
superioritatis praedictum est. Unde cum analogum ex dictis constet rem unam,
licet proportionaliter, dicere; nihil prohibet in ipso comparari analogata,
licet non eo modo, quo univoca fit comparatio.
87. Ad
comparationem siquidem cum requirantur et sufficiant haec tria: scilicet
distinctio extremorum, et identitas ejus, in quo fit comparatio, et modus
essendi illius in extremis, scilicet eaque, vel magis aut minus perfecte; sub
identitate autem seu unitate, proportionalis unitas seu identitas contineatur,
consequens est, quod si in diversis idem proportionaliter eaque vel magis aut
minus perfecte esse habet, comparatio secundum illud proportionale fieri
possit, comparatione non univoca, sed analoga.
88. Sicut enim, quia natura sensitiva est in bove, et illamet omnino secundum rationem est in homine, et perfectius esse habet in homine quam in bove: homo perfectius animal bove dicitur, univoca comparatione; sic quia sic se habere ad esse est in substantia, et hoc idem proportionaliter est in quantitate, et imperfectius esse habet in quantitate quam in substantia: dicitur substantia magis seu perfectius ens, quam quantitas, analoga comparatione.
Unde S.
Thomas in art. 7, quaest. VII de Potentia Dei, tripliciter comparationem fieri
docens, duos modos analogicae comparationis ponit: aperte ex hoc insinuans,
comparationem non solum super identitate numerali, specifica aut generica
fundari, sed etiam proportionali.
89. Modi
autem comparationis ibidem traditi sunt, hi scilicet secundum solam quantitatem
rei participatae: et sic unum album dicitur altero albius. Vel extendendo,
propter praesens propositum, hunc modum ad omnem comparationem univocam,
dicatur quod primus attenditur secundum quantitatem rei participatae, eiusdem
omnino secundum rationem, sive illa ratio sit specifica, sive generica: ut
calidum magis calidum altero dicitur, et homo perfectius animal leone est.
90. Secundus
vero modus attenditur secundum quod res aliqua in uno invenitur participative,
in altero vero est per essentiam: quemadmodum homo Platonicus longe perfectior
homo esset nobis. Et abstractione intellectus utendo, quemadmodum bonitas longe
melior est quocumque bono, quod participative bonum dicitur.
91. Tertius
autem modus attenditur secundum quod res aliqua in uno invenitur formaliter et
secundum se, in altero autem virtualiter et elevatum ad rem superioris ordinis.
Quemadmodum dicitur quod sol est magis calidus quam ignis; vel quod calor
perfectius esse habet in sole, quam in igne.
92. Nec est
dubium hos duos modos univocam comparationem impedire, ut S. Thomas ibidem
dicit, et Aristoteles in I Ethic. de primo modo testatur: ubi bonum commune non
univoce, sed secundum proportionalitatem dicendum docet, bonitati separatæ et
bonis cæteris per participationem. Patet igitur ex his, eadem proportionaliter
ut sic esse comparabilia; quamvis, physice loquendo, in sola specie aut genere
comparatio fiat.
93. Ad obiectionem autem in oppositum, dicitur quod utroque modo in analogis comparatio fit. Comparantur siquidem analogata, puta substantia et quantitas, in ratione una et communi proportionaliter, quam analogi nomen, puta ens, dicit, et addit supra analogata, ut ex dictis patet. Et comparantur secundum suas rationes, secundum tamen analogi nomen, quæ earum sit perfectior, secundum quod dicimus substantiam esse perfectius ens quantitate; quia ratio entis in substantia perfectior est ratione entis in quantitate.
Ita quod
iuxta istam comparationem est sensus: Substantia habet, secundum entis nomen,
perfectiorem rationem quam quantitas; et non quod substantia est magis aut
perfectius substantia quam quantitas sit quantitas, ut quidam somniare
videntur.
94. Unde
comparatio ista extenditur usque ad analoga secundum attributionem, licet in
tali analogia non nisi abusive comparatio fieri possit. Dicimus enim quod ens
reale est magis et perfectius ens ente rationis, quod per attributionem ad
illud ens dicitur in IV Metaph. text. com. II; quia ens reale habet, secundum
entis nomen, perfectiorem rationem. Iuxta quem modum, si usus admitteret,
diceremus: animal est magis sanum urina; quia perfectiorem secundum sani nomen
rationem habet.
95. Qualiter
autem analogum dividendum sit, ex dicendis manifestum est. Potest siquidem
trifariam analogi divisio intelligi. Primo, ut dividatur vox in suas
significationes. Dictum est enim, quod analogum plures rationes significat
immediate, et haec divisio convenit sibi, in quantum aequivocum quoddam est.
96. Secundo, ut dividatur significatum eius in quasi membra eius: eo modo quo eius, quod proportionaliter unum est, sic et sic proportionatum, membra dici possunt. Dictum est enim, quod analogum non ita diversas rationes significat, quin significet unam rationem proportionaliter. Omnes namque rationes analogo nomine immediate significatæ eaedem proportionaliter sunt. Ratio autem una proportionaliter, cum constituatur ex pluribus rationibus proportionalibus, in eas secari potest.
Hæc autem non
est divisio analogi in sua analogata: quoniam rationes hae in ipsius analogi
ratione intrinsece clauduntur, et analogata ea sunt, in quibus rationes illae
salvantur, et non ipsae rationes. Entis enim analogata sunt substantia et
quantitas, et non rationes entis in substantia et quantitate. Rationes enim ut
dictum est, analogae sunt.
97. Unde tertio modo potest dividi analogum, dividendo significatum eius in sua analogata per diversos modos, quibus analogi rationem proportionalem analogata ipsa diversimode suscipiunt: ita quod divisum est significatum unum proportionaliter, dividentia sunt modi fundantes et facientes in analogatis proprias proportiones, secundum quas fit analogia; constituta autem per divisionem, ut partes subiectivae, sunt analogata ipsa.
Verbi gratia:
quando ens dividitur in substantiam et quantitatem, divisum est ratio entis
nomine significata, quæ omnes in se entis nomine significatas rationes claudit,
utpote una proportionaliter; dividentia sunt substantivum et mensurativum, seu
per se et in alio, sicut ex quibus substantia et quantitas habent quod diversas
entis rationes subintrent; partes autem subiectivae sunt substantia et
quantitas, quae in entis ratione analogantur.
98. Et quia
haec est propria analogi divisio, idcirco distincte explicandum est, quomodo
differat divisio haec ad univoca. Tripliciter siquidem differunt. Primo ex
parte divisi: quia divisione univoca unum omnino secundum rationem secatur; hic
autem unum proportionaliter.
99. Secundo
ex parte dividentium: quia differentiae secantes genus, extra genus sunt; modi
autem secantes analogum, in ipsius analogi ratione clauduntur, quemadmodum ipsa
analogata (ut in capitulo de abstractione declaratum est); propter quod in III
Metaph. text. comm. X ens genus esse negatur.
100. Tertio ex parte ipsarum partium subiectivarum, quae per divisionem fiunt: quia partes divisionis univocae, licet ordinem habeant secundum se, et originis: ut dualitas est prior trinitate; et perfectionis: ut albedo est perfectior nigredine; tamen secundum divisi rationem, puta numeri, aut coloris, neutra altera prior, aut posterior est; sed omnes æqualiter in divisi ratione communicant.
Analogata vero, quae analoga divisione constituuntur, non solum secundum se, sed etiam in ipsius analogi quod dividitur ratione ordinem habent; et aliud prius aliud posterius est; adeo ut in uno eorum, tota ratio divisi salvari dicatur; in alio autem imperfecte et secundum quid.
Quod non est
sic intelligendum quasi analogum habeat unam rationem, quae tota salvetur in
uno, et pars eius salvetur in alio. Sed cum totum idem sit quod perfectum, et
analogo nomine multæ importentur rationes, quarum una simpliciter et perfecte
constituit tale secundum illud nomen, et aliæ imperfecte et secundum quid: ideo
dicitur, quod analogum sic dividitur, quod non tota ratio eius in omnibus
analogatis salvatur, nec aequaliter participant analogi rationem, sed secundum
prius et posterius.
101. Cum
grano tamen salis accipiendum est, analogum simpliciter salvari in uno et
secundum quid in alio. Sufficit enim hoc verificari: vel absolute, ut patet in
divisione entis in substantiam et accidens; (illa enim absolute loquendo
dicitur ens simpliciter, hoc autem secundum quid); vel in respectu, ut patet in
divisione entis in Deum et creaturam. Utrumque enim licet ens simpliciter sit
et dicatur, absolute loquendo; creatura tamen in respectu ad Deum, ens secundum
quid, et quasi non ens est et dicitur.
102. Circa
resolutionem autem analogatorum, sciendum est: quod cum universaliter, primum
in compositione sit ultimum in resolutione, et per divisionem in ea, quae actu
in aliquo sunt resolutio fiat: eodem modo resolvenda sunt analogata in suum
analogum, quo caetera resolvuntur, scilicet utendo divisione praedicta (quae
vocatur divisio in partes essentiae vel rationis), et a posterioribus secundum
consequentiam ad priora procedendo, si longa esset resolutio facienda.
103. Ad
rationem autem analogi cum deventum fuerit, singulis analogatis in suas
rationes secundum analogi nomen resolutis: cum illa analogi ratio ex multis
constituatur rationibus, ordinem inter se et proportionalem similitudinem
habentibus: vel ordinate ad primam resolutio fiat, veniendo semper ad similius
et propinquius primae, et id, in quo dissimilitudo est, relinquendo. Vel si non
sic ordinatas inter se contingit esse rationes illas, ad primam omnes modo
praedicto reducendae sunt. Ordinem enim ad primam nulla subterfugere potest. Nec refert in proposito, an fiat
resolutio ad rationem primam, significatione, vel secundum rem. Intelligenda
enim sunt haec in suo ordine, scilicet, significationum aut rerum.
104. Visum
est autem quibusdam de analogo scientiam esse non posse, nisi quemadmodum de
æquivocis scientia habetur: eo quod plures rationes dicit licet similes. Imo fallaciam aequivocationis
committi in syllogismis, in quibus, analogo pro medio sumpto, certum analogatum
subsumitur, (nisi forte gratia materiæ bonus esset processus) astruunt ex eadem
ratione. Nec posse ex unius analogati ratione, secundum analogi nomen, concludi
alterum analogatum tale formaliter esse; sed semper praedictum incidere vitium,
ratione praedicta, confirmant.
105. Verbi gratia: si ponamus
sapientiam esse analogice communem Deo et homini, ex hoc quod sapientia, in
homine inventa, secundum formalem rationem praecise sumpta, dicit perfectionem
simpliciter: non potest concludi: ergo Deus est formaliter sapiens, sic
arguendo: Omnis perfectio simpliciter est in Deo; sapientia est perfectio
simpliciter; ergo etc.
Minor enim distinguenda est: et si
ly sapientia pro ratione sapientiae, quae est in homine stat, argumentum est ex
quatuor terminis: quia in conclusione, sapientia stat pro ratione sapientiae
quam ponit in Deo, cum concluditur: ergo sapientia est in Deo. Si autem
pro ratione sapientiae in Deo, stat in minore; non concluditur, ex perfectione
sapientiae creatae, Deum esse sapientem; cuius oppositum et philosophi et
theologi omnes clamant.
106. Decipiuntur autem isti, Scotum
(cuius est ratio haec I Sent., dist. 3, q. I) sequentes: quia in analogo
diversitatem rationum inspicientes, id quod in eo unitatis et identitatis
latet, non considerant. Rationes enim analogi (ut superius etiam diximus)
possunt dupliciter accipi: Uno modo secundum se, in quantum ab invicem
distinguuntur, et ea quae conveniunt eis ut sic, seu ex hoc. Alio modo in
quantum eadem sunt proportional iter. Primo modo acceptae, vitium
aequivocationis inducerent, si quis eis uteretur, ut patet. Secundo
autem modo eis utendo, peccatum nullum incurritur: eo quod quidquid convenit
uni, convenit et alteri proportionaliter; et quidquid negatur de una, et de
altera negatur proportionaliter: quia quidquid convenit simili, in eo quod
simile, convenit etiam illi, cui est simile, proportionalitate semper servata.
107. Unde si
ex immaterialitate animae, concluditur eam esse intellectualem; ex
immaterialitate proportionaliter posita in Deo optime concluderetur, Deum esse
intellectualem proportionaliter: ut quantum immaterialitas illa excedit istam,
tantum intellectualitas illa excedit istam etc. Propter quod S. Thomas in
quaestione II De Potentia Dei, art. 5, analogata omnia sub una analogi
distributione cadere dixit. Et merito, quia unitas analogiae non esset in
coordinatione unitatum numeranda, nisi unum proportionaliter, unum esset
affirmabile et negabile, et consequenter distribuibile et scibile, ut
subiectum, et medium, et passio.
108. Unde ad
obiecta in oppositum dicitur, quod quia, ut in II Elenchorum cap. X dicitur,
aequivocatio latens in huiusmodi proportionalibus peritissimos etiam latet:
ideo oportet, huiusmodi analogis nominibus utendo ex parte unitatis, semper
modum proportionalitatis subintelligi; aliter in univocationem lapsus fieret.
Nisi enim prae oculis haberetur proportionalitas, cum dicitur immateriale omne
esse intellectuale, tamquam univoce dictum acciperetur, et latens aequivocatio
non visa obreperet.
109.
Proportionalitate autem servata, de analogis scientiam esse: et divi Thomae processus
de bono et vero et aliis huiusmodi, et quotidianum convincit exercitium.
Testatur quoque demonstrativae artis pater Aristoteles, in II Poster., cap.
XIII incipiente: Ut habeamus autem proposita (vel problemata) analogum causam
adaequatam esse alicuius passionis, et in medium oportere quandoque a
demonstratore assumi, dum venationem propter quid docens, inquit: « Amplius
alius modus est secundum analogiam eligere. Unum enim idem non est accipere
quod oportet vocare sepion, et spinam, et os. Sunt autem quae sequuntur et hoc,
tamquam natura una huiusmodi exsistente ». Et sequenti cap. ait: « Secundum
autem analogiam eiusdem, et medium se habet secundum analogiam ». In quibus
verbis non solum docuit, analogum ut medium assumi quandoque in demonstrationibus;
sed etiam ipsum non esse unum in se expressit, et cum hoc habere passionem
adaequatam, ac si unius esset naturae.
110. Nec impedit analogia haec
processum formalem ad concludendum de Deo et creaturis praedicatum aliquod eis
commune: quoniam accepta sapientiae ratione, et segregatis ab ea per
intellectum eis, quae sunt imperfectionis, ex hoc quod id, quod est sibi
proprium formaliter sumptum, perfectionem absque imperfectione claudit,
concluditur ergo sapientiae ratio non omnino alia, nec omnino haec, sed haec
proportionaliter est in Deo: quia similitudo inter Deum et creaturam non est
univoca, sed analoga.
111. Nec pari ratione potest
concludi, Deum esse lapidem proportionaliter: quia ratio lapidis formaliter
sumpta, quantumcumque expoliata, imperfectionem aliquam claudit, quae prohibet
tam ipsam secundum se, quam ipsam proportionaliter in Deo reperiri, nisi
metaphorice: quemadmodum dictum est: Petra autem erat Christus.
Unde, cum fit huiusmodi processus:
Omnis perfectio simpliciter est in Deo; sapientia est perfectio simpliciter;
ergo etc.; in minore ly sapientia non stat pro hac vel illa ratione sapientiae,
sed pro sapientia una proportionaliter, idest, pro utraque ratione sapientiae
non coniunctim vel disiunctim; sed in quantum sunt indivisae proportionaliter,
et una est altera proportionaliter, et ambae unam proportionaliter constituunt
rationem
112. Significantur enim analogo
nomine in quantum eædem sunt; unde non oportet analogum distinguere, ad hoc
quod contradictionem fundet, et enuntiationis subiectum, aut praedicatum fiat;
sed ratione identitatis preportionalis in se clausae, et quam principaliter
dicit, ex se ad hoc sufficit.
Contradictio
enim dicitur consistere in affirmatione et negatione eiusdem de eodem etc., et
non in affirmatione et negatione univoci de eodem univoco. Identitas siquidem
tam rerum quam rationum, ut pluries replicatum est, ad identitatem
proportionalem se extendit.
113. Ex hoc autem apparet, Scotum in
I Sent., dist. 3, q. I, vel male exposuisse conceptum univocum vel sibi ipsi
contradicere: dum, volens univocationem entis fingere, alt: « Conceptum
univocum voco, qui ita est unus, quod eius unitas sufficit ad contradictionem,
affirmando et negando ipsum de eodem ». Et sic univocum vult esse ens. Si enim
identitas sufficiens ad contradictionem, univocatio dicitur; constat quod,
ponendo ens esse analogum, et secundum proportionalitatem tantum unum,
satisfiet univocationi: quod scoticae doctrinae adversatur, tenenti ens habere
conceptum unum simpliciter, et omnino indivisum, (ut de univocis diximus).
Si autem non
omnis talis identitas sufficit ad univocationem, non recte igitur univocatio
conceptus declarata est esse eam, quae ad contradictionem sufficit, quasi
proportionalis identitas ad hoc non sufficiat.
114. Quia
vero Aristoteles in praedicta ex Elenchis auctoritate, doctissimos viros circa
horum nominum conceptus errare dicit, ob latentem eorum unitatis modum: idcirco
necessarium fore duximus, in fine huius tractatus cautelas quasdam tradere,
quibus possit se quis ab errore multiplici in re hac præservare.
115. Cavendum
est igitur in primis, ne ex univocatione ipsius nominis analogi respectu
quorumdam, credamus simpliciter ipsum esse univocum: omnia enim fere analoga
proprie, prius fuerunt univoca, et deinde extensione, analoga communia
proportionaliter illis quibus sunt univoca et aliis vel alii, facta sunt.
Sapientiae enim nomen primo impositum est humanae sapientiae, et univocum omnium
hominum sapientiis erat. Deinde, ad divinae naturae cognitionem ascendentes,
proportionalemque similitudinem inter nos ut sapientes et Deum contemplantes,
sapientiae nomen extenderunt ad id in Deo significandum, cui nostra sapientia
proportionalis est; sicque univocum nobis, analogum factum est nobis et Deo. Et similiter de aliis accidit.
116. Falli autem contingit faciliter ex hoc, quia illa ratio prior, utpote notior et familiarior et prior quoad nos, semper profertur ab illustribus viris, et ab eorum sequacibus, cum analogi significatio quæritur; et dicitur esse tota analogi ratio, pro qua simpliciter prolatum stat, et omnia analogata illam participare: ut patet cum sapientiae ratio redditur. Assignatur enim differentialis eius conceptus pro ratione, secundum quam communis ponitur Deo et creaturis.
Et similiter
est in aliis. Creditur enim ex hoc, quod illa sit ipsa analogi ratio, et
incaute univocatio acceptatur: non enim illa ratio est ratio analogi, sed eius
origo quoad nos; quoniam non illa, sed illa proportionaliter in altero
analogato invenitur, ut ex dictis patet.
117. Cavendum
secundo est, ne nominis unitas, aut diversitas rationum, analogam unitatem
obnubilet; hoc enim tamquam quoddam accidens, in re hac suscipiendum est. Nihil
enim minus analogice idem sunt sepion, os, et spina, unum non habentia nomen,
quam si unum nomen haberent. Nec magis idem essent, si unum nomen haberent, et
tamen si communi nomine ossa vocarentur, ita quod defectu vocabulorum, vel
rerum proportionali similitudine ossis nomen ad cætera extensum esset,
crederemus eiusdem esse naturæ et rationis, ossa, sepion, et spinas. Præsertim quia, ut dictum fuit, ad
ea quæ sunt proportionaliter eadem, consequuntur passiones tamquam si eorum
esset natura una.
118. Cavendum
tertio est, ne vocalis unitas rationis analogi nominis mentem involvat. Ex eo
namque verbi gratia, quod principium dicitur esse id ex quo res fit, aut est,
aut cognoscitur; et hæc ratio in omnibus quæ principia dicuntur, salvatur:
principii nomen univocum creditur. Erratur autem, quia ratio ipsa non est una
simpliciter, sed proportione et voce. Vocabula enim, ex quibus integratur,
analoga sunt, ut patet; neque enim fieri, neque esse, neque cognosci, neque ly
ex unius omnino est rationis, sed proportionalis salvatur. Et propterea ratio
illa in omnibus utpote proportionalis salvatur: sicut et principii nomen
proportionaliter commune dicitur.
119. Cavendum demum est, ne diversa doctorum dicta de analogis nos perturbent. Considerandum quippe est quod, quia analogum medium inter univocum et aequivocum est, et medium extremorum naturam sapiens: ad alterum comparatum, alterum induit; adeo ut quando medio, secundum id quod de uno extremo habet, utimur, illius extremi conditiones ei attribuamus, ut in V Physic., text. comm. 6 et 52 patet.
Ideo plerumque doctores utentes analogo ex parte unitatis, quam ex univocis participat, univocorum non solum conditiones, puta abstractionem, indistinctionem, etc. sed etiam nomen e