| Théologie |
| Les Sacrements |
DE SANCTIFICATIONE SACERDOTUM
secundum nostri temporis exigentias
Vos estis sal terrae... et lumen mundi » (Mt. V, 14).
Disseruit
R. P. REGINALDUS GARRIGOU-LAGRANGE O. P.
S. Theologiae Magister et Socius Academiae S. Thomae
Examinavimus
librum P. Reginaldi Garrigou-Lagrange O. P., Magistri in S. Theologia: De sanctificatione sacerdotum secundum
nostri temporis exigentias, existimamus quod sit vere conformis cum
doctrina S. Thomae, et quod utile sit ut typis mandetur.
Romae, Angelicum 1
Julii 1945.
Fr. Michael Brrowne
O. P., S. Theol. Magister.
Fx. Ros. Gagnebet,
O. P., Doct. S. Theol.
Imprimi potest.
Romae, S Sabina 12 Martii 1946.
Fr. M St. Gillet,
O. P., Magister Generalis.
Nihil obstat quominus imprimatur.
Casali, 6 Aprilis 1946.
Imprimatur.
SANCTAE DEI GENITRICI
MATRI OMMIUM HOMINUM
MEDIATRICI UNIVERSALI
ET REGINAE PACIS
IN SIGNUM GRATI ANIMI
ET FILIALIS OBEDIENTIAE
AUCTOR
LIBENTISSIME DEDICAT
INTRODUCTIO
De hoc ab initio agendum est, propter pericula quae
oriuntur ex erroribus gravissimis nunc in mundo diffusis, et propter
insufficientiam remediorum ad quae saepe recurrimus.
Errores perniciosissimi qui nunc in mundo sparguntur
tendunt ad dechristianisationem completam populorum. Hoc incepit cum renovatione paganismi saeculo XVI, id
est cum renovatione superbiae et sensualitatis paganae inter christianos. Haec
declinatio progressa est cum protestantismo,
per suam negationem sacrificii Missae, valoris absolutionis sacramentalis,
proinde confessionis, per suam negationem infallibilitatis Ecclesiae, et
Traditionis seu Magisterii, et necessitatis observandi praecepta ad salutem.
Sunt quatuor negationes maximae quae evertunt fundamenta vitae christianae.
Deinde Revolutio gallica manifeste
laboravit ad dechristianisationem societatis, secundum principia Deismi et naturalismi, scilicet Deus,
si existat, non curat de personis individualibus sed solum de legibus universalibus.
Peccatum proinde non est offensa Dei, sed est solum actus contra rationem, quae
ipsa perpetuo evolvitur; sic furtum considerabatur ut peccatum quandiu
admittebatur jus proprietatis individualis; sed si proprietas individualis
est, ut dicunt communistae, contra id quod debetur communitati, tunc est ipsa
proprietas individualis quae est furtum.
Spiritus autem revolutionis perduxit ad liberalismum qui volebat remanere media
altitudine inter doctrinam Ecclesiae et errores modernos. Sed liberalismus
nihil concludebat; non affirmabat, nec negabat, semper distinguebat, et semper prolungabat discussiones, quia
nom poterat solvere quaestiones quae oriebantur ex derelictione principiorum
christianismi. Proinde liberalismus non sufficiebat ad agendum, et post eum
venit radicalismus magis oppositus
principiis Ecclesiae, sub voce « anticlericalismus » ad non dicendum
antichristianismus. Ita massones. Radicalismus autem perduxit ad socialismum et socialismus ad communismum materialisticum et atheum, ut est nunc in Russia, et voluit
invadere Hispaniam, aliasque nationes, negando
redigionem, proprietatem individualem, familiam, patriam, et reducendo
totam vitam humanam ad vitam oeconomicam ac si solum corpus existeret, ac si
religio, scientiae, artes, jus essent inventiones eorum qui volunt alios
opprimere et omnia possidere proprietate privata.
Contra has omnes negationes communismi materialistici
sola Ecclesia Catholica, solus verus Christianismus seu Catholicismus resistere
potest efficaciter, quia solus continet Veritatem absque errore.
Proinde nationalismus
non potest efficaciter resistere communismo. Nec in ordine religioso, protestantismus, ut est in Germania et in Anglia, quia continet graves errores, et error occidit societates quae in eo
fundantur, sicut morbus gravis destruit organismum; protestantismus est sicut
phthisis aut sicut cancer, necrosis propter negationem Missae, confessionis,
infallibilitatis Ecclesiae, necessitatis servandi praecepta.
Quid sequitur autem ex praedictis erroribus quoad legislationem populorum ? Haec
legislatio fit paulatim athea. Non solum abstrahit ab existentia Dei
et a lege divina revelata, tum positiva, tum naturali, sed continet plures
leges contra legem divinam revelatam, v. g. legem
de divortio et leges de schola neutra, finaliter athea, secundum tres gradus:
scholae primariae, lycei seu gymnasii et universitatum, in quibus saepe religio
reducitur ad historiam plus minusve rationalisticam religionum, in qua
christianismus apparet solum ut in modernismo, tanquam forma nunc altior evolutionis
sensus religiosi qui semper mutatur, ita ut nulla sint dogmata immutabilia nec
immutabilia praecepta; denique venit libertas
omnimoda cultuum seu religionum et ipsius impietatis seu irreligionis.
Repercussiones autem harum legum in tota societate sunt sine mensura, v. g.
legis divortii, quolibet anno millia divortia in qualibet natione destruunt
familias et relinquunt sine educatione, sine directione pueros, qui sic fiunt
aut incapaces, aut exaltati, aut mali, quandoque pessimi. Item ex schola athea
egrediuntur quolibet anno multi homines seu cives qui nullum principium religiosum
possident. Et igitur in eis loco fidei, spei et caritatis christianae habetur
ratio deordinata, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, desiderium
pecuniae, et superbia vitae. Haec omnia in systema speciale naturalisticum
eriguntur sub nomine ethicae laicae seu
independentis sine obligatione et
sanctione, in qua remanet quandoque vestigium decalogi, sed vestigium semper
mutabile.
Si autem effectus dolorosissimi horum errorum perniciosorum
nondum clare apparent in prima generatione, in tertia, quarta et quinta
manifestantur secundum legem accelerationis in descensu. Est sicut in
acceleratione casus corporum : si in 1a seconda velocitas descensus
est sicut viginti, in 5a est sicut centum. Et hoc contradictorie
opponitur cum progressu caritatis, qui secundum parabolam seminantis est
quandoque ut 30 pro uno, ut 50, ut 100.
Est vera dechristianisatio seu apostasia nationum. Hoc juste exponitur
in longa epistola magni catholici hispaniei Donoso
Cortes scripta ad Card. Fornari ut
praesentetur Pio IX; ejus titulus est: De
principio generativo graviorum errorum hodiernorum (triginta paginas) et Discursus de statu actuali Europae (1830).
Cf. Opera hujusce auctoris 5 vol.,
Principium horum errorum est: Deus, si existat, non curat de personis individualibus, sed solum de
legibus universalibus. Proinde peccatum non est offensa contra Deum, sed est
solum contra rationem quae semper evolvitur. Ex hoc sequitur quod non fuit
peccatum originale, nec proinde Incarnatio redemptiva, nec gratia regenerativa,
nec sacramenta ad causandam gratiam, nec sacrificium, nec utile est igitur
sacerdotium, nec utilis est oratio.
Imo Deismus non videtur verus, quia si hommes
individualiter non indigent Deo, quare admitteretur quod Deus existit in
caelo ? Potius admittendum est quod Deus
fit in humanitate, est ipsa tendentia ad progressum, ad felicitatem omnium
de qua loquuntur socialismus et communismus.
Quodnam est igitur, secundum haec principia, medium discernendi verum a falso ? Unicum
istud medium est libera discussio, in
parlamento aut alio modo, et haec libertas est igitur absoluta, suas
jurisdictioni nihil subtrahi potest, nec utilitas divortii, nec utilitas
proprietatis individualis, nec utilitas familiae, nec utilitas religionis pro
populis.
Sic discussio
remanet liberrima, ac si non existeret Revelatio divina, v. g. dicitur quod
divortium prohibetur in Evangelio, sed parum refert.
Ex his omnibus oriuntur ut patet magnas
perturbationes, innumeri abortus, crimina, et non invenitur remedium nisi
semper augendo vires urbani praetoris seu disciplinas civilis (polizia) et
exercitus.
Sed vis urbani praetoris (polizia) subservit illis qui
potestatem habent et non raro post istos veniunt eorum adversarii qui
contrarium imperant. Et aliunde sublata proprietate privata, tollitur
generaliter patriotismus, qui est velut anima exercitus.
Unde haec remedia non sufficiunt ad ordinem servandum
et graves ac perpetuas perturbationes vitandas, quia non amplius admittitur lex
divina, nequidem lex naturalis a Deo inscripta in cordibus nostris. (Et haec omnia
sunt demonstrationes per absurdum existentiae Dei).
Tunc concludendum est, cum Donoso Cortes, quod hae societates quae fundantur super
falsissima principia seu legislationem atheam, tendunt ad mortem. In eis personae individuales adhuc salvari possunt,
per auxilium gratiae, sed hae societates ut societates tendunt ad mortem, quia error in quem fundantur occidit, sicut phthisis aut cancer
organismum nostrum progressive et infallibiliter destruit. – Sola fides
christiana et catholica potest his erroribus resistere, et rursus societatem
christianisare, sed ad hoc requiritnr conditio: profundior fides, secundum illud: « Haec est victoria quae
vincit mundum, fides nostra » (I Joan. V, 4).
*
* *
De
insufficientia remediorum ad quae saepe recurrimus.
Adhibentur quidam duo remedia in se optima, scil. ex
una parte apostolatus actionis
catholicae, et ex alia parte studium
doctrinae fidei et morum, sed saepe deest in culmine studii id quod antiqui
theologi vocabant contemplationem, quae
debet esse fons apostolatus seu quae
debet fructificare in apostolatu, ut dicit S. Thomas II‑II, q. 188, a.
6 : « ex plenitudine contemplationis derivatur doctrina et
praedicatio ». Ita fuit in Apostolis post Pentecosten, in S. Petro, in S. Paulo, in S.
Joanne, in Patribus apostolicis, in S. J. Chrysostomo, in S. Augustino, in S.
Gregorio, in S. Anselmo, in S. Bernardo, in S. Dominico, in S. Joanne a Cruce,
in S. Ignatio, in S. Francisco Xaverio, in S. Vincentio a Paulo, in S. Francisco
Salesio, in S. Joanne Bosco, in S. Josepho Cottolengo, in S. Parocho d'Ars, in
J. Baptista Manzella. Aliis verbis deest saepe in sacerdotibus vita interior
satis intensa, ut sit anima apostolatus.
Actio quidem catholica jam multos fructus produxit in
Europa et
Et massones hac
deviatione utuntur, ut in Ecclesia apostolatus declinet ad naturalismum
practicum, qui est negatio saltem practica vitae supernaturalis. ‑ Unde in apostolatu deest saepe vita interior
sacerdotis, quae deberet esse ipsa anima apostolatus. Cfr. Dom Chautard, L'Ame de tout apostolat.
* * *
Aliud remedium optimum adhibitum est, scil. studium doctrinae fidei et morum, et his
ultimis temporibus corroboratum est studium philosophicum, exegeticum,
theologicum, sociologicum, et etiam de ascetica et mystica, et saepe fit modo
magis scientifico quam antea. Optime quidem distinguitur a pia exhortations
quae esset sine solida doctrina.
Sed distinctio non
deberet esse separutio, et non raro
infeliciter separantur studium a vita interiori, ita ut non inspiretur ab illa,
nec tendit satis directe ad eam fovendam. Negligitur vita interior, et tunc
studium fit modo nimis naturali, sine spiritu fidei, ac proinde vita interior
magis ac magis minuitur. Etiam in theologia ascetica et mystica exponuntur et
defenduntur theses de spiritualitate, sed hac disciplinas non satis directe tendunt
ad ipsam sanctificationem sacerdotum et proinde non magnum fructum producunt.
Melius esset ex oratione vivere quam tractatum de oratione scribere. Plures
immerito dicunt de libris religiosis : aut
sunt librei scientifici aut sunt libri vulfarizationis » ; sed altiores libir ut Evangelium, Epistolae,
libri magnorum auctorum spiritualium, non sunt
nec scientifici scil. Technici, nec vulfarizationis, sed
contemplationis.
Propterea remedia adhibita, quamvis in se sint optima, modo
nimis imperfecto applicantur et parum fructum producunt.
Sic non cursus assurgimus ad altiora, et hoc videmus,
sed ad fugiendam tristitiam recurrimus ad optimismum superficialem aut ex
temperamento aut ex electione; et hic optimismes inferior non affert remedium
ad diminutionem vitae interioris impediendam.
Sic non solum non affertur remedium, sed etiam
quaeritur pax inferior, quae non est pax Dei, gaudium de Deo, sed potius est
gaudium de seipso sine fundamento, et quandoque fatuitas, et insipientia.
Conclusio: Ex his omnibus sequitur quod vita interior est
absolute necessaria pro sacerdote et apostolo ut perveniat ad fidem
profundam et irradiantem fidelibus communicandam, ut possint resistere
perniciosissimis erroribus hodiernis qui sunt mortale venenum. Sic redimus ad
definitionem vitae apostolicae datam a S. Thoma: contemplari ces divinas et contemplata
aliis tradere » (II‑II, q. 188, a. 6) ubi dicit: « Sicut majus est
illuminare quam lucere tantum; ita majus est contemplata aliis tradere, quam
solum contemplari... (Et hic modus vivendi) propinquissimus est perfectioni
episcoporum, qui suret Apostolorum successores ». Ibidem dicit quod praedicatio
verbi divini deberet procedere ex plenitudine contemplationis seu vitae
interioris.
Sequitur ex hoc quod sanctificatio sacerdotis est maximi
momenti, et multo magis necessaria quam « plena evolutio naturalis
personalitatis nostrae »; haec intima formula est naturalistica, adhiberi
potest ab incredulo et atheo. Oritur ex oblivione primae petitionis Orationis
Dominicae, scil.: « Sanctificetur nomen tuum », per quam petimus gloriam
Dei, seu quod nomen Dei ut sanetum ab hominibus habeatur (II‑II, q. 83,
a. 9).
Sequitur etiam magna necessitas optimae cetebrationis
Missae adjungendo sacrificio Christi incruente renovato, sacrificium personale
quotidianum, cum spiritu mortificationis et reparationis, dum mundus
quaerit commodam vitam (confort moderne).
Sequitur
necessitas orationis intimae, sine qua non habetur spiritus orationis, ita ut
liturgia quandoque declinet ad esthetismum religiosum. Hoc olim optime cognovit
S. Bernardus praesidens officium divinum in choro quando vidit supra aliquem
religiosum angelum ejus custodem qui psalmodiam scribebat litteris aureis;
supra alium angelus ejus scribebat eam litteris argenteis, supra tertium
religiosum angelus eam scribebat cum atramento, supra quartum scribebat cum
aqua sine colore, supra quintum religiosum ejus angelus nihil scribebat et
tenebat manum et pennam extensam, ad ostendendum quod hic religiosus nullo modo
orabat, et nullum spiritum orationis habebat.
Sequitur pariter necessitas serii examinis conscientiae,
dum e contra in quibusdam seminariis postulatum est a praedicatore exercitiorum
ut non loqueretur proprie de examine conscientiae, sed potius de introspectione,
et alii locuti suret de psychoanalysi. Hoc erat manifestissima declinatio a
spirite supernaturali ad naturalismum practicum: nam examen conscientiae debet
procedere a prudentia infusa, a fide et a donis Spiritus Sancti illustrata,
dum introspectio est quid naturale adhibitum a psychologo, et pariter
psychoanalysis de qua loquitur Freud in sensu materialismi et sensualismi. Haec
mutatio vocabulorum manifestat, revelat cogitationes cordium et spiritum
naturalismi practici, loco verae vitae supernaturalis.
Si negliguntur autem haec vera et altiora remedia,
sacerdos habet solum fidem superficialem, quae solum corticem Sacrae Scripturae
attingit, non vero fidem profundam et irradiantem. Loquitur forte hic sacerdos
de necessitate dyinamismi in apostolatu, sed hic dynamismus
videtur esse praesertim naturalis et valde differt a spiritu apostolico S.
Petri die Pentecostes, S. Pauli, S. Jo. Chrysostomi, S. Augustini, S.
Bernardi, S. Dominici, S. Parochi d 'Ars, S. Joannis Bosco.
Hoc optime notatur a Pio XI in ejus Encyclica de Sacerdotio 20 Dec. 1935 ubi tractai
de virtutibus sacerdotis, speciatim de ejus pietate.
Non sufficit enim, ut patet, quod sacerdos altam
intelligentiam habeat, magnam eruditionem, cum eloquentia; cum his omnibus
vita ejus potest remanere sterilis, ut apparet apud Lamennais, Loisy, quia tunc
sacerdos quaerit forte non Deum nec salutem animarum, sed quaerit seipsum, suam
satisfactionem naturalem in labore intellectuali et in activitate naturali non
sanctificata, quae non provenit a vita interiori fidei, spei, caritatis,
orationis et igitur non producit effectus supernaturales, scil. salutem
animarum.
E contrario sacerdos qui habet modicam intelligentiam
naturalem, sed magnam fidem supernaturalem, veram vitam interiorem, sinceram
pietatem, exercet apostolatum valde fecundum.
Hic apostolatus est modestus in sua forma exteriori,
sed multum fructum fert et plurimas animas salvat, non loquendo de dynamismo.
In instanti mors suas hic sacerdos judicabitur secundum gradum sui amoris Dei
et animarum et secundum oblivionem suiipsius seu abnegationem. Sequendo autem
hanc veram et traditionalem viam formationis sacerdotalis fides fit profunda etiam sine auxilio alias speculationis
theologicae aut cognitioue linguarum orientaliun; haec fides jam firma et viva
fit quotidie profundior, quia augetur intensive cum caritate, illuminatur donis
sapientiae, intellectus, scientiae, consilii, pietatis, et proinde est
suiipsius difjusiva, sic tangit corda
et convertit peccatores. Manifestatur ut sensus superior, scil. ut sensus christianus qui superat sensum
communem sicut fides infusa donis illustrata superat rationem naturalem. S.
Parochus d'Ars hunc sensum christianum habebat in gradu altissimo (Cfr. Retraite ecclésiastique du P. Cormier;
modèles: S. Vincent de Paul, S. Philippe de Néri, S. François de Sales, etc.).
Confirmatio: Si
oratio sacerdotis per recitationem officii, celebrationem Missae, piam
meditationem non pervenit ad verum spiritum orationis et ad quandam
contemplationem divinorum, quae est anima apostolatus, si ad hoc culmen normale
non pervenit, degenerat seu abit in mechanicam
consuetudinem (routine), et recitatio breviarii videtur esse motus
machinas ad frumentum molendum (mulino a preghiera).
* * *
Redeamus nunc ad positionem quaestionis, scil, ad
diffusionem actualem gravium errorum quae sunt venenum animarum, praesertim,
materialismi et atheismi communistarum. Hi errores maximum influxum habent per legislationem atheam multorum populorum,
in qua est lex divortii, indifferentismus absolutus qui docetur in scholis tum
primariis, tum secundariis, tum superioribus, cum omnimoda libertate cultuum
usque ad libertatem absolutam irreligionis et impietatis. Hi effectus, ut diximus, nondum apparent post primam
generationem, sic formatam, sed post quintam et sextam generationem suret
terribiles. Quolibet anno fiunt millia et millia divortia, quae destruunt tot
familias et pueros relinquunt sine directions, ita ut multi ex his pueris fiant
vere rnali quandoque pessimi. Item schola quae dicitur neutra et realiter est
athea format quolibet anno mille et mille incredulos, seu cives qui nullum
principium religiosum habent, sed loco fidei, spei et caritatis christianae in
sis praevalet « concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia
vitae», sub aspectu ethicae laicae sine obligatione et sanctione, quae semper
evolvit; olim furtum damnabatur quia admittebatur jus proprietatis, nunc
plures scil. socialistae et communistae dicunt: «ipsa proprietas est furtum »
quo aliquis sibi attribuit id quod ab omnibus possideri debet.
Hi
errores scripti in legislationibus hodiernis conducunt populos ad mortem, sicut
cancer in organismo occidit illum. Hoc apparet non post primam generationem,
sed post quintam et sextam. Et massones his omnibus utuntur ad destructionem
christianismi, ad dechristianisationem populorum. Est igitur urgeas neeessitas resurrection,is moralis et
spiritualis, necessitas assurgendi ad altiora: « sursum corda ». Haec necessitas
enuntiatur in praeceptis divinis, praesertim in supremo praecepto amoris Dei et proximi.
Quid igitur concludendum est in praxi? Dicendum est
cum S. Augustino, a Conc. Tridentino citato (Denz. 804) : « Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet facere quod
possis, et postulats quod non possis, et adjuvat ut possis ».
Coneludendum est
igitur quod gratiae semper novae offeruntur
animabus, speciatim animabus sacerdotalibus, in hoc gravi momento, ut
perveniant ad altitudinem suarum obligationum in praesentibus circumstantiis.
Notandum est ad terminandum: in unione studii theologici et vitae interioris, vitanda est
deviatio quae esset confusio utriusque. Studium et vita interior debent quidem distingua absque confusione, sed non
debent separari, debent uniri. Alioquin scientia theologica ex
confusione cum pietate amitteret suam objectivitatem et immutabilitatem, et ex
alia parte vita interior forte reduceretur ad theses de spiritualitate. Sic infeliciter
sacra theologia reduceretur ad expressionem intellectualem experientiae
religiosae subjectivae, aliquo modo sicut apud modernistas et ex alia parte
vita interior fieret nimis intellectualis, fieret theoria de vita interiori, et
amitteret suum realismum, suam seriam profunditatem et fecunditatem.
Haec duo debent non
separari, sed distingui et uniri, sicut in S. Augustino et S. Thoma
et omnibus Doctoribus Ecclesiae.
Sic distinguuntur et uniuntur corpus et anima, caput et
cor, sanguis et lympha; ita etiam Ecclesia et Status, pariter diversae classes
societatis, necnon in familia, parentes et puera.
Si distinctio fit separatio in organismo nostro sequitur
mors, ita pariter in societate et etiam in nostra vita quae debet esse et
intellectualis et spiritualis. Haec gratia unionis studii cum pietate
postulanda est per intercessionem Doctorum Ecclesiae, qui nunquam declarati
suret Doctores ratione eorum scientiae, antequam canonizarentur ratione eorum
sanctitatis. (Cfr. de hac unions studii et pietatis vitam S. Alphonsi a P.
Berthe. Ibi suret duo optima capita magna momenti).
II. ‑ De
supernaturali et infallibili certitudine
fidei infusae per respectum ad vitam interiorem.
Status
quaestionis: Quamvis omnes theologi
admittant fidem christianam, non obstante sua obscuritate, esse firmissime
certam, non omnes tamen hanc certitudinem eodem modo explicant. Sunt
praesertim duae sententiae a pluribus saecutis propositae. Prima non tenet
quod fidelis cngnoscat infallibiliter per ipsam fidem infusam motivum formate
fidei; altera hoc affirmat et defendit tanquam pupilam oculi.
1ª sententia
defenditur a nominalistis, a Durando, Gabriel Biel, a Scoto, a Molina, Ripalda,
Lugo, Franzelin, Billot, Bainvel, van Noort, Harent ; tenet quod fidelis naturaliter cognoscit motivum formale
fidei, scil. auctoritatem Dei revelantis et ipsum factum revelationis, ex hoc
quod naturaliter cognoscimus Deum neque falli neque fallere posse, et pariter
naturaliter cognosci potest factum revelationis ex signis ejus, speciatim ex
miraculis.
Critica: Statim apparet difficultas contra hanc sententiam.
Verum quidem est quod certitudo fidei infusas resolvitur materialiter et
extrinsece in cognitione rationali signorum revelationis, sed resolvitur
formaliter et intrinsece in aliquid altius, alioquin certitudo superior
reduceretur ad inferiorem. Insuper rari sunt fideles qui viderunt propriis
oculis miracula et qui potuerunt ea satis diligenter examinare ad certe
judicandum de eorum origine supernaturali. Ideoque generaliter fideles non
habent naturaliter de signis Revelationis christianae nisi certitudinem moralem, mediantibus testimoniis humanis saepe modo
non critico cognitis.
Ideo, ut aiunt mufti alii theologi, si certitudo fidei
christianae ultimatim fundaretur in hac certitudine morali de facto
revelationis diversis signis confirmato, haec certitudo fidei non esset
firmissima et infallibilis nisi
hypothetice, scil. supposito quod aliunde certum sit ipsum Deum revelasse
Trinitatem, Incarnationem redemptivam, et infallibilitatem Ecclesiae ad haec
mysteria proponenda; supposito nempe quod praedicatio horum mysteriorum non
proveniat ex naturali evolutione
sensus religiosi in subconscientia prophetarum et Christi, ut digerunt
modernistae, juxta quos fides resolvitur in congerie probabilitatum.
2ª sententia defenditur
a thomistis et etiam aliquo modo a Suarezio, et tenet quod fidelis per ipsam
fidem infusam infallibiliter et
supernaturaliter cognoscit motivum formale fidei ut id quo et quod creditur, adhaesione non
discursiva, sed simplicissima et firmissima, quae immense superat conclusionem
jam ad minus moraliter certain apologeticae, scil. conclusionem de evidenti credibilitate
mysteriorum fidei seu de facto
revelationis certis signis confirmato.
Citavi pro hac sententia multos textus S. Thomae et
Thomistarum antiquorum et recentiorum in libro de Revelatione, t. I, e. XIV, p. 467‑497,
Haec sententia probatur triplici argumento:
1° ratione absolutae infallibilitatis fidei, 2°
ratione essentialis supernaturalitatis motivi fidei, 3° ratione supernaturalitatis
ipsius fidei.
1° Ratione absolutae infallibilitatis fidei. Factum enim revelationis non solum proponitur cum
certitudine morali ab historia praedicationem et miracula Christi referente,
sed etiam proponitur infallibititer ab Ecclesia, quae definit hanc revelationem
fuisse proprie supernaturalem, nec processisse naturaliter ex subconscientia
prophetarum. Atqui id quod sic traditur infallibiliter ab Ecclesia est ab
omnibus credendum supernaturaliter. Ergo fideles debent supernaturaliter credere Revelationi, simul cum mysteriis
revelatis; ut dicit S. Thomas II‑II, q. 2, a. 2 « uno et eodem actu
credimus Deo (revelanti) et Deum (revelatum) ». Et virtus infusa fidei ita
perficit intellectum, dicit S. Thomas, « ut infallibiliter intellectus tendat
in suum objectum » (II‑II, q. I, a. 5; cf. ibid., q. 4, a. 8).
Alioquin, si motivum formate fielei solum naturaliter
cognosceretur, mediante testimonio humano, certitudo fidei esset solum hypothetice infallibilis, non absolute.
Et tunc non infallibiliter verificarentur verba S. Pauli: « Cum accepissetis a
nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei, qui operatur
in vobis, qui credidistis » (I Thess. II, 13).
2º argumentum sumitur ex essentiali supernaturalitate motiva fidei. Etenim id quod est
essentialiter supernaturale, formaliter qua tale, non potest naturaliter
cognosci, quia verum et ens convertuntur, verum enim est ens intelligibiliter
cognitum. Atqui motivum formale fidei infusae est essentialiter supernaturale,
est enim auctoritas Dei auctoris gratiae et gloriae, seu auctoritas Dei
revelantis mysteria essentialiter supernaturalia. Supernaturalitas hujusce
motiva formatas transcendit supernaturalitatem miraculi naturaliter
cognoscibilis. Ille qui revelat est Deus non ut auctor et dominator naturae,
sed ut auctor graciae et Pater noster in caelis; unde Christus dicit: «
Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et
revelasti ea parvulis « (Matth. XI, 25). Dicit etiam: « Beatus es, Simon
Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis
est» (Matth. XVI, 17).
Cfr. S. Thomam II‑II, q. 6, a. 1. Motivum
formale fidei infusae est inaccessibile sine gratia, sicut motivum formale spei
infusas et caritatis. Alioquin hae virtutes infusae non essent necessariae.
3º argutnentum sumitur ex supernaturalitate essentiali ipsius fidei. Fides enim secundum
Revelationem est donum Dei (Ephes. II, 8), est « spera.ndarum substantia
rerum » (Hebr. XI, 1), est virtus supernaturalis (C. Vatic. Denz. 1789). ‑
Atqui habitus et actus specificantur ab utroque objecto formata quo et quod ejusdem
ordinis. ‑ Ergo objectum formale quo seu motivum formale, a quo
specificatur fides per se infusa, est ejusdem ordinis et proinde non potest
sine ea attingi. Si attingeretur sine ea, fides infusa non esset absolute necessaria ad
credendum ut oportet ad salutem, sed solum esset necessaria ad facilius et
firmius credendum, ut dixerunt Pelagiani. Item spes infusa et caritas infusa
non essent necessariae nisi ad facilius, ita nec status gratiae.
Sic uno et eodem
actu fidei, ut dicit S. Thomas, credimus Deo (revelanti) et Deum (revelatum)
(II‑II, q. 2, a. 2; ibid. q. 4, a. 8). Sic fides est certior qualibet
cognitione naturali, et ejus certitudo infallibilis valde superat certitudinem
moralem ad quam generaliter perveniunt hi qui fructuose legunt libros
apologeticae.
P. Lacordaire 17e Conf.ce
de N. Dame, optime ostendit supernaturalitatem et infallibilitatem fidei:
« Il est tel savant qui étudie la doctrine catholique, qui dit sans cesse:
vous êtes bienheureux d'avoir la foi; je voudrais l'avoir comme vous, mais je
ne le puis pas. Et il dit vrai: il ne peut pas encore... mais un jour, ce
savant se met à genoux: il sent la misère de l'homme, il lève les mains au
ciel, il dit: Du fond de ma misère, o m'on Dieu, j'ai crié vers vous! A ce
moment quelque chose se passe en lui, une écaille tombe de ses yeux, un mystère
s'accomplit, le voila. changé! c'est un homme doux et humble de coeur: il peut
mourir, il a conquis la vérité. (Un mystère s'accomplit, c'est‑à‑dire
la lumière infuse de la foi lui est donnée). Ainsi une intuition sympathique
met entre deux hommes ce que la logique n'y aurait pas mis en bien des années.
Ainsi parfois une illumination soudaine éclaire le génie. Un converti vous
dira: J'ai lu, j'ai raisonné, j'ai voulu, je ne suis pas arrivé, et un jour
sans que je puisse dire comment, au coin d'une rue, près de mon feu, je n'ai plus
été le même, j'ai cru... et ce qui s'est passé en moi au moment de ma
conversion finale est d'une nature absolument différente de ce qui a précédé...
souvenez-vous des deux disciples qui allaient à Emmaus ».
Fides igitur infusa est velut sensus spiritualis superior,
velut sensus musicalis infusas, quo auditur caelestis harmonie revelationis
divinae. ‑
Sic vere « fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium
» (Hebr. XI, 1). In hoc apparet quod ejus certitudo firmissima excludens omne
dubium deliberatum, non obstante sua obscuritate, valde superat certitudinem
moralem quae generaliter oritur ex studio apologeticae.
Ex hoc sequitur quod amissio
fidei infusae est magna infelicitas, sed fides non amittitur nisi per peccatum
mortale quod sit directe contra ipsam fidem, nec sufficeret peccatum contra
confessionem egternam fidei, ut fuit peccatum Petri durante Passione Domina.
Haec fides remanet igitur
firmissima etiam in statu peccati mortalis, sed tunc dicitur in- formis
seu mortua, non viva seu non
vivificata a caritate; opera v. g, misericordiae quae oriuntur ex illa, in
isto statu mortis dicuntur opera mortua. Quando
vero informatur caritate dicitur fides viva, et quando perficitur ab
inspiratione donorum sapientiae, intellectus et scientiae, dicitur fides donis illustrata, seu penetrans et
sapida, quae identificatur eum contemplatione divinorum.
Haec doctrine confirmatur ex purificatione passiva
spiritus, in qua apparet altitudo motiva formalis fidei, spei et caritatis,
prout haec motiva immense superant omnia motiva secundaria, ut sunt v. g.
harmonie mysteriorum supernaturalium cum veritatibus naturalibus et cum
aspirationibus nostris. Haec harmonie hoc momento non amplius apparet, est
abscondita in caligine, et tria motiva virtutum theologicarum apparent ut tres
stellae primae magnitudinis in nocte spiritus; non multum juvaret tunc legere
bonum librum apologeticae, sed orandum est ad obtinendam gratiam actualem
necessariam ad adhaesionem firmissimam et valde meritoriam inter vehementes
tentationes hujusce purificationis passivae. In fine anima invenit immutabile
refugium in auctoritate Dei revelantis.
Haec sufficiunt quoad supernaturalitatem et infallibilitatem
certitudinis fidei infusae. Nunc loquendum est de spiritu fidei eut de spiritu
supernaturali.
III. ‑ De
spiritu fidei et de spiritu supernaturali
ac de signas
ejus.
Spiritus fidei est inclinatio ad omnia consideranda et
judicanda sub lumine fidei, modo supernaturali. Et hoc est necessarium ad
Christiane vivendum, sicut judicare secundum rectam rationem est necessarium
ad rationaliter vivendum et non solum sensibiliter.
S.
Paulus ad Hebr. XI dat pulcherrima exempla spiritus fidei, dam dicit: « Fide
obtulit Abraham Isaac; filium suum unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones...
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus... Fide, Moyses reliquat
Aegyptum, non veritus [timens] animositatem regis Pharaonis; invisibilem enim
(Deum) tanquam videras sustinuit... Fide, israëlitae transierunt mare Rubrum
tanquam per aridam terram; quod experti Aegyptii, devorati suret. ‑ Fide
prophetae vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti suret repromissiones,
obturaverunt ora leonum (ut Daniel), exstinxerunt impetum ignis... Alii
lapidati sunt, secti sunt, tentati suret, in occisione gladii mortui sunt;
quibus dignus non erat mundus ». Hi omnes mortui sunt in fide, et nondum
viderant Christum repromissum. Quid igitur nos facere debemus, qui venimus post
Christum? « Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen;
aspicientes in auctorem fïdei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio
sustinuit crucem, confusione contempta; atque in dextera sedis Dei sedet »
(Hebr. XII, 1‑2).
Ad vivendun autem in spiritu fidei oportet sub ejus
lumine considerare omnia, scil. Deum, nos ipsos, proximum et eventus
quotidianos, sic omnia considerantur quasi «oculo Dei» (S. Thomas).
1° Deus ipse
considerandus est cum spiritu fidei, a.lioquin male, erronee cognoscitur,
scil. mediantibus nostris passionibus inordinatis et praejudiciis, contra
testimonium quod Deus dat de seipso. Tunc durante oratione, anima semetipsam
audit et non Deum. Sic quando consolationem sensibilem habet, putat quod vers
progreditur; et dum est in ariditate sensibili, putat se regredi, deprimitur
et dubitat de aurore Dei pro seipsa; falsum judicium de Deo sibi format.
Si e contrario Deus cum spiritu fidei consideratur,
non nobis apparet mediantibus nostris passionibus inordinatis, sed in speculo mysteriorum vitae et mortis Christi,
in victoria Christi crucifixi supra daemonem et peceatum, et mortem, in
influxu Beatae Mariae Virginis, in rnirabili vita Ecclesiae, et in communione
Sanctorum seu in vita Ecclesiae militantis, dolentis, triumphantis.
Ad hoc autem requiritur quad oculus fidei liberetur a
velamine amoris proprii, a quo impeditur contemplatio divinorum; cum isto
velamine non apparent nisi mysteriorum umbrae et difficultates. Ex hoc
manifestatur necessitas mortificationis internae judicii proprii et voluntatis
propriae, scil. voluntatis non conformis cum voluntate divina, ex qua oritur
magna obscuritas in mente. Unusquisque enim judicat secundum propriam inclinationem.
Per hanc progressivam purificationem magis ac magis apparent altitudo Dei, ejus
bonitas, tenerrima, misericordia Christi, pulchritudo Ecclesiae et vitae religiosae.
2° Debemus nos
ipsos considerare sub lamine fidei.
Si consideramus nos ipsos sub solo lumine naturali
rationis, non vidimus nisi nostras naturales qualitates quas exaggeramus,
amplificamus, et deinde, videndo limites nostros, cadimus in depressionem, seu
pusillanimitatem. Fluctuatio haec frequens est.
Raro consideramus
in anima nostra thesaurum vitae gratiae, virtutum
infusarum, donorum Spiritus Sancti, SS. Trinitatem nobis inhabitantem, fructum
communionis eueharisticae, magnitudinem vocationis nostrae, in qua virtualiter
nobis offeruntur omnes gratiae actuales ad perveniendum ad perfectionem. Postulandum
est ut, jam in terris, videamus quid importat vocatio nostra sacerdotalis,
sicut hoc videbimus statim post mortem, in instanti judicii particularis.
Si consideramus
animam nostram sub lumine fidei, paulatim cognoscimus etiam nostrum defectum dominantem, carentiam spiritus
supernaturalis et levitatem mentis, vanitatem secundum quam modo mere humano
judicamus et loquimur. Sic appareret
quid in anima nostra venit a Deo, et quid a defectibilitate nostra, id est
album et nigrum.
3° Proximum
etiam debemus considerare sub lumine fidei. Saepe eum videmus solo lumine
naturalis rationis obscuratae per nostra praejudicia, superbiam, ambitionem,
invidiam. Ideoque approbamus in proximo id quod nobis placet, id quod nobis est
utile, id quod ipse nobis debet; et improbamus id quod nos angit aut
incomrnodat, quandoque id ratione cujus proximus nos superat, tunc cadimus in obtrectationem
aut in judicium temerarium ab aurore proprio inspiratum.
E contrario si consideratur proximus sub lumine fidei,
tunc in eo apparet quid provenu a Deo, scil. tunc in superioribus apparet
auctoritas Dei, cui obediendum est sine critica et discussione, et ex toto
corde et prompte. Item in personis quae non nobis naturaliter placent, manifestantur
animae a Christo redemptae, quae
forte magis appropinquant ad cor Christi quam ipsi nos. Tunc intuitus poster
supernaturalis penetrat sub tegumento carnis et sanguinis quod impedit visionem
animarum. Et tunc manifestatur quod nunquam a casu duae animae immortales
occurrunt invicem, saltem una debet bonum salutare alteri facere (exemplum
praebendo). Debemus hoc mereri ut animas bonas et sanetas videamus, praesertim
illas quae nobiscum vivunt et quas saepe ignoramus.
In personis autem quae nobis naturaliter placent, si
considerantur sub lumine fidei, apparent virtutes supernaturales quae elevant
affectionem nostram, et apparent etiam quidam defectus, quos forsitan cum
benevolentia possumus eis manifestare ut ad maiorem perveniant perfectionem.
4° Eventus
quotidiani deniquo considerandi suret etiam sub lumine fidei, eventus omnes
sive felices sive infelices. Omnis eventus enim potest tripliciter considerari:
1° sub soli aspectu sensibili, 2° sub
aspectu rationali, ut considerari
potest a philosopho vel historico incredulo, 3° sub aspectu supernaturali, ratione cujus hi eventus
concurrunt ad gloriam Dei et ad salutem animarum, aut eis opponuntur.
Ita consideranda suret etiam bella, conflictus inter
hommes ejusdem nationis, et ipsae divisiones inter catholicos, ut non faut
majores. Sed ad videndum. hunc aspectum supernaturalem vel providentialem
eventuum, oportet quod christianus ex Deo vivat, et non a rebus inferioribus
detineatur. Imo ut homo liberetur a nimio aurore rerum inferiorum, bonum est
quandoque quod privetur eis, quod spolietur eis. Ita dicit S. Thomas, « ut
stellas videamus oportet quod sol non amplius appareat ». Sic rex christianus
qui amisit regnum suum, ut in Gallia Ludovicus XVI ante suam mortem, melius
videt regnwm Dei, quam viderat in
throno suo.
Per hunc spiritum fidei, sancti pervenerunt ad contemptum suiipsius, et ad diligendas
humiliationes ut fierent perfectius similes Christo pro salute nostra humiliato,
contempto et crucifixo. Sic, ut ait Augustinus, amor Dei fecit civitatem Dei in
qua sancti diligunt Deum usque ad contemptum sui, et amor inordinatus sui fecit
alteram civitatem, in qua mali seipsos diligunt usque ad odium Dei.
Ille
qui sic viveret in spiritu fidei, certo perveniret ad fidem profundam,
penetrantem, practicam, suiipsius diffusivam, ad resistendum erroribus
hodiernis. Tunc verificarentur verba I Joan. V, 4: « Haec est victoria quae
vincit mundum fides nostra ».
De signis spiritus supernaturalis
et quomodo debemus practice ex eo vivere[1].
Hic spiritus est modus considerandi, judicandi, diligendi,
volendi, agendi; apparet in omni pagina Evangelii, v. g. Matth. XIII, 46, dum
dicitur de homme negotiatore, quaerente bonas margaritas: « inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et
vendidit omnia quae habuit, et emit eam
». Haec pretiosa margarita est figura spiritus supernaturalis. Pariter
ibid. Matth. XIII, 44 dum dicitur: a Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui
invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae
habet et omit agrum illum ». ‑ Item dum S. Paulus dicit, Col. III, 2:
« quae sursum sunt, sapite, non quae super terram », scil. hic spiritus
supernaturalis est spiritus fidei, confidentiae in Deo ac amoris Dei et
progimi. Signa autem ejus suret fructus ejus, « si quidem ex fructu arbor
cognoscitur » (Matth. XII, 33), scil. humilitas, abnegatio, pietas et ires
virtutes theologales (Encycl. Pii XI de
Sacerdotio). Homo supernaturalis vocatur a S. Paulo « novus homo». Eph. IV,
23: « Renovamini autem spiritu
mentis vestrae et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in
justitia et sanctitate veritatis ».
Principalia signa suret sequentia, ex modo sese
gerendi per respectum ad fontes sanctificationis.
1º signum est gustus
S. Scripturae, prout continet Verbum Dei, sicut epistola Dei ad hommes
salvandos, cum pulcherrima varietate a simplici narratione, v. g. libri Tobiae
ad alias elev ationes dogmaticas IV Evangelii et Epistolarum S. Pauli. Lingua
S. Scripturae sic est quasi lingua
materna christiani, quia est Verbum Dei patris nostri adoptivi. Si autem
christianus vere gustat verba S. Scripturae, eloquentia humana etiam summa
minus ac minus placet, quia non continet verbum salutis, seu verba aeternae
vitae. Una sola sententia S. Scripturae animam nutrit, illuminat, corroborat in
adversitate. Sacra Scriptura est quid multo altius quam simplex expositio
dogmatis divisa in specialibus tractatibus, est quasi oceanus revelationis, et
in ea invenitur praegustus beatitudinis aeternae.
2º signum spiritus supernaturalis est veneratio auctoritatis religiosae. Homo
naturalis saepe non videt in auctoritate Superioris nisi duram exigentiam
ordinis publici, qui sine hac auctoritate stare non potest. Homo naturalis non
videt in dependentia a superiore quid salutare, ideoque quantum possibile est
limitai hunc dependentiam, facit sicut status per respectum ad Ecclesiam, ac
si auctoritas Ecclesiae non esset in se quid optimum etiam pro vita praesenti.
Christianus e contra qui habet spiritum supernaturalem
rem istam considerat magis ex alto. Cum veneratione agnoscit in auctoritate
Superiorum quandam emanationem
auctoritatis divinae. Et obedire pro eo est lucrum et gloria. Non solum
obedit ordinationibus Superiorum, sed eorum desideriis et consiliis. Et in hac
dependentia invenit quoddam speciale gaudium pro anima sua. Sic elevatur supra
se, dieendo « servire Deo regnare
est ». Proinde S. Paulus dicit, Eph. II, 19: « Ergo jam non estis hospices
et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super
fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo
Jesu » . Est obedientia gloriosa quae magnum securitatem affert.
3º signum est desiderium
sacramentorum, « quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ».
Homo supernaturalis videt in sacramentis non solum caeremonias religiosas, sed
etiam fontes gratiae, quibus nobis applicantur merita Christi valoris
infiniti. Non solum credit eorum efficacitati, sed de ea quoque experientiam
habet. Sic prompte et alacriter currit ad hos fontes sacros; et proinde in eo
hebdomadaria confessio et sancta communio producunt semper uberiores fructus.
Optime intelligit quod quaelibet communio deberet esse substantialiter
ferventior et fructuosior quam antecedens communio, quia quaelibet non solum
conservat sed etiam auget caritatem et sic normaliter disponit ad meliorem
communionem pro die sequenti, quamvis devotio sensibilis, quae accidentalis est,
possit fieri minor.
Homo
supernaturalis per respectum ad Jesum Christum realiter praesentem in
Eucharistia non solum habet amorem quasi intellectualem, qui est quandoque complacentia
in propria cogitatione seu in abstracto ideali quod formamus in mente nostra;
sed ex Praesentia reali resultat etiam pro eo societas realis, unio stabilis et
intima cum Jesu Christo. Deinde omnes
actus diei aliquid accipiunt ex hac vivificante praesentia. Est vita cum Deo
et vita ipsius Dei et Christi in nobis.
Etiam sacramentalia,
ut aqua benedicta, tunc producunt beneficam impressionem sicut aqua viva et frigida
in aestate pro sitiente viatore. Pariter
indulgentiae pro homme supernaturali sunt donum pretiosum, quia vividam ideam
habet de gravitate peccati, de rigore justitiae divinae, de valore infinito
meritorum Christi, etiam de valore meritorum B. M. V. et sanctorum. Sic homo
renovatur de die in diem.
4º signum
est existimatio orationis
liturgicae, prout in ea semper magis
videmus magnam orationem Ecclesiae, quasi cantum sponsae Christi concomitantem
sacrificium Missae, quod est incruenta continuatio sacrificii et orationis
Christi. Sic intelligitur quod oratio liturgica valorem specialem habet ad
obtinendas gracias efficaces quibus indigemus. Participatio huic orationi
publicae jam est gratia, velut lux diffusa
in qua mens nostra per una oram ponitur. Melius est dicere officium in
choro coram SS. Sacramento, quam extra chorum individualiter. Proinde melius ac melius apparet fecunditas et varietas officii divini, necnon ejus superior
simplicitas quae supra fugiens tempus est velut praelusio aeternitatis. Officium sic
celebratum disponit valde ad orationem mentalem secretam, quae est aliud signum
Spiritus supernaturalis. Olim saec.
XIII in Ordinibus religiosis non
erat hora praescripta ad orationem mentalem, sed relgiosi et religiosae post
matutinum et Laudes spontanee, sine obligatione, vacabant orationi mentali ad
quam disponit oratio vocalis liturgica cum spiritu fidei facta. Quando vero
religiosi non amplius spontanee orationem mentalem fecerunt, tunc praescripta
est hors ad eam faciendam, et tunc fuit saepe minus intima, viva, sed quandoque
mechanica, reducta ad meditationem discursivam in aliquo libro, initio diei
ante quodlibet aliud exercitium; et sic paulatim vox « meditatio »
praevaluit, et vox « oratio
mentalis » remansit in usu potius in Ordinibus contemplativis[2].
5º signum est inclinatio
ad mortificationem. Haec propensio agnoscit quidem quod natura nostra
producta est a Deo, quod in ea suret pretiosae facultates ad verum et bonum
ordinatae, sed non obliviscitur naturam nostram lapsam esse, ut ostendit
coucupiscentia carnis, oculorum et superbia vitae, ex quibus oriuntur septem
peccata capitalia, et deinde alia graviora. Unusquisque judicat secundum propriam,
inclinationem quae rectificari debet. Ad hoc inclinat gracia christiana ut
christiana quae nos configurat Christo qui doluit pro peccatis nostris. Inclinai ad holocaustum[3].
Unde homo renovatus semper considerat quod « caro concupiscit adversus spiritum »
ut dicit S. Paulus. Ideo spiritus supernaturalis dat sanctum odium contra
quidquid est inordinatum, dissolutum in nobis; et proinde manifestatur in
spiritu sacrificii, qui destruit quidquid inordinatum est in nobis et
consequenter dat pacem seu ordinis tranquillitatem. Nihil melius dat pacem
quam spiritus sacrificii.
6º signum
spiritus supernaturalis est oblivio suiipsius seu propriae personalitatis.
Verum est quidem quod plures sancti qui fuerunt initiatores magnorum operum, fundatores,
confidenter usi sunt facultatibus quas a Deo acceperant, ut S. Paulus, S. Jo.
Chrysostomus, S. Augustinus, S. Dominicus, S. Thomas, S. Ignatius, S. Franciscus
Xaverius, etc.; sed legendo eorum
vitam, videmus quod diffidebant de se, et
quod semper impugnabant in seipsis amorem proprium et subtilem superbiam. In
hoc sicut in aliis virtutibus maxime nos superant. Sancti sese abnegando practie intellexerunt quod
plenus progressus personalitatis nostrae in hoc consistit quod possumus dicere:
vivo ego, jam non ego, vivit vero in me
Christus; hoc est quasi
amittere propriam personalitatem, ut ei substituatur personalitas Christi. Sic
pervenerunt ad quandam impersonalitatem
superiorem, quae superat omne judicium pro prium et omnem voluntatem propriam, ita ut non rema neret in eis nisi judicium Dei et
voluntas Dei, aliquomodo sic in Christo
non est personalitas humana, sed solum personalitas
divina Verbi. Id quod verificatur ontologice in Christo, quasi verificatur
moraliter in sanctis. Perfecti non
vivunt sibi sed Deo, non pro se, sed unice pro Deo et pro animabus, in perfecta
et sancta oblivione suiipsius. Hoc est praeclarum signum magnae caritatis et proinde spiritus
supernaturalis hominis renovati quia « deposuerunt veterem hominem, qui
corrumpitur secundum desideria erroris » (Eph. IV, 22). Sic verificantur in
sanctis verba Pauli : « vetus homo poster crucifixus est, ut destruatur
corpus peccati, et ultra non serviamus peccato » (Rom. VI, 6). ‑
Haec sunt igitur praecipua signa Spiritus supernaturalis homini renovati per
gratiam Christi.
* * *
Ad terminandum hoc caput, dicendum est practice quomodo debemus vivere secundum hunc
spiritum supernatwralem in
circumstantiis cive ordinariis et praevisis, sive in circumstantiis improvisis
et in rebus indeterminatis seu ad libitum. Jamquidem pro omnibus evidens est
quod res sanctae modo supernaturali faciendae sunt, v. g. celebrare Missam aut
ei assistere, et quod resistendum est tentationibus quae manifeste ad malum
traherent.
Sed inter haec duo extrema, inter res sanctas sancte
faciendas et malum manifeste vitandum, est regio media rerum indeterminatarum, quae remanent ad libitum, scil. quae relinquuntur electioni nostrae. Et in eis
hommes dividuntur per electionem quae manifestat eorum corda. Ven. P. Cormier
notat v.g.: quidam vocant decorum id quod est mundanitas, moderationem id quod
est debilitas vitanda, honorem id quod est superbia, prudentiam id quod est
opportunismus seu utilitarismus ab egoismo inspiratus; imo quandoque vocant
conscientiam id quod est proprie alteratio conscientiae christianae, v. g. dum
ab eis postulatur aliquid optimum respondent: « in conscientia non possum »;
sic vocant conscientiam id quod est systema vitae ab eis electum ut conveniens,
ad vitanda incommoda. ‑ P. Cormier in suis Exercitiis spiritualibus dat
hoc exemplum: « Si quidam generaliter moti a spiritu pietatis, humilitatis,
mortificationis, appa- renter aut realiter aliquantulum excesserunt, fit quandoque
insurrectio ac si esset intolerabilis abusus, inadmissibilis inordinatio,
provocatio, venta injuria ».
E contrario in rebus ad libitum remanentibus quidam statim in mente habent haec verba S.
Pauli: « quae sursum sunt sapite, non quae super terram ». Ita loquuti sunt
sancti, et saepe operati sunt supra communem prudentiam, sub inspiratione
Spiritus Sancti, sine qua nihil magnum fecissent. Praesertim Christus valde
superavit communem prudentiam, et dum primo annuntiavit Passionem suam, Petrus
ei dixit: « Absit a te, Domine, non erit tibi hoc», Jesus ei respondit: a
scandalum mihi es, quia non sapin ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum »
(Matth. X.VI, 23).
In rebus
improvisis, in quibus non est tempus
reflexionis ad modum convenientem sese gerendi eligendum, natura sese manifestat ut est, cum suo egoismo[4];
sed etiam in his occasionibus spiritus supernaturalis quorumdam apparet, v.g.
in periculo improviso homo generosus statim currit ad auxilium aflictorum. Amici
Dei sese prompte agnoscunt, etiamsi veniant e regionibus rernotis, et non eadem
lingua utantur.
Quid concludendum est practice quoad spiritum
supernaturalem,
praesertim pro sacerdote?
Laborandum est cum energia ad
obtinendum hanc spiritum. Ad hanc finem considerandum est non quidem parvum
bonum adimpletum, sed id quod remanet adimplendum, secundum illud Pauli :
« Ad ea quae sont priora extendens seipsum » (Phil. Il, 13). Non nimiae
congratulationes faciendae sunt pro bono jam adimpleto, considerandum est
praesertim bonum adhuc adimplendum.
Debemus etiam nobismetipsis
dicere: “ Mihi vivere Christus est et mori licrum » (Phil. I, 21). Pro quibusdam, ait S.
Thomas eorum vita est venatio, pro aliis sunt exercitia militaria, pro aliis
eorum vita est studium intellectuale, pro vero christiano ejus vita est
Christus, quia Christus est objectum suae fidei, suarum cogitationum
desideriorum, sui amoris affectivi et effectivi. Con- versatio ejus est cum Christo. Dicendum est illi: Imprime, Domine,
vivum amorem erga Teipsum in corde
meo[5].
Beatus est homo supernaturaliter renovatus, qui « in
caritate radicatus est et fundatus », prout sibi renuntiavit, et rebus
creatis, et a solo Deo dependet; sic complacentiam non invenit nisi in rebus divinis.
Tunc nihil impedit in eo regnum Dei, et paulatim assimilarur Christo; proinde
ministerium ejus, non obstantibus difficultatibus, finaliter semper fructuosun
est. Postquam enim laboravit, studuit, scripsit, praedicavit, Spiritus Sanctus
dat fecunditatem; etiamsi hic sacerdos sit, naturaliter loquendo, mediocris
ingenii, sufficit quod magnan fidem habeat.
Quam magnum gaudium
quando sacerdos in fine suae vitae ad hoc pervenerit ! Et revera hoc possumus, quia «Deus impossibilia non
jubet, sed jubendo monet facere quod possumus et postulare ab eo id quod non
possumus ». Imo certo Deus nos vocat ad sanctitatem, quia nos vocat ad caelum
ubi non sunt nisi sancti. Hoc quidem jam verum est pro quolibet christiano, a
fortiori pro sacerdote qui sacerdotio Christi participat.
Commentaria S. Augustini et S. Thomas in Joann. X, XVII in Ehist,
ad Hebraeos, in Epist. ad Tim. et Tit. ‑
S. Joannes Chrysost., De Sacerdotio.
- S. Ephrem, De sacerdotio. ‑
S. Gregor., Dialog. IV 64. ‑ S. Gregor. Nazianz., Oratio II. ‑ S. Paulinus Nol., Epist. XI ad Sever. ‑
S. Cyprianus, Epist. 77. ‑ S.
Bernardus, De Consideratione. ‑
S. Petrus Damianus, Opusc.18. ‑ S. Albertus Magnus, De
Sacrificio Missae; Mariale. - S. Bonaventura, De triplici via.
‑ S. Thomas, De Perfections vitae spiritualis; II-II, q. 181‑185,
et Commentarium Passerini De Statibus hominem. ‑ Imitatio Iesu
Christi 1. IV. ‑ Cardinalis Bona, De Sacrificio Missae (opus
asceticum). ‑ Bossuet, Explication de la doctrine de L'Église sur la
Messe. ‑ Ch. de Condren, L'idée du Sacerdoce et du Sacrifice de N.
S. Jésus Christ. ‑J. J. Olier, Traité des Saints Ordres; Vie
intérieure de
CAPUT I.
DE OBLIGATIONE TENDENDI AD PERFECTIONEIVI
In hoc capite sont quatuor quaestiones distinguenae:
1° An omnes
christiani debeant ad perfectionem tendere (cfr.
2° De speciali
obligatione tendendi ad perfectionem pro religiosis, rations voti, et de
statu perfectionis;
3° An clerici
debeant rations ordinationis et officii ad perfectionem tendere (an sacerdotes
sint in statu perfectionis) ;
4° Quaenam
perfectio requiritur pro episcopo? (perfectio
exercenda) (II Tim. I, 3‑14 ; ‑ Pontificale; S. Thomas, II‑II,
q.
Articulus 1.
tendere.
Status et difficultas quaestionis: Non est quaestio de
perfectione infima quae excludit mortalia tantum, nec solum de perfectione
media quae excludit mortalia et venialia plene deliberata, sed de perfectione
proprie dicta quae excludit imperfectiones deliberatas et modum remisum
operandi. Non agitur solum de invitatione
ad perfectionem proprie dictam, de hoc non est dubium; omnes hommes
invitantur ad perfectionem proprie dictam.
Quaestio est de existentia obligationis generalis pro omnibus christianis tendendi ad
perfectionem caritatis. Non tamen agitur de obligations speciali, cujus
violatio esset speciale peccatum, ut in statu religioso, sed de obligatione
generali.
Difficultas apparet dum volumus conciliare quaedam
sententias Domini Jesu Christi quae primo aspectu videntur ad invicem
oppositae.
Ex une parte Christus dicit adolescenti diviti (Matth.
XIX, 21): « Si vis perfectus esse, vade,
vende quae habes, et da pauperibus... et veni, sequere me ». Haec verbe
«Si vis perfectus esse» videntur exprimere consilium, non obligationem. Ergo
non omnes christiani tenentur ad perfectionem tendere. Hoc non videtur obligatonum
nisi pro illis qui jam promiserunt consilia evangelica sequi. Quoad hanc
difficultatem cfr. II‑II, q. 184,
a. 3, ad 1.
Ex altera parte autem Christus dixit omnibus (Matth. V,
48) : “Estote perfecti sicut et Pater
vester caelestis perfectus est”, et in Commentar. in Matth. supra hoc verbum
Domini S. Thomas dicit: “ad perfectionem excellentiae vitae tenentur clerici
super laicos; ad perfectionem autem caritatis omnes tenentur », scil. ad eam
tendere tenentur.
Insuper in Summa theologica, II‑II, q. 184, a.
3, S. Thomas probat quod perfectio essentialiter consistit non in consiliis sed
in praeceptis, nam primum praeceptum est sine mensura, scil.: « Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, ex omnibus viribus
tuis, ex tota mente tua» (Luc. X, 27). Et
ideo secundum S. Thomam perfectio caritatis cadit sub praecepto ut finis
consequendus.
S. Augustinus, S. Thomas, S. Franciscus Salesius tenent
quod omnes debent tendere ad perfectionem caritatis, unusquisque secundum
conditionem suam. Sic perfectio caritatis cadit sub praecepto ut finis.
Quomodo concilianda sunt haec verba Domini: « Si vis
perfectus esse... » et « Estote perfecti » ?
Ad hunc quaestionem sic positam vera responsio secundum
mentem S. Thomae videtur recte exponi a Cajetano et a Passerini in II‑II,
q. 184, a. 3, a P. Barthier in suo Iibro De
la perfection chrétienne et de la perfection religieuse et a P. A. Weiss,
O. P., Apologie des Christentums, vol.
5, index Vollkommenheit. Longe eam exposui: Perfection
chrétienne et contemplation, t. I, p. 215‑244; et Les
trois âges de la vie intérieure, t. I, 267 sq.
Responsio: Haec responsio continetur in quatuor propositionibus:
1º Omnes Christiani stricte obligantur ad diligendum
Deum appretiative super omnia.
2º Omnes tendere debent ad perfectionem caritatis, vi
supremi praecepti, sed unusquisque secundum conditionem suam, hic in statu
matrimonii, hic ut frater conversus in statu religioso, ille ut sacerdos in
mundo.
3º Nullus tamen tenetur actualiter habere caritatem
non communem seu perfectorum.
4º
Nec omnes tenentur ad eam tendere immediate et explicite per adimpletionem
consiliorum.
1ª propositio: Omnes
christiani stricte obligantur ad diligendum Deum super omnia; est praeceptum Domini, Matth. XXII, 37‑39: «
Diliges Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente
tua, hoc est maximum et primum mandatum... Et diliges proximum sicut teipsum ».
Item Deuter. VI, 5; Luc. X, 27; Marc. XII, 30.
Unde unusquisque tenetur diligere Deum saltem appretiative seu aestimative (amor
aestimationis), si non intensive, super omnia, et plusquam seipsum. Et ut ait
S. Thomas II‑II, q. 184, a. 3 ad 2: « Transgressionem praecepti evadit
(seu vitat), qui quocumque modo perfectionem
divinae dilectionis attingit. Est autem infimus divinae dilectionis gradus, ut nihil supra Deum, aut contra Deum, aut aequaliter ei diligatur; a quo gradu perfectionis qui deficit,
nullo modo implet praeceptum ».
Ut notat P. Barthier, I, 218, ex hoc praecepto damnantur
libertates modernae quae vocantur libertas conscientiae, libertas cultuum,
libertas omnimoda scribendi, docendi, etc., quae eadem jura tribuunt veritati
et errori, bono et malo, ac si Deus suprema Veritas et Summum Bonum non
strictissimum et imprescriptibile jus haberet ad obsequium intellectus nostri
et voluntatis, ad esse diligendum supra omnia. Unde agnoscere, defendere has
libertates sine limite et subordinatione ad Deum est sese avertere a Deo, agere
contra Deum. Imo neutraliter se habere in praxi inter liberalismum et catholicismum
est aliquid diligere aequaliter Deo. Amor Dei etiam in suo infimo gradu debet
dominari supra omnes nostras affectiones, ut vere secundum formulam S. Thomae
« nihil diligatur supra eum, aut contra eum, aut aequaliter ei : a quo
gradu perfectionis, qui deficit nullo modo implet praeceptum ».
Jam aliquis aestimative
diligit Deum super omnia quando vult omne peccatum mortale vitare. Sic bona
mater christiana quamvis magis intensive diligat filium suum quem videt et
tangit, tamen aestimative diligit Deum plus quam filium suum.
2ª propositio: Omnes christiani tenentur tendere ad perfecionem
caritatis, unusquisque sececundum suam conditionem (Barthier, t. I, 419 et 315; cfr. Passerini, De Statibus hominum, p. 758, n. 13; in II‑II, q. 184, a. 3).
Haec propositio videretur exaggerata multis christianis
qui falso existimant solos sacerdotes aut religiosos teneri ad progrediendum in
caritate. Hic est error valde diffusus. Alii praedictam propositionem
admittunt theoretice ut veram, sed non vident totam ejus fecunditatem in
praxi.
Videamus: 1º
fundamentum hujus propositionis in Scriptura, et 2º quomodo probatur
theologice.
1º Haec autem
propositio aequivalenter exprimitur in multis locis S. Scripturae, v. g.: “Estote perfecti sicut Pater vester caelestis”
(Matth. V, 48) ; “Qui justus est justificetur adhuc” (Apoc. XXII, 11). Item in
diversis locis N. T. quae colliguntur in Concordantiis sub hoc verbo “cresco”:
“crescite in gratia et in cognitions Dei” (II Petr. III, 18) ; “Deponentes
omnem malitiam ... ut in eo crescatis in salutem” (I Petr. II, 2); “Veritatem
autem facientes in caritate” ; “Crescamus in illo Jesu per omnia, qui est caput
Ecclesiae Christus” (Ephes. IV, 15) ; “In omni opere bono fructificantes et
crescentes in scientia Dei” (
Ex his diversis
locis S. Thomas eruit hanc sententiam, quam exponit in Comm. supra Ep. ad Hebr., c. VI, 2 : “quantum ad progressum ad
perfectionem semper debet niti homo transire ad statum perfectum”. Et sibi facit obiectionem, scil.: Perfectio consistit
in consiliis, nam dicitur (Matth. XIX, 21): « si vis perfectus esse vade
et vende omnia, etc.», non omnes autem tenentur ad concilia. Ergo quomodo dicit
S. Paulus « feramur ad perfectionem ».
S. Thomas respondet ibid.: « Duplex est perfectio: una
scil. exterior, quae consistit in actibus exterioribus
(seu imperatis) qui sunt signa interiorum, sicut virginitas, voluntaria
paupertas. Et ad hanc non omnes tenentur. Alia est interior, quae consistit in dilections Dei et proximi, secundum
illud ad I Col. III, 14: « caritatem habete, quad est vinculum
perfectionis », et ad perfectionem hujusmodi (idest ad perfectionem
caritatis) non omnes tenentur, sed omnes
tenetu ad eam tendere, quia si quis
nollet plus diligere Deum, non faceret quod exigit caritas ». Unde S.
Thomas hic citat verbum S. Bernardi: « in via Dei non progredi est
regredi ». ‑ Item in Matth. XIX, 12: « qui potest capere capiat
» S. Thomas ait: « qui non semper vellet esse melior, non posset sine contemptu
velle » .
2º Praedicta propositio theologice probari potest dupliciter: a) ex praecepto caritatis, b) ex statu caritatis in viatore.
a) ex praecepto
caritatis: cfr. II‑II, q.
Totus articulus 3 q. 184, II‑II cum magna
attentions legendus est, continet virtualiter quidquid deinde dicemus.
b) Probatur
etiam ex statu caritatis in viatore: Caritas
enim viatoris de se tendit ad caritatem patriae; sicut gracia est semen
gloriae. Dicit S. Thomas II‑II, q.
Hoc valet diversimode pro incipientibus, pro proficientibus,
et etiam pro perfectis, de quibus S. Thomas ait : « quanto plus accedunt ad
finem plus debent crescere » (ad Hebr. c. X, lect. 2).
Objectio:
Aliquis objicere posset: Non valet haec deductio, nam ipse S. Thomas dicit II‑II,
q.
Ad hoc respondetur ex ipsa consideratione praeceptorum
(Barthier, op. cit., I, 317).
1º Iam quidem sub praecepto caritatis cadit perfectio
caritatis non ut materia, sed ut finis consequendus, alioquin praeceptum istud
esset cura mensura, et id quod plus esset remaneret solum sub consilio, quod
est contra formulam praecepti ut ostenditur q. 184, a. 3. Ergo pro omnibus
perfectio caritatis praecipitur non ut statim consequenda, sed ut finis ad quem
unusquisque secundum suam conditionem tendere debet.
2º Nullo modo sese disponere ad progressum caritatis
esset cessare ab omni actu caritatis quod esset contra praeceptum, nam omnes
christiani tenentur fugere peccatum, omne peccatum sive mortale sive veniale,
hoc autem fieri nequit sine actibus meritoriis, quibus anima disponitur ad
progressum, aut crescit etiam in caritate. Saltem die Dominica omnes christiani
debent Missam audire et actus religionis ac caritatis erga Deum facere.
3º Denique praeceptum caritatis est finis aliorum
praeceptorum quae sunt circa media; atqui omnis christianus debet haec
praecepta secundaria adimplere propter finem ipsius caritatis, et hoc fieri
nequit sine merito et dispositions ad progressum. Sic conservatio caritatis
indissolubiliter connectitur cum dispositione ad progressum. Ergo praeceptum
habendi caritatem saltem communem involvit praeceptum tendendi ad majorem caritatem.
Objectio: Sed aliquis producens solum actus caritatis remissos, non peccat, imo meretur, et tamen
secundum S. Thomam non progreditur.
Responsio: II‑II,
q. 24, a. 6, ad 3: « In via Dei procedit
aliquis non solum dum actu caritas augetur, sed etiam dum disponitur ad ejus
augmentum » . Ita fit per actus remissos, ut sunt meritorii, attamen ut
sunt remissi non satis opponuntur inordinatis passionibus, et sub isto aspectu
disponunt ad peccatum, sic « non progredi est regredi » ; impediré
progressum caritatis esset contra praeceptum caritatis peccare.
3ª propositio: Nullus tamen
tenetur possidere caritatem non communem seu perfectorum (cfr. Barthier, I, 279 sq.). Nam sufficit quod
incipiens tendat ad caritatem proficientium et proficiens ad caritatem perfectorum,
unusquisque secundum suam conditionem; et in qualibet aetate spirituali, sunt
multi gradus. Certo ad salutem sufficit quod
aliquis moriatur in statu gratiae, etiam infimo gradu. ‑ Hoc clare
dicitur a S. Thoma II‑II, q,
4ª propositio: Non omnes christiani tenentur tendere explicite, idest
utendo mediis immediate proportionatis, ad caritatis perfectionem. Nec omnes ad illud
individualiter seu immediate invitantur (cfr. Barthier, I, 281; S. Thomas in
Ep. ad Hebr. c. VII lect. 1). Sed debent vitare omnia venialia, crescere in
caritate, et si hoc facerent vocarentur non solum remote, sed proxime ad altam
perfectionem, imo efficaciter.
S. Thomas docet
quidem II‑II, q. 184, a. 3 perfectionem caritatis cadere sub praecepto,
sed tanquam finis ad quem oportet tendere
aliquo modo, scil. crescendo in caritate; non tamen est necessarium omnibus
et singulis tendere explicite, scil. utendo mediis immediate proportionatis ad altam sanctitatem, quae
importat heroicitatem virtutum, quamvis omnes debeamus, data occasione,
subire martyrium potius quam revocare fidem in dubium.
Item S. Thomas
docet I‑II, q.
Unde remanet principalis conclusio: Omnes christiani,
unusquisque secundum suam conditionem, tenentur ad majorem caritatem tendere,
semper agendo propter motivum supernaturale caritatis, secundum illud ad
Coloss. III, 17: “Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in
nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo Patri per ipsum”.
Attamen peccantes
contra praecepta, non committunt speciale peccatum contra perfectionem,
diversum ab aliis peccatis, quia haec obligatio est generalis, non specialia.
An
unusquisque christianus in particulari invitetur ad quaedam consilia servanda
secundum conditionem suam? – Utique :
Imo valde difficile est observare omnia praecepta si non sequuntur quaedam
saltem concilia uniuscujusque conditioni proportionata. Haec concilia inducunt
ad vitandas imperfectiones quae immediate disponunt ad venialia, et ad
amplectendum bonum unicuique conveniens. Sic aliquae orationes non praeceptae
sunt valde utiles, praeter auditionem Missae die dominica, quae est de
praecepto. Cfr. Barthier, II, 219: « Il est très rare de trouver un chrétien
fidèle à tous les préceptes secondaires, quand il néglige toute pratique de
conseils évangéliques ».
An
unusquisque christianus in particulari invitetur ad adimplenda tria consilia
generaliar ‑ Non. Nam
non omnes vocantur ad vitam religiosam. Sed unusquisque laborare debet ut
habeat spiritum consiliorum, scil. spiritum abnegationis. Nam Christus dicit
apud Match. XIX, 12: « Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui
seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat ».
Circa quod S. Thomas dicit in Matth.: « quod non expedit nubere verum est
aliquibus, sed non est verum quoad omnes, quia non omnes habent tantam
virtutem, quod abstineant; sed quibus datum est, quia aliquibus datum est non
ex proprio facto, sed dono gratiae, secundum illud Sapientiae, VIII, 21:
« scivi quod aliter non possum esse continens nisi Deus det » Quod enim
homo in carne vivat praeter carnem, non hominis est, sed Dei » (cfr. I‑II,
q. 108, a. 4 ad 1). Remanet tamen, ut ibidem in Matth. dicit S. Thomas, quod
omnis homo tenetur in sua conditione « ad meliora secundum affectum » (non
secundum actum), « unde qui non semper vellet esse melior, non posset sine
contemptu velle ». Cfr. Rom. VI, 3‑13.
Unde remanet principalis conclusio nostra: Omes christiani
tenentur tendere ad majorem caritatem secundum umuscujusque conditionem.
Corollaria: 1º In via Dei non progredi est regredi, quia est officium
progrediendi sicut pro puero est lex naturalis crescendi alioquin fit
homunculus difformis. Item curriculus qui nimis remanet in stationibus
retardatur.
2º Progressus caritatis debet esse acceleratus; cfr.
S. Thomam in Ep. ad Hebr X, 25: « Motus naturalis (v. g. lapidis cadentis)
quanto plus accedit ad terminum, magis intenditur. Gratia autem inclinat ad
modum naturae, ergo qui sunt in gratia quanto plus accedunt ad finem, tanto
plus crescere debent » (In alio opere, L'amour
de Dieu et la Croix de Jésus, t. I 150‑162, longe explicavimus hoc
corollarium cum applicatione ad sanctam communionem et ad progressum caritatis
in vita B. Mariae V).
3º Si caritas perfecta est finis praecepti (seu cadit sub
praecepto, ut finis), gratiae actuales semper altiores nobis offeruntur,
proportionatae ad hunc finem; quia Deus impossibilia non jubet. Sic Christus
dixit: « Estote perfecti, sicut Pater vester perfectus est » (Matth. V, 48).
Item S. Paulus: « Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra » (Thess. IV, 13);
« Elegit nos (Deus) in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et
immaculati in conspectu ejus in caritate » (Ephes. 1, 4). – Unde debemus sperare
obtentionem hujusce finis, nec dicere : humilitas prohibet ad hanc
altitudinem tendere. Caritas igitur perfecta qualis est in unione transformante
tanquam dispositio perfecta ad visionem beatificam, apparet ut culmen
progressus normalis caritatis, seu gratiae baptismalis.
Sufficienter
ostendimus ergo quod perfectio christiana consistit essentialiter in praeceptis
et quod perfectio caritatis cadit sub supremo praecepto, non ut materia, seu
non ut res statim. adimplenda, sed ut finis ad quem omnes tendere debent,
unusquisque secundum conditionem, suam; hic in statu matrimonii, alter in vita
sacerdotali, aut in statu religioso (II-II,
183, 3).
Proinde perfectio
christiana est solum accidentahter et instrumentaliter in consiliis evangelicis
proprie dictis, tanquam, in mediis ad facilius ac promptius perveniendum ad
sanctitatem. Sed sine praxi effectiva consiliorum aliquis in statu matrimonii
potest esse sanctus, dummodo tamen habeat spiritum consiliorum, et sit promptus
ad ea observanda si esset necessarium, v. g. ad servandam castitatem, absolutam
post mortem uxoris, et paupertatem in casu ruinae.
Ad complementum
hujusce doctrinae notandum est ad consilium comparandum cum praecepto, quod
dura dicitur consilium est « de meliori bono », hoc non significat de meliori
bono quam opus praeceptum, nam alta caritas cadit etiam sub praecepto ut finis,
et martyrium potest esse de praecepto, occasione data; sed « de meliori bono »
vult dicere quam oppositum opus liberum, scilicet:
-
melior est
paupertas Deo consecrata quam usus legitimus divitiarum;
-
melior est
castitas absoluta Deo consecrata quam usus legitimus matrimonii;
-
melior est
obedientia religiosa quam usus legitimus libertatis nostrae.
Hoc confirmatur ex
divisione consiliorum data a S. Thoma I‑II, 108, 4.
Articulus 2.
De speciali
obligatione tendendi ad perfectionem
pro
religiosis.
Status quaestionis: Agitur de simplici religioso, etiamsi nullum ordinem
receperit, ut sunt fratres conversi et sorores aut moniales. In articulo 3
erit quaestio de sacerdotibus. ‑ Agitur etiam. de perfectione proprie dicta, ut distinguitur a perfectione infima
quae excludit peecata mortalia tantum, et a perfectione media quae excludit
mortalia simul et venialia plene deliberata, non vero modum remissum operandi.
Unde agitur de perfectione superiori perfectorum quae excludit imperfectiones
deliberatas et modum remissum operandi ac sacramenta recipiendi et importat
observantiam consilioruin et opera supererogationis. ‑ Agitur denique de obligatione speciali, non solum de
obligatione generali. Est notabilis differentia inter utramque, nam, ut
diximus, pro omnibus christianis jam est obligatio generalis tendendi ad
majorem caritatem, et cura haec obligatio sit generalis ejus violatio, non est
speciale peccatum diversum a peccatis ex vioIatione praeceptorum
provenientibus. Nunc autem inquiritur: an sit pro religioso specialis obligatio, tendendi ad perfectionem proprio dictam, ita
ut ejus violatio sit speciale peccatum.
Responsio communis est : Religiosi vi
professionis tenentur tendere ad
perfectionem proprio dictam, per media generalia seu per tria consilia et
correlativa vota obedientiae, paupertatis, castitatis et per media particularia
seu per regulas proprii Ordinis vel Instituti.
Ad explicationem hujusce
doctrinae consideranda est haec specialis obligatio secundum quatuor causas,
scil.: 1º ejus fundamentum vel causa efficiens, 2º ejus natura seu forma, 3º
ejus finis, 4º materia circa quam versatur seu media ad finem generalia et
particularia, 5º ejus excellentia ex fructibus ejus.
* * *
1º Quodnam est fundamentum huiusce obligationis
specialis? ‑ Est professio religiosa, qua constituitur
status religiosus, qui est status perfectionis (cfr. II-II, q. 184, a. 4): « In
statu perfectionis proprio dicitur
aliquis esse, non ex hoc quod habet actum dilectionis perfectae, sed ex hoc
quod obligat se perpetuo cum aliqua
solemnitate ad ea quae sunt
perfectionis. Contingit etiam quod aliqui se obligant ad id quod non
servant et aliqui implent id ad quod non se obligaverunt... Et ideo nihil prohibet,
aliquos esse perfectos, qui non sunt in statu perfectionis (v. g. S. Benedictus
Joseph Labre), et aliquos esse in statu perfectionis qui tamen non sunt
perfecti ».
Attamen « status perfectionis » quandoque dicitur non
modo juridico, canonico, sed spirituali; ita pluries S. Joannes a Cruce
loquitur spiritualiter de statu perfectionis tanquam de perfectione stabili.
Ita S. Thomas loc.
cit., a. 4, ad 1: « per augmentum spirituale interius aliquis adipiscitur statum perfectionis quantum ad divinum
judicium: sed quantum ad distinctionem ecclesiasticorum statuum non
adipiscitur aliquis statum, perfectionis, nisi per augmentum in his quae
exterius aguntur ». Item art. 5: « Ad statum perfectionis (juridicum)
requiritur obligatio, perpetua ad ea quae sunt perfectionis, cum aliqua
solemnitate. Utrumque autem horum competit religiosis et episcopis. Religiosi
enim se voto astringunt ad hoc quod a rebus saecularibus se abstineant, quibus
licite uti poterant, ad hoc quod liberius Deo vacent. Similiter episcopi
obligant se ad ea quae sunt perfectionis, pastorale assumentes officium, ad
quod pertinet ut animam suam ponat pastor pro ovibus suis ».
Sie religiosi sunt in statu perfectionis acquirendae,
et episcopi sunt juridice in statu perfectionis exercendae.
Sufficiunt vota simplicia ad constituendum statum
religiosum, secundum. jus novum; hoc declaravit Gregorius XIII.
Sed semper revocandurn est praeceptum supremum, quo, ut patet, non minuitur, sed glorificatur,
magnificatur, impellitur, vivificatur ex alto vita religiosa, quae subservire
debet caritati perfectae, seu unioni cum Deo et proximo. ‑ Sic vita
religiosa ducitur sub magno impulsu trium virtutum theologicarum et donorum,
scil. non solum juridice, sed spiritualiter. Et manifestum est quod tres
virtutes theologicae (quibus praesertim constituitur vita christiana) sunt
altiores quam tres virtutes religiosae (quibus constituitur vita religiosa).
2º Quaenam est
natura seu forma hujusce obligationis? ‑ Est specialis obligatio tendendi ad perfectionem (cfr. 11‑11, q. 184, a. 5, ad 2):
« homines (religiosi) statum perfectionis assumunt, non quasi profitentes
seipsos perfectos esse, sed profitentes se ad perfectionem tendere. Unde
Apostolus dicit ad Phil. 111, 2: " Non quod jam comprehenderim, aut jam
perfectus sim; sequor autem, si quomodo comprehendam "... Unde non
committit aliquis mendacium vel simulationem ex hoc quod non est perfectus, qui
statum perfectionis assumit, sed ex eo quod ab intentione perfectionis animum
revocat ». Item q. 186, a. 1, ad 3 : « Unde non oportet quod quicumque est in
religione jam sit perfectus, sed quod ad perfectionem tendat ». Itern a. 2;
legere attente hunc art, 2 : Utrum quilibet religiosus, teneatur ad tria
consilla? ‑ Utique ad tria consilia evangelica, sed nonnisi ad exercitia
per propriam regulam taxata. ‑ Si igitur religiosus ab intentione
perfectionis; animum revocat, peccat non solum contra obligationem generalem
pro omnibus christianis proficiendi in caritate, sed contra obligationem
specialem (cfr. Commentar. Passerini, p. 757, n. 15). Religiosus tamen non
tenetur pervenire de facto ad perfectionem in via, seu ante mortem.
1º dubium: An
pro religioso revocare animum ab intentione perfectionis sit peccatum mortale. Cfr. Il‑II,
q.
Responsio est affirmativa. 1º Si religiosus aut etiam simplex christianus
contemnit ipsam tendentiam ad perfectionem, 2º si est transgressio votorum
professionis in materia gravi, nam hoc est proprie ab intentione perfectionis
animum revocare. Transgressio vero exteriorum observantiarurn non est peccatum
mortale nisi vel propter contemptum regulae, vel propter praeceptum formale
specialiter a Praelato factum, sive in regula expressum. Ad 1º: Quaedam
regulae, ut regula Ordinis Praedicatorum, non obligant nec ad mortale, nec ad
veniale, sed solum ad poenam taxatam sustinendam. Hoc dicitur per se, sed per
accidens frequenter est peccatum negligentiae, quia si non servatur regula hoc
est propter inordinatum affectum ad aliquid creatum, ut iuvenis dives, qui non
respondit ad vocationem Domini cum nimis afficoretur ad res terrenas (cfr. S.
Thomam in Matth. XIX, 21). Insuper
rarissimum est quod religiosus servet sua vota si negligit in praxi omnes
observantias sui Instituti, sicut rarissime christianus servat praecepta omnia
si omittit in pra.xi omnia consilia (Barthier, 11, 219).
2º dubium: An
pro religioso obligatio specialis tendendi
ad perfectionem sit distincta ab obligatione servandi tria vota, et sit sub
mortali.
Plures theologi tenent hanc obligationem esse distinctam
ab obligatione votorum, et esse sub mortali.
Sententia
vero thomistica et vera nobis videtur
esse ea quae defenditur a Salmanticensibus, qui pro ea citant Cajetanum et
plures alios. Haec sententia est: haec
obligatio est sub mortali, sed non distincta ab obligatione servandi vota. Item
Passerini, p. 758, n. 14. Salmanticenses, Theologia
moralis, t. IV, de Statu religioso, p. 4 sq. dicunt:
Iº « Tenetur sub mortali religiosus semper ad perfectionem
tendere, quia est obligatio substantialis et praecipua sui status, ad quam ex
vi professionis se adstrinxit ». Quomodo? « Talis obligatio consistit in
continuo quodam motu tendendi ad perfectionem, ita ut religiosus nunquam in hoc
motu et progressu quiescat, nec dicat, satis est, sed semper ad altiora
aspiret, quia in via Dei non progredi est regredi.
« Sed non ob id
tenetur religiosus tendere ad perfectionem per omnia opera consiliorum aut
supererogationis (cfr. II-II, 186, 2), sed per illa tantum quae sunt secundum
regulam suae religionis, quia non se obligavit ad aliam perfectionem. Et hinc
oritur 1º obligationem istam distinctam non esse ab obligatione servandi vota
et observantias regulares suae professionis, sed esse eandem cum illa vel in ea
imbibitam. Unde non est duplex peccatum
(cfr. Cajet. in qu.
IIº « Quandonam
mortaliter peccat religiosus contra hanc obligationem tendendi ad perfectionem?
– lº Ex transgressione votorum in materia gravi, 2º Quando consilia ad
perfectionem conducentia ex formali contemptu praetermittit (q.
* * *
3º Quisnam est finis hujusce obligationis
specialis?
‑ Hoc
exponitur a
Est ipsa perfectio proprie dicta, quae consistit in
perfecta unione cum Deo et proximo, secundum imitationem Christi, scil. est
perfecta adimpletio, primi praecepti cui subordinantur consilia evangelica.
Hoc exponit S. Thomas q. 181, a. 5: « Religiosi se
voto astringunt ad hoc quod a rebus saecularibus se abstineant, quibus licite
uti poterant, ad hoc quod liberius Deo vacent. in quo consistit perfectio
praesentis vitae.
Unde Dionysins dicit 6 cap. Eccl. Hier. de religiosis
loquens: " Alii quidem therapeutas, idest famulos Dei, ex puro servitio et
famulatu; alii vero monachos ipsos nominant ex indivisibili et singulari vita
uniente ipsos ex indivisibilium sanctis convolutionibus (idest contemplationibus)
ad deiformem unitatem et amabilem Deo perfectionem ».
Item q. 181, a. 3, perfectio est essentialiter in
praecepto caritatis, cui subordinantur alia praecepta et consilia. Q. 186, a.
7: « status religiosus est quoddam holocaustum, per quod aliquis totaliter
se et sua offert Deo ».
Ad
hanc perfectionem caritatis pervenire debet religiosus secundum imitationem
Christi, prout Christus est via, veritas et vita: Christus ut homo fuit maxime
separatus a spiritu mundi et maxime unitus cum Deo, consecratus Deo in tota
sua natura humana, in omnibus facultatibus suis, et actibus. Unde praesertim
de religiosis dicitur: « Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum
Christo in Deo » (Col. 111, 3), ut explicat S. Thomas in Commentar. hujusce
epistolae: « non sapite ea quae sunt hujus mundi, quia mortui estis mundo; vita
vestra est abscondita cum Christo, nam, Christus est occultus pro nobis, quia
est in gloria Dei Patris et similiter vita, quae per eum nobis datur, est in
occulto, ubi scil. Christus est in gloria Dei Patris, secundum quod dicitur :
quam magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te, etc.
" (Ps. XXX, 20); Vincenti dabo manna absconditum " (Apoc. 11, 7) ».
Haec autem vita in Christo abscondita non invenitur perfecte nisi in vita
mystica.
Sie omnis vita religiosa, sive activa sive contemplativa,
de se potest perducere animarn plene fidelem ad intimam cum Deo unionem, et
sanctitatem, ut haec anima statim post mortem possit in caelum intrare.
In vita enim
activa, genus « vitae religiosae » nobilius est quam differentia specifica,
quae ad exteriora misericordiae opera ordinatur. Omnis enim vita religiosa
sive activa sive contemplativa tendit per se ad perfectam adimpletionem primi
praecepti (cfr. II-II, q. 152, a. 4 «Virginitas ordinatur ad bonum animae
secundum vitam contemplativam ») cui subordinantur consilia et regulae.
Unde, ut modo magis concreto et completo hic finis
vitae religiosae appareat, dicendum est quod Christus in ea vult restaurare
quantum possibile est triplicem harmoniam quae existebat in statu justitiae
originalis, et quae restaurata est in ipso et in B. Maria V.
In statu justitiae originalis enim erat :
1º perfecta harmonia inter Deum et animam,
plene ei subordinatam per tres virtutes theologicas, dona correlativa et
humilem obedientiam,
2º perfecta harmonia inter animam et corpus,
per perfectam subordinationem passionum rationi ac voluntati et
subordinationem corporis animae, idest speciatim per perfectam castitatem,
3º perfecta harmonia inter totum hominem et res exteriores, quae erant
ad subserviendum homini. Sic harmonia descendebat a Deo ad infima.
Loco hujusce triplicis harmoniae post peccatum originale,
quod destruxit supremam et consequenter duas alias, venit concupiscentia
oculorum, concupiscentia carnis, superbia vitae, scil. desiderium
immoderatum rerum externarum quae non sunt amplius medium perfectionis sed
obex, immoderatum desiderium delectationis carnalis, et usus propriae
libertatis sine humili subjectione ad Deum.
Ideoque ad restaurandam triplicem harmoniam originalem
Christus dat tria consilia de meliori bono, consilium nempe in usu rerum
licitarum abstinendi ad securius vitandum excessum, utendi mundo tanquam non
utendo, scil. consilium paupertatis, relinquendo dominium vel saltem
usum rerum externarum, et eas consecrando Deo. Consilium castitatis
absolutae renuntiando matrimonio et consecrando corpus et cor Deo. Consilium
obedientiae renuntiando usui propriae voluntatis et eam consecrando Deo.
Hac tres virtutes paupertatis, castitatis, obedientiae subordinantur virtuti
religionis, a qua procedit votum. Sie restauratur, ut fieri potest, triplex
harmonia status justitiae originalis:
|
Triplex
Harmonia iustitia originalis |
Triplex Concupiscentia |
Tria Vota : circa licita abnegatio. |
|
1º inter Deum et animam : perfecta obedientia. 2º inter animam et corpus : castitas perfecta 3ºinter totum hominem et res externas quae debebant
ei servire |
1º
superbia vitae ex qua oritur inobedientia. 2ºconcupiscentia carnis, desiderium delect. carnis. 3º concupiscentia oculorum, desiderium immoderatum
divitiarum exter. |
1º obedientia religiosa Deo consecrata. 2º castitas religiosa. 3º paupertas religiosa. |
* * *
4º De materia circa quam versatur haec
specialis obligatio (Hoc deducitur ex fine). Necnon de triplici separatione
et de triplici consecratione religiosa. Materia circa quam est: 1º
consilia evangelica obedientiae, paupertatis et castitatis, tanquam media
generalia, secura, valde utilia quamvis non necessaria ad perveniendum ad perfectam
caritatem, 2º regulae proprii Instituti, tanquam media particularia accommodata
ad finem proprium talis vel talis Ordinis.
Quoad consilia.
Tria vota sunt essentialia statui religioso. Haec tria consilia data sunt a
Christo Domino: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da
pauperibus, et veni sequere me » (Matth. XIX, 21); « sunt eunuchi qui
castraverunt seipsos propter regnum caelorum » (Matth. XIX, 12).
‑ Status religiosus est exercitium tendendi ad
perfectionem caritatis, et ideo duo requirit, separationem nempe et
consecrationem: 1º quod homo se separet ab iis quae possunt impedire ne
totaliter ejus affectus tendat in Deum (a. 7) (aspectus negativus) ; 2º
quod « homo se lotaliter offerat Deo in sacrificium perfectum seu holocaustum
» (aspectus positivus).
‑ Atqui tria possunt impedire ne totaliter ejus
affectus tendat in Deum: cupiditas exteriorum bonorum, vel eorum sollicitudo,
quae per voturn paupertatis aufertur; concupiscentia sensibilium delectationum,
ac gubernatio uxorum et liberorum quae per votum castitatis auferuntur;
inordinatio voluntatis humanae, quae per votum obedientiae tollitur.
‑ Pariter convenienter tria offeruntur Deo ut
sacrificium sit perfectum: bona externa quae offeruntur per votum paupertatis;
bonum corporis quod offertur per votum castitatis; bonum propriae voluntatis
quod offertur per votum obedientiae.
‑ Ergo haec tria vota sunt essentialia statui
religioso:
‑ et prout est status separationis a mundo
‑ et prout est status consecrationis Deo (legere
articulum 7).
Actus trium virtutum religiosarum offeruntur Deo per
altiorem virtutem religionis, ad quam pertinet votum et cujus objectum proprium
est Dei cultus, sic haec vita est vere sacrificiurn perfectum ad imitationem
vitae Christi; et religiosus qui peccat contra vota religionis, facit
sacrilegium.
Virtus autem religionis imperatur a caritate, sic
omnes actus religiosi sive pertineant ad paupertatem, castitatem et
obedieutiam, mediante virtute religionis ordinantur ad augmenturn caritatis et
ad ejus perfeetionem.
Cfr. II‑II, q. 88, a. 6 : magis meritorium. est
facere aliquid ex voto, quam sine voto: 1º quia in hoc est meritum altioris
virtutis religionis, 2º quia sic homo offert Deo non solum actum sed
potestatem, non solum fructus sed arborem, 3º quia per votum voluntas
immobiliter firmatur in bonum, et sic habetur majus meritum.
* * *
5º Excellentia
vitae religiosae apparet ex relatione cum virtutibus theologicis, quibus unimur
Deo.
Paupertas
quae reliquit omnia auxilia humana, nos ducit ad perfectam spem, quae fundatur in auxilio divino, et sic spes est quasi anima
sanctae paupertatis;
castitas
quae renuntiat delectationibus sensibilibus et amori conjugali nos ducit ad
perfecturn amorem Dei, et sic caritas est quasi anima castitatis religiosae;
obedientia
quae renuntiat propriae voluntati et proprio judicio nos ducit ad perfectarn
vitam fidei, quae in omnibus a Deo ipso dirigitur; et sic fides est quasi anima
obedientiae religiosae, religiosus obedire debet Superioribus tanquam Christo
Domino, tanquam Deo loquenti et revelanti, sicut Deo obediit Abraham pater
credentium, dum sese praeparavit ad immolationern filii sui.
Sic est relatio intima inter tres virtutes religiosas
et tres virtutes theologicas, prout spes est quasi anima sanctae paupertatis;
fides quasi anima sanctae obedientiae; caritas quasi anima sanctae castitatis.
Excellentia haec,
vitae religiosae per oppositionem ad statum communem vitae christianae potest
considerari tripliciter: 1º relate ad Deum, Christum et Ecclesiam, 2º relate ad
ipsum roligiosum, 3º relate ad proximum.
1º Relate ad
Deum vita religiosa est status magis Deo gloriosus, quia perpetuo offert
Deo sacrificium perfectum seu holocaustum. Gloria Dei est clara Dei notitia cum
laude; atqui perfectius Deus cognoscitur et laudatur in vita religiosa, in qua plene verificantur verba orationis
dorninicae «kanctificetur nomen tuum ».
Relate ad Christum
vita religiosa melius manifestat virtutem Christi, et redemptionem seu
restaurationern quam nobis attulit.
Relate ad Ecelesiam vita religiosa
multum confert ut splendeat semper et continuo nota sanctitatis Ecelesiae.
2º Relate ad
ipsum religiosum vita religiosa est magis secura, magis liberat a peccato,
scil. a concupiscentia carnis, a concupiscentia oculorum, a superbia vitae
(Barthier, II, 202, 245). Vota quidem novam obligationern imponunt, sed magis
adiuvant quam onerant, sicut pennae pro volucre (cfr. II‑II, q. 186, a.
10).
Est vita magis meritoria quia qui adimplet
consilia magis progreditur in caritate, quae est principium meriti.
Est vita magis sanctificans et deificans,
quia magis unit animam cum Deo, et in omnibus ordinibus aut institutis potest
perducere animarn fidelem, ad intimam cum Deo unionem.
3º Relate ad proximum vita religiosa est utilior
quam vita saecularis propter exemplum, propter orationes et
satisfactiones, nam religiosi orare et satisfacere debent pro aliis,
propter diversa misericordiae opera tam spiritualia quam corporalia.
Articulus 3.
An
clerici debeant oridnationis et officii ratione ad perfectionem proprie dictam
tendere seu de perfectione sacerdotali
Circa hanc quaestionem consulendi sunt praesertim :
In S. Scriptura : Liber Levitici, C. XI, C. XVI, et
inter Epist. S. Pauli, II Tim. 1, 3‑14, II Cor. V, 20, ad Hebr. VII, 26.
Apud Patres: S.
Joannes Chrysostomus, De Sacerdotio,
praesertim lib. VI,
S. Gregorius Magnus, Regula pastorum,
Dionysius, De
Ecclesiastica Hierarchia, c. 5, II : PG III, 507,
S.
Augustinus, De communi vita clericorum, sermo
355 : PL, XXXIX,
S. Petrus Damiamis, Opusc. 24,
contra clericos regulares proprietarios ; Opusculum 26,
de communi vita canonicorum; Opusc. 28
: PL, t. CXLV, col. 511,
Bellarminus, De clericis, C. 27,
Thomassin, Ancienne
et nouvelle discipline de l'Eglise, lº
partie, liv. III, c. 2, sq.
Concilium
Tridentinum, sess. XXII, c. 1, de vita clericorum.
Pontificale
romanum, ordinatio saeerdotis.
Apud auctores spirituales, De Imitatione Christi, lib. IV, c. 5, de dignitate sacramenti et
statu sacerdotali;
‑ M. Olier, Traité
des Saints Ordres; ‑ Vita S. Francisci Salesii, auctore Hamon, 2º
vol., 2a p. ; ‑ Card. Manning, Le
sacerdoce éternel; ‑ Dom Gréa, L'Eglise; ‑ Card.
Mercier, La vie intérieure, appel aux
âmes sacerdotales, 1918 ; ‑ Encycl. Pii XI « Ad
catholici sacerdotii fastigium ».
Status et difficultas quaestionis: Hic status apparet ex simplici expositione
diversaruin opi‑uionum ad învicem oppositarum. Surit saltem tres
opiniones diversae, quae primo
aspectu videntur absolute oppositae, revera tamen eonciliari possunt, ni
fallor, in synthesi altiori, juxta doetrinam S. Thomae, quia diversos aspectus
vitae sacerdotalis considerant. ,
1º opinio est
: Sacerdos saecularis non tenetur ad perfectionem proprio dictam tendere, quia
non est in statu perfectionis acquirendae, in hoc differt a religioso qui
professionem emisit, nec est in statu perfectionis exercendae, et in hoc
differt ab episcopo.
Ita loquuntur multi sacerdotes saeculares, qui considerant
vitam sacerdotalem potius ut canonistae, quam ut ascetae et mystici, et dicunt
: non tenemur sicut religiosi ad perfectionem evangelicam, nec ad
austeritatem, nec ad vitam orationis, nec ad similia altiora, curn non simus religiosi. Et ideo quandoque optimi sacerdotes, audientes hanc
theoriam. quam veram. putant, existimant se non posse ad perfectionern
pervenire, nisi suum ministerium relinquant et monasterium ingrediantur. ‑
Ita etiam plures religiosi dicunt: sacerdos saecularis non tenetur proprio ad
perfectionom tendere, quia non est in statu perfeetionis, imo valde difficile
est pro illo ad perfectionem pervenire, si non intrat religionem[6].
Tunc sacerdotes deberent populum sanctificandum. relinquere
ut propriam sanctificationem invenirent.
2ª opinio:
Omnis sacerdos etiam ille qui dicitur « saecularis » tenetur proprie ad
perfectionem proprie dictam tendere, ratione ordinationis et officii circa
corpus physicum et corpus mysticum Christi. Imo valde conveniret eum esse
religiosum, emittere tria vota et in communitate vivere, sicut antiqui
canonici regulares, parochiis affixi, ut sancte sumn sacerdotium. exercerent,
nam sacerdos non debet esse « saecularis », haec expressio admittitur ab
Ecclesia, sed non venit ab Ecclesia, nec spiritum, sacerdotalem exprimit.
Ita juxta Dom Gréa in suo tractatu L'Eglise, liv. III, ch. XII, sacerdoti non convenit esse saecularis, sed
valde conveniret ut esset regularis. Card. Mercier aliquid simile dicit (op. cit., p. 155): «Les prêtres séculiers, oh ! le
vilain mot, prétre séculier ». Attamen dici potest : vocatur saecularis non ratione
spiritus, sed ratione occupationum quae materialiter sunt in saeculo. Card.
Mercier (p. 189) expressioni « clerici saeculares » praeeligit has « clerus
dioecesis », « clerici dioecesis ».
3ª opinio : Sacerdos
saecularis non solum debet ad perfectionem tendere, sed ratione ordinationis et
officii sui, debet esse saltem participative in statu perfectionis exercendae,
qui proprie episcopo competit. Imo non
fieret perfectior si religionem ingrederetur, quia jam est ratione ordinis et
officii plus quam simplex religiosus non ordinatus. Imo jam est religiosus,
non S. Dominici, aut S. Ignatii, sed per suarn ordinationem pertinet ad ordinem
Christi. Unde apud Dionysium legitur in Ecel. Hier. c 6 :
« monasticus ordo debet sequi sacerdotales ordines, et ad eorum
imitationem ad divina ascendere » (textus citatus II‑II, q.
Imo quidam addunt, ut notat S. Thomas II-II, q184, a8,
6ªobj. : « difficilius est quod aliquis bene vivat in officio
presbyteri curati vel archidiaconi, quam in statu religionis: ergo presbyteri
curati vel archidiaconi sunt perfectioris virtutis quarn religiosi » et non
solum quam religiosi conversi, sed quam religiosi sacerdotes.
S. Thomas respondet distinguendo: « difficultas quae est ex
arduitate operis addit (per se) ad perfectionem virtutis (et major est in vita
religiosa); difficultas autem, quae provenit ex exterioribus impedimentis
virtutis, non per se addit ad perfectionem, sed quandoque quidem diminuit
perfectionem, puta cum aliquis non tantum virtutem amat, ut impedimenta
virtutis declinare velit; quandoque vero est signum perfectioris virtutis, puta
cum aliquis propter impedimenta occurrentia ... a virtute non declinat».
* * *
Solutio: Hae tres opiniones considerant diversos aspectus vitae
sacerdotalis. Si velimus autem hos diversos aspectus simul considerare
secundum doctrinam S. Thomae dicendum est:
1º Sacerdos
«saecularis» vel dioecesanus non est simpliciter, in statu perfectionis (nec
assequendae, nec exercendae) et novum meritum haberet si fieret religiosus,
propter vota paupertatis et obedientiae (II‑II, q. 184, a. 6).
2º Attamen
tendere debet ad perfectionein proprie dictam, ratione ordinationis et officii
sui, ad quod requiritur maior sanctitas interior quam requirat status
religiosus (cfr. q. 181, a. 8).
1ª propositio nostra convenit cum opinione quae
considerat vitam sacerdotalem ab exteriori, prout canonice sacerdos saecularis
non est simpliciter in statu perfectionis.
2ª propositio nostra convenit sub diversis aspectibus
cum 2ª et 3ª opinionibus et quid verum est in illis continet.
Secundum hanc sententiam statim, explicandam, est pro
sacerdote saeculari « obligatio spe-
cialis
» tendendi ad perfectionem proprio dictam, quite excludit, quantum humana
fragilitas permittit, peccata non solum mortalia sed etiam venialia deliberata,
et imperfectiones deliberatas. Haec obligatio in hac sententia non
distinguitur ab obligatione adimplendi ut oportet, scil. digne et sancte,
diversa officia vitae sacerdotalis, celebrationem recitationem officii,
auditionem confessionum, generaliter sanctificationein animarum. Haec obligatio
specialis contrahitur in receptione ordinum minorum et majorum. Et vi supremi
praecepti haec officia semper melius adimpleri debent.
Probantur duae partes hujusce thesis.
1ª pars: Sacerdos
saecularis non est simpliciter in statu perfectionis.
« Status perfectionis », ut ostendit S. Thomas q.
Atqui, ut ostendit S. Thomas, q. 181, a. 6, sacerdotes
saeculares (ut presbiteri curati et archidiaconi) non sunt simpliciter in statu
perfectionis:
a) Non sunt sinipliciter in statu perfectionis acquirendae,
quia, ut ait S. Doctor: « per hoc quod aliquid suscipiunt sacrum ordinem,
accipiunt potestatem quosdam, sacros actus perficiendi; non autem obligantur
ex hoc ipso ad ea quae sunt perfectionis, nisi quatenus apud occidentalem Ecclesiam.
in susceptione sacri ordinis (subdiaconatus) emittitur continentiae votum,
quod est unum eorum, quae ad perfectionem pertinent (ut infra dicetur q. 186,
a. 4). Unde patet, quod ex hoc quod aliquis accipit sacrum ordinem, non ponitur
simpliciter in statu perfectionis, quamvis interior perfectio ad hoc
requiratur, quod aliquis digne hujusmodi actus exerceat ».
Sed dici potest cum
C. Vivès, Theol. asc. (p. 60 et 74), quod propter votum castitatis sacerdos
saecularis Ecelesiae Occidentalis est secundum
quid in statu perfectionis; Suarez dicit: est «inchoative in statu
perfectionis» (De irtute et statu
religionis, lib. I, c. 17, n. 4). Item ei prohibetur negotium..
b) Au sit
simpliciter in statu perfectionis perficientium? S. Thomas respondet ibid. a.
6: « Similiter etiam nec ex parte curae, quam suscipiunt (presbyteri curati
aut archidiaconi) ponuntur in statu perfectionis. Non enim obligantur ex hoc
ipso vinculo perpetui voti, ad hoc quod curam animarum retineant; sed possunt
eam deserere, vel transeundo ad religionern etiam absque licentia episcopi, ut
habetur in Decretis 19, 9, 2[7], vel etiam cum
licentia episcopi potest aliquis archidiaconus archidiaconatum vel parochiam
dimittere et simplicem praebendam accipere sine cura; quod nullo modo liceret,
si esset in statu perfectionis...
« Episcopi autem, quia
sunt in statu perfectionis, non nisi auctoritate Summi Pontificis, ad quem
etiam solum pertinet in votis perpetuis dispensare, possunt episcopalem curam
deserere, et ex certis causis. Unde manifestum est quod non omnes Praelati sunt in statu
perfectionis, sed soli episcopi ».
Propterea sacerdos saecularis majus meritum haberet
si fieret religiosus, scil. meritum speciale procedens a votis paupertatis et
obedientiae. Unde S. Thomas q. 184, a. 8 ostendit quod religiosus sacerdos
habens curarn animarurn est aequalis parocho saeculari ratione ordinis et
officii seu curae anmiarum, et est superior ratione status propter « bonitatem
status roligiosi » perpetui, in quo religiosus totarn suam vitam obligat ad
perfectionis studium. « Et ideo, inquit, comparatio status religionis ad
officium parochi est sicut holocausti ad sacrificium, quod est minus
holocausto».
« Sed haec comparatio, ait S. Doctor, est intelligenda
secundum genus operis, nam secundum caritatem operantis contingit quandoque, quod opus ex genere suo minus
existens magis sit meritorium, scil. si ex majori caritate fiat ». Sic aliquis
sacerdos saecularis, ut S. Parochus d'Ars, potest esse multo magis perfectus
quam multi religiosi et episcopi.
« Si vero, addit S. Thomas ibid., attendatur difficultas
bene conversandi in religione et in officio habentis curarn animarum, sic
difficilius est bene conversari cum cura animarum propter exteriora pericula :
quamvis conversatio relligionis sit difficilior quantum ad ipsum genus operis,
propter arctitudinem observailtiae regularis ». ‑ Cfr. ibid. ad 2: «
difficultas quae est ex exterioribus impedimentis non per se addit ad
perfectionem virtutis, sed quandoque minuit perfectionem, puta cum aliquis non
tantum virtutem amat, ut impedimenta virtutis declinare velit, quandoque vero
est signum perfectioris virtutis, puta cum aliquis superat impedimenta
inopinate aut necessario occurrentia ».
Unde sacerdos
saecularis, canonice loquendo, non est simpliciter in statu perfecticnis
nec acquirendae, nec exercendae.
* * *
2ª pars: Sacerdos saecularis tendere debet ad perfectionem
proprie dictam, ratione ordinationis et officii, imo major sanctitas interior requiritur
ad celebrationem Missae et ad sanctificationern animarum, quam requirat status
religiosus in religioso converso vel in moniali. Matth. V, 13: « Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit in quo
salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab
horninibus. Vos estis lumen mundi ».
Hoc probatur tripliciter: A) ratione
ordinationis, B) ratione officii circa corpus Christi sacramentale,
C) ratione officii circa corpus Christi mysticum. Cfr. Passerini, op.
cit., p. 104, n. 26 et 28, p. 106, n. 33.
A)
Ratione ordinationis: Hoc habetur in
Pontificali romano, in ordinatione presbyteri: «Domimis septuaginta duos
elegit, ut doceret, verbo simul et facto, ministros Ecclesiae suae, fide et
opere, debere esse perfectcs, seu geminae dilectionis, Dei scilicet et proximi
virtute fundatos », ita S. Thomas IV Sent. dist. 24, q. 2 (efr. Card. Mercier,
op. cit., p. 200, 140, 167). ‑ Hoc apparet ex praerequisitis 1º ad
ordinationeni, 2º ex ejus effectibus, 3º ex consequentiis.
1º Praerequiruntur ad ordinationem status
gratiae, idoneitas, et bonitas vitae superior quam, ad ingrediendum
religionem. Cfr. S. Tbomam, Suppl., q.
2º Eflectus
ordinationis sunt character et gratia sacramentalis. Atqui character
sacerdotalis est quaedam participatio sacerdotii ipsius Christi, et est
indelebilis, constituit sacerdotem in aeternum (cfr. Suppl., q.
Deus enim vocans ad finem altiorem, dat media proportionata
ad hunc finem, et sacerdos vi ordinationis, si non demeretur, habet jus ad
novas gratias actuales ut sancte officia sui sacerdotii exerceat. Cfr. III, q.
Haec ordinatio sacerdotalis est quid dignius quam
professio religiosa, prout confert quandam participationem sacerdotii Christi,
quae non est in simplici religioso, v. g. converso aut in moniali. Et clericus,
suscipiens ordinationem, dicit ad modum promissionis : « Dominus pars
hereditatis meae et calicis mei, tu es qui restitues hereditatem meam mihi».
3º Consequentia hujusce ordinationis est
obligatio specialis tendendi ad perfectionem altiorem ut habetur in
Pontificali. Episcopus dicit in fine: « Filii dilectissimi, diligenter
considerate ordinem per vos susceptum, ac onus humeris vestris impositum,
studete sancte et religiose vivere, atque Omnipotenti Deo placere, ut gratiam
suam possitis acquirere, quam ipse vobis per suam misericordiam concedere
dignetur ». Oportet quod sacerdos se
sanctificet, ut gratia sacramentalis Ordinis semper magis fructificet.
Jamquidem, ut supra dictum est, omnis christianus
tenetur ad majorem caritatem tendere, dum est in via, ergo a fortiori sacerdos,
ut adimpleat perfectius praeceptum: « Diliges Dominum tuum ex toto corde... ».
Illis praesertim dicitur : « Estote ergo perfecti » et « Qui enim habet dabitur
ei, et abundabit » (Matth. XIII, 12); « Vos estis lux mundi et sal terrae ».
Unde in Imitatione
Christi, lib. IV, c. 5 de statu sacerdotali legitur: « Ecce sacerdos factus
est et ad celebrandum consecratus, vide nunc ut fideliter et devote in suo
tempore Deo sacrificium offeras, et te ipsum irreprehensibilem exhibeas. Non
alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinae; et ad
majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos omnibus virtutibus debet
esse ornatus et aliis bonae vitae exemplum praebere ». ‑ Ideo magna est
responsabilitas sacerdotis, ita ut plures sancti timiuerint ordinationem sacerdotalem
suscipere.
B) Ratione officii circa corpus Christi
sacramentale melius apparet haec obligatio ad perfectionem tendendi:
1º Quidem sacerdos
celebrans gerit figuram Christi, est alter
Christus. Christus autem pro nobis sese obtulit ut victimam. Ideo ut sit
minister conscius sui officii, ut digne et sancte celebret, debet sacerdos
mente et corde personaliter uniri supremo sacerdoti et sanctissimae victimae.
Esset hypocrisis saltem indirecte volita ex negligentia, si ad altare
accederet sine firma voluntate proficiendi in caritate (Card. Mercier, 165);
qualibet die igitur magis sancte dicere debet in nomine Christi : « Hoc est
enim corpus meum ‑ Hic est calix sanguinis mei ». Et in qualibet Missa,
sacerdos communionem eucharisticam devote
suscipere debet, ut magis ac magis augeatur ejus caritas. Normaliter igitur
quaelibet ejus communio eucharistica deberet esse substantialiter ferventior et
fecundior, quia quaelibet communio debet non solum caritatem conservare, sed
etiant eam augere, et sic nos disponere ad melius suscipiendum corpus Christi
die sequenti. Hoc jam verum est pro simplici fideli, a fortiori pro sacerdote (cfr. S.
Thomam, in Ep. ad Hebr. X, 25).
Unde non mirum est
quod S. Thomas dicat q. 184, a. 6 : « interior perfectio ad hoc requiritur quod
aliquis digne hujusmodi actus (ordinis sacri) exerceat », et q. 184, a. 8 : «
ad dignissima ministeria, quibus ipsi Christo servitur in sacramento altaris,
requiritur major sanctitas interior, quam requirat etiam religiosus status :
quia, sicut Dionysius dicit in Eccl,
Hier., c. 6, monasticus ordo debet sequi sacerdotales ordines, et ad eorum
imitationem ad divina ascendere. Unde gravius peccat, ceteris paribus, clericus
in sacris ordinibus constitutus si aliquid contrarium sanctitati agat, quam
aliquis religiosus, qui non habet ordinem sacrum; quamvis laicus religiosus
teneatur ad observantias regulares, ad quas illi qui sunt in sacris ordinibus
non tenentur ».
2º Simplex sacerdos non minor est episcopo quoad
consecrationem. eucharisticam, cfr. Suppl. q.
Sanctitas ad celebrationem Missae requisita aut saltem
manifestissime conveniens optime explicatur in Imitatione Christi, lib. IV, c. 5, n. 3 : « Sacerdos sacris
vestibus indutus Christi vices gerit ut
Deum pro se et pro omni populo suppliciter et humiliter roget. Habet ante se et
retro dominicae crucis signum ad memorandum jugiter Christi passionem. Ante se crucem in casula portat, ut
Christi vestigia, diligenter inspiciat et sequi ferventer studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa
quaelibet ab aliis illata clementer pro Deo toleret ».
3º Hoc confirmatur ex
oratione officiali Ecclesiae ad quam tenentur clerici a subdiaconatu; haec
oratio officialis dici debet digne, attente et devote, ut intellectum illuminet
et affectum inflammet. Sic officium divinum comitatur celebrationem Missae, et
est quasi continuatio orationis Christi, sicut sacrificium Missae continuatio
sacrificii crucis. Est cantus Sponsae Christi et conversatio cum Christo. ‑
Juxta theologos obligatio recitandi singulis diebus horas canonicas est juris
ecclesiastici. Sed jam vi et ratione status ecelesiastici tenetur clericus saepius
orare quam laicus, et recitatio quotidiana est quid conveniens suo statui. Unde hic usus
orandi secundum ritum canonicum viguit in Ecelesia a temporibus Apostolorum, et
innuitur in Ep. ad Ephes. V, 19 :
« Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus,
canentes et psallentes in cordibus vestris Deo ». Hic usus recitandi
quotidie horas canonicas videtur fuisse in praecepto sub fine quarti saeculi. ‑
Momentum hujusce orationis apparet ex hoc quod omnes clerici majorum ordinuin
tenentur ad horas canonicas sub mortali, saltem privatim. Ut satisfiat
praecepto horarum, optima est attentio litteralis (ad sensum verborum) aut
spiritualis (ad Deurn et ad rem petitam), et ad eam omnes conari convenit,
attamen supposito animo seu intentione orandi et colendi Deum virtualiter
saltem remanente, sufficit superficialis attentio interna quoad verba.
Unde sicut justus ex fide vivit, ita sacerdos spiritualiter
vivere debet ex celebratione Missae et
recitatione horarum, canonicarum. Missa,
debet esse culmen totius vitae sacerdotalis, ex quo procedunt flumina aquae
vivae (cfr. Card. Bona, De Sacrificio
Nissae, opus asceticuni).
C) Ratione
officii sacerdotalis circa corpus Christi Mysticum adhuc magis apparet haec
obligatio tendendi ad perfectionem.
In sanctificatione animarum, sacerdos saecularis
participat curae animarum quae primo convenit episcopo (q. 184, a. 6 ad 3).
Debet esse cooperator episcopi. Et quamvis per hanc curam animarum parochus non
constituatur in statu perfectionis, tamen ut animas sanctificet, debet quandam
perfectionem habere. Hoc declaratur a Conc. Trid. sess. 22, c. 1: « Nihil est,
quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et
exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt ... In eos, tanquam in speculum,
reliqui oculos coniiciunt, ex iisque sumunt, quod imitentur, Quapropter sic
decet omnino clericos, in sortem Domini vocatos, vitam moresque suos omnes
componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus nil nisi
grave, moderatum, ac religione plenum prae se ferant ». Non obligatur sacerdos
ad paupertatem, sed debet esse sine affectu ad res terrenas, imo libenter
donans ea quae habet pauperibus, obediens episcopo et servus fidelium, non
obstantibus difficultatibus et quandoque calumniis.
Necessitas hujusce
perfectionis jam acquisitae apparet ad praedicandum, ad directionem animarum,
ad confessiones audiendas.
Ad praedicandum verbvm Dei, ut revera ex abundantia
dilectionis divinae loquatur sacerdos, imo, ut notat Card. Mercier (p. 196,
217), ut fructuose praedicet, omnis sacerdos debet quandam contemplationem
divinorum habere, nam, ut ait S. Thomas III, q. 40, a. 1, ad 2 : « vita activa
secundum quam aliquis praedicando et docendo contemplata aliis tradit ...
praesupponit abundantiam contemplationis ». In hoc sacerdos debet esse vere lux mundi et sal terrae.
Item ad
confessiones audiendas requiritur jam
quaedam perfectio, propter pericula hujusce ministerii, et ut prudenter,
sapienter, caritative confessor animas ad majorem puritatem, fidem, spem et
caritatem dirigat. Insuper ad eum venire possunt animae quae ab eo postulant
altam directionem ut fidelius inspirationes Spiritus Sancti sequantur.
Conclusio: Pro his omnibus rationibus, clerus saecularis seu
dioecesanus tenetur ad majorem
perfectionem quam simplex religiosus, v. g. quam conversus aut monialis
(Card. Mercier,
p. 188). Ut dixit S. Thomas, q. 184, a. 8: « major sanctitas interior
requiritur ad officium sacerdotale ». Simplex enim religiosus tenetur solum ad
perfectionem tendere, sacerdos omnis jam quandam perfectionem habere debet.
Sacerdos omnis, ut vere fidelis sit gratiae suae ordinationis, debet dicere cum
S. Paulo: « omnia impendam et superimpendar ipso pro animabus vestris » (II
Cor. XII, 15).
In praxi: Utrum in conscientia, pro
sacerdote, sufficiat habere firmum, propositum de se efficax digne adimplendi
omnia officia vitae sacerdotalis, etiam perfectissima et heroica, si occurrit
necessitas, an insuper requiratur jam habere in re quandam perfectionem personalem.
Respondetur cum Suarez et Card. Vivès : quamvis conveniontissima
et moraliter necessaria sit quaedam perfectio personalis ad recto et digne
exercendum munus sanctifteandi alios, nihilominus non est simpliciter et ex
praecepto necessarium, ut reipsa talis perfectio praecedat; sed satis est quod
habeatur haec perfectio in proposito de se efficaci digne adimplendi officia,
sacerdotis.
Aliis verbis, haec obligatio tendendi ad perfectionem
non distinguitur ab obligatione recto adimplendi officia sacerdotalia, sicut
pro religioso non differt ab obligatione servandi vota. Ideo sacerdos non
peccat contra hanc obligationem tendendi ad perfectionem nisi negligendo
proprias obligationes quoad officium suum.
Media utilia ad hanc perfectionem
sacerdotalem sunt meditatio et Oratio mentalis, lectura spiritualis,
studium Sacrae Scripturae, in ordine ad vitam spiritualem, visitatio SS. Sacramento., confessio hebdomadaria, exercitia
spiritualia quolibet anno. Haec omnia sunt nocessaria, ut sacerdos cognoscat
non solum litteram sed etiam spiritum Evangelii ex abuadantia cordis
praedicandi (cfr. Encycl. Pii XI de
Sacerdotio). Laudandi sunt consuetudo vitae communis, associationes
sacerdotales intuitu perfectionis, tertii ordines.
Circa vitam asceticain sacerclotis cfr. Card. Bona
mirabilem tractatum asceticum de
Sacrificio Missae (ed. Herder, p. 28, 75, 179, 325, 326, 402).
Ven. P. Chevrier, sacerdos higdunensis, amicus S. Parouhi
d'Ars, propoiiebat suis discipulis liane tabellam:
Sacerdos
alter Christus.
« Exemplum dedi vobis ut, quemadmodum ego feci,
ita et vos faciatis ».
Praesepe
Paupertas Sacerdos debet esse : Pauper -
Humilis
Indomo - spiritu In vestitu
- et corde In cibo -
per resp. In rebus
ext., - ad Deum In labore - ad
homines In servitio - ad
seipsum
Quo
magis aliquis est pauper et humilis eo magis Deum glorificat et proximo
utilis est. Sacerdos
est homo spoliatus |
Calvarium
Mortis,
immolationis spiritus
Sacerdos debet : Mori - Immolari Corpori -
per Spiritui -
silentium Voluntati -
orationem Reputationi -
laborem Familiae
- poenitentiam Et mundo
- dolorem, mortem Quo amgis
sacerdos est sibi mortuus, eo magis vivit et aliis dat vitam. Sacerdos
est homo crucifixus |
Tabernaculum Caritas Sacerdos debet : Dare - Dare aliis vitam Corpus -
per Spiritum -
fidem suam Tempus -
doctrinam suam Bona sua -
verba sua Sanitatem -
orationem suam Vitam - exempla sua Oportet quod sacerdos fiat sicut bonus
panis. Sacerdos
est homo consumptus |
P. Chevrier aperuit catechismum pro pueris derelictis,
et ut quis admitteretur ad hunc catechismum requirebantur solum tres conditiones
: nihil habere, nihil scire, nihil valere.
Conclusio spiritualis : Pro sacerdote sic sacrificium
vitae fieri potest in celebratione Missae secundum aliquam formulam Pii X, et
complementum relativum ad quatuor fines sacrificii secundum B. Petnim Julianum
Eymard :
« Quidquid sit genus mortis mihi reservatum a Providentia
tua, Domine, illud ex toto corde accepto ex manibus tuis, cum, omnibus ejus
doloribus, poenis et angustiis, tanquam viam ad te perveniendi. Et hac acceptatione,
cum sacrificio incruento Filii tui, tibi offero per anticipationem sacrificium
personale vitae meae secundum quatuor fines sacrificii.
In spiritu adorationis
Majestatis tuae, Domine vitae et mortis, qui deducis ad extremitatem mortis
et reducis ad vitam aeternam.
In spiritu
reparationis, pro omnibus peccatis meis,
cognitis et occultis, et pro Poena eis debita.
In spiritu supplicationis
ad obtinendas omnes gratias mihi utiles ad salutem, et ad apostolatum,
praesertim gratiam gratiarum perseverantiae finalis.
In spiritu gratiarum
actionis pro omnibus beneficiis acceptis, pro beneficio Incarnationis,
Redemptionis, Eucharistiae, vocationis meae christianae et sacerdotalis ;
et ut mors mea sit inchoatio gratiarum actionis aeternae ».
Ut perfectius fiat hoc sacrificium, tanquam praeparatio
ad ultimurn sacrificium in articulo mortis, convenienter sacerdos postulat has
sequentes gratias :
« Domine, fac ut videam quidquid exigit vocatio mea
christiana, et sacerdotalis, aliquo modo sicut illud videbo statim post mortem
meam, in judicio particulari. In misericordia tua, concede mihi gratiarn ut adimpleam
cum amore quidquid a me exspectas pro salute animarum, quas adjuvare debeo, et
ut patiar cum generositate, quidquid dolorosum permisisti ab aeterno pro
sanctificatione mea antequarn ad te ultimatim perveniam.
« Postulo speciatim
ut cum zelo laborem ad salutem omnium animarum, quas, secundum voluntatem tuam,
adjuvare debeo. Ad hunc finem sacrificiurn personale vitae meae conjunge cum
incruento sacrificio Fiiii tui, valoris infiniti et superabundantis, et cum
immensis meritis B. Mariae Virginis. Amen ».
Articulus 4.
Quomodo status episcepalis est status perfectionis.
Haec quaestio est
alicujus momenti non solum in se, sed etiam relate ad alias. Plures enim
auctores ex consideratione perfectionis episcopalis determinant quamnam debet
esse perfectionem sacerdotis et quid requiritur ad perfectionem in genere. Si vero isti auctores non habent rectam notionem
perfectionis episcopalis, non recte solvunt praedictas quaestiones.
Cfr. II Tim. 1, 3-14; Conc. Trid. sess. 23, c. 4,
6, 7; Pontificale Romanum :
consecratio episcopalis ; S. Thomam, II‑II, q.
Haec quaestio non
est absque relatione cum ista : Utrum episcopatus sit ordo distinctus a presbyteratu ac distinctum sacramentum, conferens
distinctum characterem, an extensio
presbyteratus et perfectissimum ejus complementum. ‑ Quidam ut S. R. Bellarminus afrirmant quod
episcopatus est distinctum sacramentum. Alii, scil. S. Thomas, S. Bonaventura,
S. Albertus Magnus, Scotus, dicunt : Est solum extensio et complementum presbyteratus (cfr. S.
Th., Suppl. q.
S. Thomas sic
probat hanc sententiam :
1º Sacramentum Ordinis ordinatur
principaliter ad Eucharistiam consecrandam, ad sacrificium Missae (Suppl. q.
2º Sed episcopatus
adiit simplici sacerdotio potestatem ordinandi, confirmandi, gubernandi
dioecesim. Unde episcopatus pro eo quod addit simplici sacerdotio probabilius
non est ordo distinctus a sacerdotio, sed est ejus extensio et perfectissimum
complementum. Sic ex institutione divina episcopus superat simplices sacerdotes,
non solum pro jurisdictione, sed pro potestate ordinis prout potest ordinare et
confirmare.
Hoc confirmatur ex Conc. Trid. (Denz. 958), nam,
recensendo ordines, septem tantum enumerat, omisso episcopatu. Et insuper ille qui non est sacerdos non potest fieri
valide episcopus; dum, e contrario ille qui non accepit valide diaconatum, sed
solum subdiaconatum, potest valide fieri sacerdos.
Objicitur quidem : Consecratio episcopalis confert characterem
specialem, quia dat specialem spiritualem potestatem ordinandi et confirmandi.
Respondetur : Ad hoc sufficit quod episcopatus sit complementum
intrinsecum sacramenti Ordinis; sic per consecrationem episcopalem non
confertur specialis character, sed extenditur character sacerdotalis per
realem et physicum modum ad ministeria ulteriora, sicut in ordinatione
presbyteri character sacerdotalis ad consecrandum extenditur ad absolvendum,
quando dicitur : « Accipe Spiritum
Sanctum, quorum remiseris peccata... etc. ».
Et sufficit quod episcopatus sit complementum intrinsecum
sacerdotii ut conferat gratiam, sicut satisfactio sacramentalis post
absolutionem. Unde probabilius episcopatus non est ordo stricte dictus nec
sacramentum distinctum a sacerdotio, sed est plenitudo sacerdotii.
Consecratio episcopalis non solum extendit characterem
sacerdotalem ad novas functiones, ordinandi, confirmandi, consecrandi
ecclesias, calices, gubernandi dioecesim; sed dat etiam notabile augmentum
gratiae sacramentalis Ordinis. Hoc necessarium est ut episcopus suas
functiones adimpleat, non solum valide sed sancte et semper sanctius; haec
gratia sacramentalis est modalitas permanens gratiae habitualis, conferens jus
ad gratias actuales semper novas et altiores, ut episcopus semper melius et
fructuosius suas functiones exerceat.
Unde vivere debet magis ac magis ex ista gratia sacramentali,
ut ipsa in eo fructificet; sine hoc non potest esse perfectus. Sic haec gratia
simul est personalis et socialis, sicut gratia capitis in Christo et sicut
caritas perficit personam et relationes ejus ad proximum. Episcopus accepit ad
minus quinque talenta quae debent ferre magnum fructum. Sie vere episcopatus
est plenitudo sacerdotii. Et perfectio episcopalis obtineri nequit, nisi
aspirando ad unionem majorem cum Christo et cum toto opiscopatu christiano sub
directione Summi Pontificis, in corpore mystico Christi. Haec unitas
episcopatus est ejus fortitudo.
Episcopatus debet omnia exspectare a gratia sacramentali
accepta, ei cooperando. Sic magis ac magis conscius fiet de altitudine sacerdotii Christi. Episcopus est simul, ut successor
Apostolorum, doctor (sic habet magisterium), pastor gregis (sic habet
ministerium erga fideles et simplices sacerdotes) et dux gubernans dioecesim
seu suam Ecclesiam (sic habet auctoritatem). Unde habet tres potestates
docendi, sanctificandi, gubernandi, et debet in casu persecutionis dare vitam
suam pro defensione gregis sui.
* * *
Quoad statum
perfectionis : videamus 1º in quo conveniunt
theologi, et 2º quid disputatur de perfectione requisita in episcopo.
Cominuniter theologi docent cum S. Thoma (q.
Sed disputatur de
hoc : An status episcopalis non
solum sit status perficientium, sed dici debeat status perfectionis exercendae in hoc sensu quod essentialiter
praesupponat perfectionem jam acquisitam,
jam habitam in re. Aliis verbis: An episcopus teneatur jam esse perfectus,
perfectione non solum late, sed proprio dicta.
Sunt duae
sententiae oppositae:
1ª, sententia est Suarezii et plurium
aliorurn; est affirmativa, scil.
episcopus tenetur ad habendam et exercendam perfectionem. Quare? Quia status
episcopalis est superior statu religioso, qui est solum status perfectionis
acquirendae. Episcopus enim debet alios non solum purificare et illuminare,
sed etiam perficere.
S. Thomas autem non
proprio dicit quod episcopus sit in statu perfectionis jam acquisitae et
exercendae, dicit : est in statu perficientium active; et q.
2ª sententia cst Passerini (op. cit., p.
70, 73) et plurium aliorum, est negativa,
scil. de ratione status episcopalis non est perfectio proprio dicta, jam
habita, in re, sed solum. habita in
intentione.
Ratio est, quia
alloquin aut minueretur elevatio notionis perfectionis proprio dictae, quae
revera excludit omnia peccata venialia deliberata et imperfectiones deliberatas,
aut si conservaretur vera et alta notio perfectionis proprio dictae, vix
invenirentur episcopi muneri suo satisfacientes (cfr. Passerini, p. 73, n. 18)[8].
Imo Passerini rejicit distinctionem status in statum
perfectionis acquirendae, et in statum perfectionis exercendae, saltem in
sensu Suarezii.
Quare? quia, inquit Passerini (p. 792, n. 9), aut agitur
de perfectione communi et improprie
dicta, quae excludit peccata mortalia, et sic omnis status est
perfectionis exercendae; vel agitur de
perfectione proprie dicta, quae excludit omnia venialia deliberata, et tunc
episcopus non tenetur jam eam habere, pauci sunt qui ad eam pervenerunt.
Addit Passerini (p. 72, n. 15): « episcopus non perfectus,
imo malus, non desinit esse in statu perfectionis », sicut religiosus malus non
desinit esse in suo statu. Et ex alia parte religiosi vitae apostolicae
exercent seu communicant perfectionem.
Momentum hujusce quaestionis in ascetica. ‑ Haec
quaestio sic posita est alicujus momenti in ascetica et mystica ad
determinandum quid requiritur ad perfectionem proprio dictam. Quidam, ut
Suarez, non videntur habere altam notionem perfectionis proprie dictae; pro eo
ad eam non requiritur magna caritas. Et inter plura argumenta ad hanc thesim
probandam, dicunt: episcopi sunt in statu perfectionis acquisitae et exercendae,
et muneri suo satisfaciunt. Passerini e
contra videtur altiorem notionem perfectionis proprio dictae habere.
Quid
respondendum est? ‑ Solutio melius
apparet, si ita ponitur quaestio : Utrum sufficiat quod episcopus habeat firmurn propositum de se efficax digne
adimplendi omnia officia sui muneris, etiam heroica, si necessitas
occurrit, an teneatur insuper in
conscientia jam esse proprie perfectus?
Solutio nostra habetur ex distinctione inter quandam
perfectionem in conscientia praerequisitam ad acceptandum episcopatum,
et perfectionern altiorem et convenientissimam ad quam tendere debet episcopus
(cfr. S. Thomam in Matth. XIX, 21, ed. Marietti, p. 261, a; cfr. supra p.
78 nota).
Unde thesis nostra
est, et convenit cum Passerini: 1º In conscientia non tenetur aliquis jam esse
proprie perfectus ad acceptandum episcopatum, 2º tamen episcopus
ratione sui officii et statiis, magis obligatur tendere ad perfectionem quam
religiosus, et per media sanctiora, 3º imo valde conveniens est et multum
interest eum jam habere perfectionem proprie dictam ad digne adimplenda omnia
sui muneris pastoralis officia.
1ª pars thesis est: In conscientia non tenetur
aliquis jam esse proprie perfectus ad aeceptandum episcopatum. Sufficit
enim quod habeat propositum de se efficax digne adimplendi omnia officia vitae
episcopalis etiam perfectissima, et heroica, si occurrit necessitas.
Hoc habetur apud S. Thomam, q. 184 a. 5 ad 2º,
in quo respondet ad istarn objectionem : « Multi sunt praelati
(idest episcopi, ut constat ex contextu) et religiosi qui non habent interiorem
perfectionem caritatis. Si ergo omnes religiosi et praelati sint in statu perfectionis, sequitur
quod quicumque eorum non sunt perfecti, sint in peccato mortali, tanquam
simulatores et mendaces ». ‑ Respondet S. Thomas tam pro episcopis, quam
pro religiosis: « homines statum perfectionis assumunt, non quasi profitentes
seipsos perfectos esse, sed profitentes se
ad perfectionem tendere. Unde et Apost. ad Phil. III dicit: " Non quod
jam comprohenderim, aut jam perfectus sim; sequor autem, si quo modo
compreliendam ". Et postea addit (S. Paulus): " Quicumque ergo
perfecti sumus, hoc sentiamus ", unde, ait S. Thomas, non committit
aliquis mendacium, vel simulationem ex hoc quod non est perfectus, qui statum
perfectionis assumit, sed ex eo quod ab intentione perfectionis animum revocat
».
Unde non tenetur in conscientia episcopus jam esse perfectus, perfectione proprie
dicta, quae consistit in tanta perfectione caritatis, ut homo semper Deo
adhaereat, et ex caritate semper deliberate operetur, excludendo peccata
venialia deliberata et imperfectiones voluntarias. Propterea ad Hebr. V de
episcopo dicitur : « quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, propterea
debet quemadmodum pro populo et ita pro semetipso offerre ».
Ita recte Passerini. ‑ Haec prima pars nostrae
thesis confirmatur ex hoc quod docetur a S. Thoma, q. 185, a. 3 : Utrum oporteat eurn qui ad episcopatum
assumitur, esse ceteris meliorem. S. Thomas respondet cum jure canonico :
sufficit eligere bonum, neque oportet eligere meliorem. Et explicat ditens: «
Ille qui debet aliquem eligere in episcopum, vel de eo providere, non tenetur
assumere meliorem, simpliciter, quod est secundurn caritatem, sed meliorern
quoad regimen Ecclesiae, qui scil. possit Ecclesiam et instruere, et defendere,
et pacifice gubernare... Ex parte autern ejus qui assumitur, non requiritur
quod reputet se aliis meliorem; hoc enim esset superbum et praesumptuosum: sed
sufficit, quod nihil in se inveniat, per quod illicitum ei reddatur assumere
praelationis officium ».
Ad 3º : « nihil prohibet, aliquem esse magis idoneum ad officiurn regiminis, qui
tamen non excellit in gratia sanctitatis ». Sicut dicitur 1 Cor. XII : « divisiones
gratiarum, et ministrationum, et operationum sunt ».
2ª pars
conclusionis: Attamem episcopus ratione sui officii et
status magis obligatur tendere ad perfectionem proprie dictam, quam
religiosus, et per media sanctiora (Passerini, p. 74; cfr. S. Thomam, q.
1º major est obligatio ad perfectionem
tendendi pro episcopo, quam, pro religioso. Quare? Quia major sanctitas
interior requiritur ad functiones muneris pastoralis, ne episcopus fructum
animarum et gregis sui salutem impediat. Etiam gravior est haec obligatio in
episcopo quam in religioso vitae apostolicae, tum quia universalior et
principalior cura gregis ad illum spectat, ita quod ab ea recedere non potest,
tum, quia tam ordinum quam doctrinae est supremus et principalis minister, et
ideo episcopus est forma gregis, secundum 1 Petr. V, 3. Unde peccat gravius
episcopus quam religiosus si contra perfectionem operatur.
2º Differentla
statuum sumitur ex differentia mediorum,
quae ad perfectionem assumuntur, in quo episcopatus excellit. Nam inter opera de consilio, aliqua sunt ex genere perfectiora, et hujusmodi sunt curarn
habere salutis proximorum talem et tantam, ut pro ea procuranda quis etiam,
vitam profundat. Ad hoc autem obligatus est episcopus ratione status, et hoc
medium in se superius est quam
exercitium obedientiae et paupertatis religiosae. Caritas erga proximum, est
enim maximus effectus amoris Dei et maximum signum progressus caritatis erga
Deum. « Diligite invicem sicut dilexi vos » (Jo. XIII, 34); caritas fraterna
est thermometrum vitae interioris.
Ut ait Passerini (op. cit., p. 93:
summarium n. 6): « habere curam animarum tanquam causa principalis et ei
annexum esse contemptum bonorum corporis, famae propriae, et vitae, est status
longe superans omnes alios in perfectione, et hac ratione constituitur
episcopus in statu perfectiori religiosis quibuscumque ». lbid., p. 94, 8 : «
Haec enim etiam est mens S. Thomae, qui eo probat statum episcoporum superare
in perfectione statum religiosum, non quia episcopi sint actu perfecti, sed
quia sunt perfectiores, quia nimirum officium perficiendi alios, est opus per
se, et ex natura sua, sublime et excelsius paupertate et virginitate et
obedientia, in iis quae sunt de consilio, et est medium magis utile ad
perfectionom habendam. Et in nullo statu respective tot inveniuntur sancti.
teste Martyrologio ».
Objectio : Sed religiosi videntur perfectiores saltem quoad
paupertatem et obedientiam. cfr. II-II,
q. 184, a. 7, ad 1.
Resp. : Quamvis episcopus non teneatur ad hoc instrumentum
perfectionis quod est paupertas, tamen « ad hoc maxime tenentur episcopi, quod
omnia sua pro honore Dei et salute sui gregis contemnant, cum opus fuerit, vel
pauperibus sui gregis largiendo, vel rapinam bonornin suorum cum gaudio
sustinendo ». Q. 185, a. 6, ad 2º : « paupertas non est perfectio, sed
Perfectionis instrumentum et non oportet quod ubi major paupertas est, ibi sit
major perfectio. Quinimo potest esse summa perfectio cum magna opulentia ».
Et si episcopus non habet votum obedientiae, tenetur
dare praeclarum exemplum obedientiae Summo Poutifice et esse quodammodo servus servorum Dei quod est frequenter
difficilius et magis arduum quam obedientia religiosa.
Dubiurn :
Passerinni op. cit., p. 95 inquirit : An episcopalis status sit superior statu
religioso vitae apostolicae (Ordinis Praedicatorum vel Societatis Jesu, qui
habent vitam apostolicam, etiam cum periculo mortis in missionibus) et an
episcopus sit superior quam doctores in theologia[9]
qui instruunt multos alios sacerdotes, quam Praelati regulares perpetui, ut
Abbates et Generales, quibus incumbit cura alicujus totius Ordinis, et qui
praeter onus curae animarum habent onus votorum et observantiae regularis.
Conclusio
generalis : Respondetur cum Passerini
: Finis proximus et objectum status episcopalis longe excedit finem status
religiosi, etiam quatenus hic se obliget ad opera caritatis, et hoc
tripliciter:
1° in
universalitate actionum : solus enim
episcopus omnia sacramenta conferre potest, solus consecrat Ecclesias et
materiam sacramenti Baptismi et Extremae Unctionis, solos in definiendis rebus
fidei habet suffragium; et ex ofcio habet ut vocetur ad Concilium, pro discernendis
iis quae ad regimen Ecclesiae spectant. Haec autem religiosis non competunt;
2º in modo
agendi : quia religiosi in cura
animarum se habent ut adjutores episcopi;
3º in
obligations : non enim religiosi habent eam obligationem exponendi vitam
pro salute fidelium, quam habent episcopi.
3a pars thesis: Valde
eonveniens est et multum interest episcopum jam habere perfectionem proprie
dictam ad digne et sancte adimplenda omnia sui muneris pastorales officia. Cfr. II Tim. 1, 3‑14.
Etenim episcopus debet alios non solum purificare et
illuminare sed etiam perficere, debet enim ordinare sacerdotes, eosque
gubernare, est pater fidelium suae dioecesis, cujuscumque sint status, secluso
privilegio exemptionis. Insuper frequentissime debet exercere nobilissimos
virtutum actus ad salutem gregis, et dispositionem habere ad majora et ardua,
pro ovibus sustinenda. ‑ Ad haec officia omnia digne adimplenda, multum
interest eum vacare orationi, ut profunde ex fide et ex caritate vivat, et ex
abundantia sanctae dilectionis loqui possit gregi suo (cfr. vitam S. Caroli
Borromaei, S. Francisci Salesii et S. Alphonsi).
Non requiritur quod episcopus omnes praecellat in
omnibus, alioquin non posset fieri episcopus nisi esset virgo; congruit tamen,
quod in bis praecellat quae ad pascendi gregis spectant officium. Quapropter ad
episcopatum non congruit accedere nisi perfectum.
Sic intellecta haec thesis non minuit elevationem
notionis perfectionis proprie dictae, nec minuit statum episcopalem, et haec
videtur esse sententia S. Thomae.
1º dubium : Utrum liceat episcopatum appetere (cfr.
II‑II, q.
Videamus quid
respondet S. Thomas; dicit : appetere episcopatum, ratione primatus dignitatis
et honoris, est illicitum; sed appetere proximis prodesse, est secundum se
laudabile et virtuosum, praesertim hoc laudabile erat, in Ecclesia primitiva,
tempore persecutionum, quia episcopi graviora supplicia frequenter subire
debebant. Si vero non est necessitas
imminens, videtur praesumptuosum quod aliquis episcopatum appetat, quia episcopalis
actus habet annexam gradus celsitudinem. Unde aliqui emittunt votum non
acceptandi episcopatun?, nisi vi obedientiae, aut necessitate caritatis.
Potest tamen aliquis episcopatum desiderare absque
praesumptione, cita quod bonum opus cadat sub desiderio, non autem primatus
dignitatis ».
Non est paritas cum desiderio unionis mysticae, quia
haec unio non habet necessario annexam celsitudinenm externam, sed plerumque
purificationes dolorosas.
2º dubium : qua liceat
episcopatum injunctum omnino recusare (q. 185, a. 2). ‑ Respondet S. Thomas, negative: «
sicut ad inordinationem voluntatis pertinet quod aliquis proprio motu feratur
in hoc quod aliorum gubernationi praefciatur; ita etiam ad inordinationem
voluntatis pertinet, quod aliquis omnino contra Superioris injunctionem,
praedictum gubernationis oficium finaliter recuset; quia hoc repugnat caritati
proximorum, quorum utilitati se aliquis debet exponere pro loco et tempore. Et secundo hoc repugnat humilitati, per quam aliquis
Superiorum mandatis se subjicit ».
3° dubium : Utrum episcopus possit licite
curam episcopalem deserere, ut ad religionem se transferat (q. 185, a. 4). ‑ Hoc non potest nisi cum licencia Summi Pontificis
et quia impeditur procurare subditorum salutem, v. g. quia est, senex, aut
infirmus, aut propter aliquod scandalum, aut defectimi subditorum.
Ratio est quia « perfectio episcopalis status in hoc
consistit quod aliquis ex divina dilectione se obligat ad hoc, quod saluti
proximorum insistat. Et ideo tandiu obligatur ad hoc quod curam pastoralem
retineat, quandiu potest subditis sibi commissis proficere ad salutem; quam
quidem negligere non debet, neque propter divinae contemplationis quidem,
neque propter quaecumque adversa vitanda, vel lucra conquirenda » . «
Quandiu potest esse aliquis utilis proximorum saluti, retrocederet si ad statum
religiosum vellet transire ut solum suae saluti insisteret episcopus » (ad lº).
Unde ut dicit S. Thomas q. 185, a. 6, tempore persecutionis,
« ubi subditorum salus exigit personae Pastoris praesentiam, non debet Pastor
personaliter suum gregem deserere, nec propter aliquod commodum temporale, nec
etiam propter aliquod personale periculum imminens, cum bonus Pastor animam
suam ponere teneatur pro ovibus suis ».
* * *
Confirmatio de necessitate pro sacerdote
tendendi ad perfectionem :
exercere.
Christus dixit
Apostolis (Matth. X, 16‑17) : « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio
luporum. Estote ergo prudentes sicut
serpentes et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim
vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos ». ‑ Item apud
Lucam X, 3 : « ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos ».
Item I Joan. V, 79 dicitur quid est spiritus mundi prout opponitur
spiritui Dei, « mundus totus in maligno positus est »; I Joan. II, 16 « quoniam
omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum
et superbia vitae ».
S. Paulus (Ephes. VI, 11‑13) : « Induite vos
armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est
nobis (solum) colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes
et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia
nequitiae, in caelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis
resistere in die malo et in omnibus perfecti stare ».
Commentarius S.
Thomae in Matth. X, 16 dicit : « Quare voluit sic Deus mittere (apotolos) ad
pericula? Hoc fuit ad manifestationem suae virtutis, quia si misisset aliquos
armatos, illud imputaretur violentiae ejus, non virtuti Dei; ideo pauperes
misit. Magnum enim fuit quod per pauperes
et despectos et inermes, tot fuerint conversi ad Dominum ».
S. Thomas in Commentario ad Ephesios VI, 12 notat quod
principales armae nostrae contra nequitiam diaboli sont tres virtutes
theologicae: scutum fidei, spes de ultimo fine, quae est velut galea salutis,
et amor Dei et animarum, connexus cura humilitate et spiritu adorationis.
Sed speciatim loqui vellem de corruptione mundi
evangelizandi, non ut erat initie vitae Ecclesiae, sed ut nunc est post fere
viginti saecula Christianismi. Est enim notabilis differentia inter utrumque.
Nunc magnae ideae Christianismi pro pluribus amiserunt altitudinem suam, et sic
significationem absolute differentem sumpserunt. Ita plures, ut Chesterton[10],
merito loquuti sunt de magnis ideis in
dementiam prolapsis; hoc incepit speciatim cura Jeanne Jacobo Rousseau,
cujus doctrina recte vocata est Christianismus
corruptus[11].
Optimi corruptio pessima.
In antiquitate classica jam erat quidem magna
oppositio inter spiritualismurn Platonis et Aristotelis et materialismum
Epicuri. Sed mens nondum pervenerat ad altitudinem Christianismi, et altiores
philosophi loquebantur solum de sapientia et de aliquo amore rationali Summi
Boni; Stoici de aliqua fraternitate universali omnium hominum.
Cura Christianisme mens humana elevata est ad vitam
supernaturalem, secundum fidem certissimam in Deum, spem firmissimam in eum, et
caritatem erga Patrem caelestem et erga omnes filios ejus adoptivos. Per tria
saecula martyres mortui sunt pro fide christiana, et sanguis martyrum fuit
semen christianorum. Doctrina Patrum ad suam perfectionem adducta est a S. Augustino.
S. theologia pervenit ad culmen suum saeculo XIII.
Deinde
incepit declinatio saeculo XIV cura nominalisme; saeculo XV et XVI cura
protestantisme, negatione infallibilitatis Ecclesiae, sacrificii Missae, sacramenti
Poenitentiae, necessitatis bonorum operum; deinde declinatio adhuc fortior fuit
cum philosophis incredulis saeculi XVIII. Voltaire et Rousseau, cum Revolutione
gallica cujus spiritus est naturalismus secundum menteur Deistarum : Si Deus
exsistit non curat de individuis, sed solum de legibus universalibus, proinde
peccatum non est offensa contra Deum, sed solum actus contra rationem, quae
semper evolvitur; id quod nobis prius videbatur furtum, nunc non est furtum;
forsitan est ipsa proprietas individualis quae est furtum, ut dicunt
socialistae.
Secundum spiritum naturalismi et rationalismi negantur
omnia mysteria supernaturalia SS. Trinitatis, Incarnationis, Redemptionis,
Eucharistiae, aliorum sacramentorum, negatur vita gratiae, seminis gloriae,
negatur vita aeterna et oppositio inter caelum et infernum.
In hac declinatione
aliquo tempore liberalismus vult remanere media altitudine inter catholicismum
et peiores errores. Sed liberalismus nihil concludit, nec affirmat, nec negat,
sed fluctuat. Ideo quando decisio sumenda est et quando agendum, loco
liberalismi venit radicalismus in negatione, deinde socialismus et tandem
communismus materialisticus, cum negatione proprietatis, familiae, patriae,
religionis.
Remanet quaedam
ideologia quae incepit cum J. J. Rousseau, in quo invenitur christianismus
corruptus secundum mentem naturalismi, cum negatione omnium mysteriorum
supernaturalium, et loco fidei in Deo, spei in Deo, et caritatis erga Deum,
ponitur fides in humanitate, spes in humanitate, amor humanitatis
(phraseologia amoris, ars faciendi phrases de amore). Humanitas ponitur loco Dei et deificatur. Proinde
semper loquuntur de progressu humanitatis, ac si semper esset progressus
scientificus, oeconomicus, moralis, spiritualis, ac si humanitas ex seipsa,
sine auxilio altiori, sese moveret ad hunc progressum.
Nunc cum praesenti bello mundiali vidimus, cum
progressu materiali scientiae et mediorum destructionis, terribilem regressum
moralem ad barbariam, et simul regressum oeconomicum et miseriam.
Unde haec nova ideologia quae ponitur loco fidei christianae,
continet magnas ideas in dementiam prolapsus. Et prolapsio est eo profundior et
velocior quo ex majori altitudine provenit, sicut in acceleratione casus
lapidis.
Sic status actualis videtur peior quam ante Christum. Non
est ignorantia infantis, sed est dementia senis, qui magnum culturam habuit. Et
ideo non mirum est quod philosophi moderni, qui secundum spiritum rationalismi
procedunt, sint vera monstra intellectualia, ut Kant, Fichte, Hegel. Jam inceperat
Spinoza negans libertatem Dei, creationem, providentiam, justitiam Dei, misericordiam,
omne meritum et demeritum.
Haec est proprie stultitia
seu dementia de qua loquebatur
S. Paulus dum dicebat 1 Rom. III, 19 : « Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum ». Sapientia vera judicat et
speculative et experimentaliter de omnibus etiam infimis per altissimam causam
et ultimum finem, dum stultitia seu dementia judicat de omnibus, etiam de
altissimis, per id quod est infimum, et sic ponit loco Dei concupiscentiam
carnis, oculorum aut superbianl vitae (cfr. S. Th., II‑II, q. 46, de
stultitia).
CAPUT II.
DE ALTITUDINE PERFECTIONIS CHRISTIANAE
ad quam praesertim sacerdoces tendere debent.
Non raro in libris
etiam asceticis est sermo de perfectione christiana modo nimis abstracto, per enuntiationem virtutum quae ad eam
requiruntur, insistendo quidem in perfectione
caritatis. Sed
ita, non satis
concrete et vivide manifestatur id in
quo consistit haec caritatis perfectio et
in quo differt a caritate incipientium et proficientium.
E contrario magna altitudo
perfectionis christianae modo valde concreto et vivo apparet, si prae oculis habemus
initium primi Sermonis Domini de beatitudinibus,
apud Matth. V, et apud Luc. VI, 20.
Christus initio praedicationis suae incipit loqui de
beatitudine, quia omnes homines naturaliter beatitudinem desiderant, sed saepe errant
quaerendo hanc beatitudinem ubi non est, scil. in voluptate sensibili, in
divitiis, in honoribus, in potestate, et
sic decipiuntur a concupiscentia carnis, a concupiscentia
oculorum, a superbia vitae. Christus e contra ostendit ubinam est vera beatitudo
inchoata in hac vita et deinde consummata post mortem.
Item S.
Thomas incipit expositionem theologiae moralis in
I-II per tractatum de fine ultimo et de beatitudine, quia finis est prior in intentione,
et ultimus in executione (tractatus de Novissimis).
Unde pariter theologia spiritualis
debet insistere in altitudine perfectionis christianae,
eam ostendendo non solum theoretice in
abstracto, sed modo concreto et vivo, secundum ipsa Domini verba. Sic apparebit
quod ad eam pertinet contemplatio
mysteriorum fidei et unio intima cum Deo ; et manifestabitur distinctio inter hanc
perfectionem christianam et caritatem incipientium et proficientium.
Hoc speciatim
necessarium est quando est sermo de perfectione
ad quam tendere debent sacerdoces,
ut distinguuntur a simplicibus fidelibus.
Quoad hoc notandum est cum S. Augustino in Sermone
Domini in monte, quod apud Lucam (IV,
20) sunt quatuor beatitudines et apud Matthaeum (V) sunt octo. Apud Lucam desunt quatuor, scil. beati mites, misericordes, mundo corde, pacifici.
S. Augustinus hoc
explicat dicens : « Jesus primo.ascendit in montem et fecit hunc sermonem
discipulis, ac postea descendens invenit turbam congregatam, cui eadem
praedicavit et multa
recapitulavit ».
Unde videtur quod hic sermo in sua plenitudine
et altitudine factus fuerit pro ipsis apostolis, et igitur quod speciatim valeat pro sacerdotibus.
Insuper notandum est quod in qualibet
beatitudine invenitur et meritum et
praemium prius inchoatum in praesenti vita, ac consummatum post mortem. Haec merita secundum S. Augustinum et S. Thomam sunt actus perfectarum virtutum cum adjutorio donorum, v. g.
virtutis fortitudinis cum adjutorio doni
fortitudinis, virtutis mansuetudinis cum adjutorio doni pietatis, prudentiae
cum adjutorio doni consilii, etc., et praemium
inchoatum ostendit jam intimam unionem cum Deo, quae deinde erit consummata in
caelo. Sic nihil est magis concretum ad descriptionem perfectionis christianae ad quam speciatim tendere debet sacerdos, ut ad illam possit dirigere fideles.
S. Thomas has octo beatitudines explicat post S. Augustinum in Comment. in Matth. V, et in I-II, q. 69.
Beatitudines important
Accensum
ad bonum
B. qui persecutionem patiuntur, omnia
dona et virtutes perfectae,
B.
pacifici, donum
sapientiae,
B.
mundo corde donum
intellectus,
B.
misericordes donum
consilii,
B.
qui esuriunt et sitiunt justitiam donum
fortitudinis,
Recessum a malo
B.
qui lugent, donum
scientiae,
B.
mites, donum
pietatis,
B.
pauperes. donum
timoris.
Apud Matthaeum sicut apud Lucam
enumerantur beatitudines secundum gradationem ascendentem, a beatitudine paupertatis usque ad beatitudinem eorum qui persecutionem patiuntur, dum e contra apud Isaiam XI, 2 enumeratio donorum
descendit a supremo dono sapientiae ad
infimum, scil. timoris.
Pariter in Oratione dominica enumerantur petitiones a superioribus : « Sanctificetur nomen tuum » ad infimam « sed libera nos a malo ». Hoc notatur ab Augustino ut melius appareat correlatio beatitudinum cum donis.
S. Thomas animadvertit
quod, sic ascendendo, tres primae beatitudines important
recessum a malo, beati pauperes, mites,
et qui lugent ; aliae important accessum ad bonum et opitmum.
Inter eas, enuntiantur
prius beatitudines vitae activae, scil. « beati qui esuriunt et sitiunt justitiam » ac « beati
misericordes ».
Deinde exprimuntur beatitudines vitae contemplativae,
scil. « beati mundo corde » et « beati
pacifici », quae non sunt apud
Lucam.
Ultimo est culmen : scil. « beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam ». Est
summum perfectionis christianae, quod speciatim
apparet in martyrio.
Octo gradus hujusce ascensionis optime explicantur a S. Thoma in Comm. in Matth. et I-II, q.
Item dum mundus dicit : beati qui dominationem super alios habent, Jesus dicit : Beati mites, quoniam ipsi
consolabuntur ; id est beati qui non irascuntur, non
appetunt vindictam de adversariis suis, aut dominationem super alios, sed
dominationem super passiones irascibilis,
ut anima totaliter ab eis tranquilla reddatur. - Hoc meritum provenit a mansuetudine et a dono
pietatis ; quia juxta hoc donum consideramus Deum ut patrem et homines
ut fratres cum mansuetudine tractandos.
Pariter, dum mundus dicit : beati qui
consolationem inveniunt in voluptatibus aut vanitatibus, Jesus dicit : Beati qui lugent, quoniam ipsi
consolabuntur ; id est beati qui de propriis peccatis lugent,
et cognoscunt quod verum malum nihil aliud est
quam peccatum mortale, quod est mors animae ; hi consolationem infinite superiorem
deliciis mundi inveniunt. Hi valde moderate utuatur passionibus concupiscibilis
in spiritu poenitentim et secundum donum scientiae, quo cognoscitur vanitas rerum terrestrium et
gravitas peccati (II-II, q. 9, a. 4). Scientia enim est cognitio rerum non per causam
supremam, sed per causas secondas defectibiles
et deficientes. Sacerdos debet esse
poenitens et debet bene accipere poenitentes, ut
eos movere ad veram et perseverantem poenitentiam.
Si hae tres priores beatitudines important recessum
a malo (ut in via purgativa). - Duae posteriores important accessum ad bonum,
et pertinent ad vitam activam (exercentur in via proficientium).
Superbia dicit : beatus est qui
vivit et agit ut vulty qui nulli subest, et
alils praeest ac dominatur, Jesus e
contrario ait : Beati qui esuriunt
et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur. Haec beatitudo
secundum S. Augustinum et S. Thomam correspondet dono fortitudinis quo superantur jugiter difficultates et servatur ardor amoris justitiae seu perfectionis, etiam inter adversa, usque ad senectutem. Tunc apparet quod sitis et
fames justitiae non sunt solum ardor sensibilitatis, seu inflammatio animi quae cito transit et vincitur.
Sed amor justitiae debet uniri cum amore misericordiae, sicut in Deo, propterea
statim dicitur : Beati misericordes,
quoniarn ipsi misericordiam consequentur, scil. beati qui subditos non opprimunt,
et qui pro affllictis sunt boni consiliarii, ipsis Deus faciet misericordiam. Haec beatitudo, juxta S. Augustinum et S. Thomam, correspondet dono consilii, quia misericordia inclinat ad bonum consilium
praebendum afflictis, et quia quando mens haesitat
inter viam justitiae et viam misericordiae, Spiritus Sanctus inclinat ad misericordiam,
qua adjuvatur peccator ita ut ad justitiam redeat.
Sexta et septima beatitudines ad vitam contemplativam
pertinent, non sunt apud Lucam, et probabilius praedicatae sunt non
populo sed discipulis.
Dum plures
philosopi dicebant : beatitudo est in speculatione veritatis, et parum
curabant de puritate cordis, Jesus ait : Beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt, id est jam in
hac vita intelligentiam divinorum seu contemplationem mysteriorum salutis
accipient in intima conversatione cum Deo et sic poterunt ex abundantia cordis
praedicare. Haec beatitudo munditiae cordis, juxta S. Augustinum et S. Thomam,
correspondet dono intellectus, ex quo habetur penetratio divinorum, sic fides
viva fit penetrans, intelligit mysteria et praesertim superioritatem finis
ultimi, per respectum ad alios fines : quomodo Deus super omnia diligendus
immense superat objecta concupiscentiae et superbiae. Haec est coutemplatio ex
qua derivatur fructuosa praedicatio in Apostolis.
Deinde
dicitur : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur ; hi sunt veri
sapientes, beati, non quia modo humano pacifici, sed quia omnia secundum
relationem ad Deum considerant, et propterea non perturbantur, sed veram pacem
inveniunt, conservant, et communicant etiam illis qui perturbantur. Haec auteur
pax est tranquillitas ordinis quae habetur ex dono sapientiae, nam hoc donum de
omnibus judicat connaturaliter per respectum ad Deum, sic quasi
experimeritaliter cognoscitur quod malum non eveniret si non permitteretur a
Deo propter majus bonum. Sic servatur pax, et hi pacifici reconciliant homines
inter se divisos. Sont pacificatores, ita magni pastores sou episcopi (cfr.
II-II, q. 45).
Denique 8ª
beatitudo est omnium perfectissima, nam exprimit perseverantiam in aliis, non
obstantibus injustis vexationibus, scil. : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est
regnum caelorum. Hoc meritum procedit
ex omnibus virtutibus et donis, speciatim ex
heroica patientia in persecutionibus, quibus ultimo purificatur anima, ita ut inter ipsa tormenta
inveniatur suprahumana beatitudo. Haec sublimia verba erant omnino inaudita, et
in eis manifestatur supernaturalis sapientia et
abnegatio. Circa haec dicit Chrysostomus : « qui
quaerit tantum gloriam Dei, non timet confundi in conspectu hominum ».
Ipsorum est regnum caelorum ; hoc est gaudium
contemplationis et unionis cum Deo inter
ipsas persecutiones.
Haec est altitudo perfectionis christianae, in concreto et vivide descripta ; immense
superat perfectionem mere humanam de qua loquebantur sapientes graeci, sicut gratia superat
naturam. Et haec verba illustrant propositionem in qua resumitur totus Sermo in monte, scil.
Estote ergo vos perfecti sicut Pater
vester caelestis perfectus est, scil.
perfectione supernaturali, non solum
angelica, sed divina, quae ordinatur ad videndum
Deum ut seipsum immediate videt et ad diligendum
eum in aeternurn.
Ad hanc perfectionem
praesertim sacerdotes tendere debent.
* * *
Correlatio virtutum et donorum
sic melius exprimi potest
Prudentia donum sapientiae beati pacifici
Fides donum intellectus beati mundo corde
Spes donum scientiae beati qui lugent
Prudentia donum consilii beati
misericordes
Justitia (religio) donum
pietatis beati
mites
Fortitudo donum fortitudinis beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam
Temperantia donum timoris beati pauperes
Gal. V,
22 : fructus Spiritus Saneti :
caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, mansuetudo, bonitas, fides
(fidelitas), modestia, continentia, castitas.
CAPUT
III
DE FALSIS NOTIONIBUS
VITAE INTERIORIS CUM VERA NOTIONE
COMPARATIS ; ET DE DUOBUS
PRINCIPALIBUS MEDIIS AD EAM OBTINENDAM
Theologia spiritualis debet coadunare
in ordine ad praxim
ea quae docentur in diversis tractatibus
theologiae S. Thomae.
Status quaestionis : Undenam
nascuntur falsae notiones perfectionis christianae, praesertim hodie? - Plures
christiani, quamvis credant Redemptioni
humanitatis per Christum in genere, non satis
cogitant de eorum propria sanctificatione personali, de propria salute
individuali. - E contrario plerique primi
christiani attente considerabant propriam
sanctificationem generose adimplendam.
Insuper hodie, sub influxu
naturalismi, plures etiam christiani non amplius vident
valorem modestae
vitae christianae personalis et
in praxi videntur aestimare quod valor
civilizationis modernae superat nobilitatem supernaturalem animae primorum
christianorum. E contrario terribilis regressus civilizationis modernae provenit ex hoc quod non est amplius
profunde christiana, ut oporteret.
Unde inculcanda sunt modo practico principia de valore redemptionis non solum in genere, sed pro unoquoque etiam modestissimo
christiano individualiter sumpto, ad cum
movendum ad majorem generositatem
personalem.
De hac re olira diversimode scripserunt S. Bernardus, S. Joannes
a Cruce, S. Franciscus Salesius, recenter pro sacerdotibus Card. Mercier, La vie intérieure, appel aux âmes sacerdotales, 1919 (p. 83-123), et plures alii inter quos Can. Mauritius Garrigou, patruus magnus meus, qui durante Revolutione gallica fructuose exercuit ministerium sacerdotale
in civitate Tolosae. Cito principale ejus scriptum de vite interiori, publicatum in Revue
Ascetique et de Mystique, 1937,
p. 124 -140 : Considérations sur la vie intérieure.
De falsis notionibus
vitae interioris. Quidam
eam considerant ut statum spiritualitatis in quo praevalet affectus sensibilitatis ; est sentimentalismus
seu affectatio in sensibilitate amoris qui non existit, aut non satis existit, in voluntate
spirituali. Negligitur tunc caritas
effectiva, consideratur solum caritas affectiva,
quae adulteratur et confunditur cum
devotione sensibili. Est sicut
transitorius ignis ex paleis, cui
succedit pigritia spiritualis, ex que difficile mens egreditur. Unde hi
erronee existimant se hebere vitam interiorem quam non
habent, sed eam simulant antequam eam habeant.
Alii e contrario existimant quod vera vita interior est quid ita excelsum, ut sit extraordinarium, tanquam privilegium paucis reservatum
et inaccessibile pro aliis ; ideoque remanent in aliquo mechanismo exercitiorum in quibus non inveniunt
vitam, quam igitur quaerant in activitate
externe.
Hae duae falsae conceptiones errant circa finem consequendum et circa principalia media, ut clarius statim apparebit.
Aliae falsae notiones vitae interioris ad has
duas praedictas reducuntur. Card. Mercier cas sic exprimit : Quidam putant vitam interiorem perfectam esse privilegium paucorum, aliis inaccessibile. Alii desperant ad eam
pervenire, propter aliquod peccatum fragilitatis, dum principale obstaculum non est haec fragilitas, sed superbia. - Alii per inexperientiam confundunt perfectionem imaginariam cum perfectione reali et
concreta ad quam secundum Evangelitun ipsi hic
et nunc tendere debent, juxta Dei
voluntatem. Alii plus minusve existimant
quod perfectio connectitur cum ingenio naturali speciali quod ipsi non habent. Non considerant
quod humilitas est fundamentalis conditio
vitae unionis, cujus principium est caritas
supernaturalis omnibus christianis
collata per baptismum, et quae nutritur per sanctam communionem. - Hi omnes errant
et circa finem consequendan et circa
principalia media ad finem.
Quaenam est igitur vera notio vitae interioris
ex ejus fine et principalibus medius ? - Omnes magni auctores spirituales respondent :
Vita interior est vita unioni intimae vel conversationis cum Deo, ad quam
perveniendum est per abnegationem
perfectam et recollectionem constantem in
qua perdurat oratio.
Haec doctrina quae evolvitur a S. Augustino, S. Anselmo,
S. Bernardo, S. Thoma, ab Imitatione
Christi, a S. Joanne a Cruce, a
S. Francisco Salesio, fundatur in multis textibus S. Scripturae, praesertim in his verbis
S. Pauli ad Coloss. III,
1-3 : « Si consurrexistis cum Christo (per baptismum), quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est
in dextera Dei sedens ; quae sursun sunt
sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita
vestra est abscondita cum Christo in
Deo. Cum
Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria… ». - Ibid. III, 14 : « Super
omnia autem caritatem habete quae est vinculum perfectionis ». Id est : mortui estis per respectum ad vitam peccati, vita
vestra nova est abscondita, scil. est vita gratiae sanctificantis quae
cum caritate est semen gloriae.
Unde omnis justus, omnis anima in statu gratiae debet
tendere ad vitam interiorem sic conceptam, ita ut finaliter dicere possit cum
S. Paulo (Gal. II, 20) : « Vivo
autem, jam non ego, vivat vero in me Christus ». Vita enim nova, quae mihi infusa est
per baptismum et per communionem nutritur, est vita Christi, capitis corporis
mystici, cujus sum membrum. ideoque magis ac magis vivere debemus ex hac vita
superiori ita ut Christus plus vivat in
nobis, quam ipsi nos ; ita ut per ipsurn, et cum ipso et in ipso
cogitemus, oremus, velimus, patiamur, operemur , ita scil. ut ejus vita extendatur,
protrahatur in nostra.
Brevius : « Vita nostra est abscondita in
Deo cum Christo, qui vult semper magis vivere in nobis tanquam in membris
suis » secundum illud : « Ego sum vitis vera, vos autem
palmites ».
Haec est manifeste, secundum Revelationem Evangelii,
vers notio vitae interioris ex ejus fine, scil. ex unione intima sum Deo per Christum. Cfr. de hoc Imitationem Christi, lib. II, c. 1 de
interna conversatioue cum Deo, explicatio verborun Domini (Joan. XIV,
13) : « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad sum
veniemus et mansionem apud sum faciemus », scil. Pater et Filius et
Spiritus Sanctus, eodem momento promissus.
Sed
practice ad vitandam omnem illusionem oportet bene considerare distantiam inter terminum a quo et terminum ad quem ascensionis spiritualis.
Enuntiavimus
finem consequendum, sed inter hoc culmen et statum initialem animas incipientis
est notabilis distantia ; scil., ut notat P. Mauritius Garrigou :
« Vivimus sed potius ipsi nos quam Christus in nobis. Quare, quia in nobis
saepe praevalet " vanitas, levitas mentis, inconstantia, dissipatio,
fascinatio nugacitatis obscurans bona " (Sap. IV, 12), et amor inordinatis
suiipsius, a quo impeditur progessus caritatis erga Deum et proximum. Sic saepe
vivimus non interne sed externe in superficie imaginationis et
sensibilitatis ; anima nostra seipsam fugit, est extranea sibi, et fondus
nostrae animae remanet pro nobis ignotus. E contrario oporteret in hoc
fundo remanere ubi SS. Trinitas habitat. Hoc est necessarium ut stabiliatur
regnum Christi in nobis, et ut ipse vivat in nobis, ut vitis vera in
palmitibus, ut caput in membris. Haec autem vita interior pro nobis remanet ac
si esset alterius regionis ignotae, dum nobis esset omnino proficua ».
Ad finem autem istum consequendum duo media sunt
omnino necessaria, scil. abnegatio perfecta et constans recollectio in qua perdurat oratio seu
cum Deo conversatio. Sic exprimitur (terminis voluntarie sobriis) modo simplici
id quod aliter vocatum est (terminis quasi emphaticis) ascensus ad unionem cum
Deo per viam purgativam, in qua praevalet abnegatio, et viam illuminativam, in
qua habetur constans recollectio cum oratione quasi continua.
Sed haec duo media sunt attente et practice
consideranda in concreto secundum circumstantias in quibus unusquisque
invenitur.
« Abnegatio, secundum S. Basilium, est velut
divortium cum nostra voluntate propria quae non est conformis cum voluntate
divina ». Juxta S. Joannem a Cruce,
abnegatio est mors mysteriosa omnibus
inclinationibus plus minusve inordinatis. Ex hac exinanitione voluntaria oritur
silentium passionum inordinatarum et tranquillitas animae, quies et pax,
fundamentum vitae interioris. Sed est illusio, si putamus passiones nostras
immoderatas esse mortuas dum sunt solum consopitae. Id quod expulsum est, redit
prompte ; id quod extinctum est, rursus accenditur. Ideoque vigilandum est
circa motus primo primos ut non protrahantur. Abnegatio suiipsius est mors voluntaria mundo, scil. vanitati, superbiae, judicio proprio
plus minusve inordinato, proprio impetu. Haec abnegatio etiam impedit ne aliquis complacentiam quaerat in suis virtutibus, in sua scientia, ut remaneat humilis et
modestos. Haec igitur abnegatio est id quod S. Paulus
exprimit dicens : Quotidie morior, scil. vitae inferiori, ut superiorem accipiam. In hac autem renuntiatione, desappropriatione seu voluntaria expropriatione, anima fit omnino docilis Spiritui Sancto, quia
non amplius movetur a suo amore proprio inordinato. Tunc septem dona Spiritus Sancti facilius
exercentur ; antea erant sicut vela ligata in nave, nunc sunt sicut vela non ligata
sed extensa sub impulsu venti idonei.
Tunc intelectus sequitur inclinationern
cordis renovati, quia unusquisque judicat
secundum propriam inclinationem et cor purum
inflammatur amore Dei, haec flamma jugiter ad Deum ascendit. Sic anima liberata ab omni impedimento amoris
proprii seu egoismi corde adhaeret
sacratissimo Cordi Jesu, « cuore a cuore »,
et tunc plene aperitur inspirationibus
Dei, qui quasi loquitur spiritualiter cum
ipsa per inspirationes septem donorum,
quae sunt in quolibet justo. Sic
« Spiritus Sanctus testimonium
reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei » (Rom. VIII, 16).
Abnegatio sic practice et concrete accepta perducit ad
habitualem recollectionem, quae est
secundum medium necessarium ad unionem cum Deo. Ideo ad hunc finem infeliciter non perveniunt animae inconstantes quac
una die in recollectione vivunt, non
vero die sequenti,
imo fiunt valde exteriores, sic magnis
gratiis privantur, et videntur nunquam
intellexisse id quod dicit Psalmista : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus » (Psalmus XXXIII, 9).
Haec constans recollectio exprimitur a Christo Domino dum dicit. « Oportet semper orare et non deficere » (Luc.
XVIII, 1) scil. oratione interna desiderii jugiter ad Deum ascendentis ; est velut respiratio animae, ad aspirandam
gratiam actualem quae continuo venit ad
nos sicut aër ad pectus nostrum ad renovationem
sanguinis in pulmone. (Non datur actus indifferens in individuo. Cfr. S. Th.
I-II, q.
Haec est vera via illuminativa, prout in
hac recollectione quasi continua perdurat oratio et docilitas Spiritui Sancto.
Unde auctor Imitationis, lib. III, c. 31 mirabiliter dicit « De
neglectu omnis creaturae ut creator inveniri possit » : « Plures
reperiuntur contemplationem desiderantes, sed que ad eam requiruntur non student exercere ». Et paulo
antea : « Nisi quis ab omnibus creaturis
fuerit expeditus, non poterit libere
intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur
contemplativi, quia pauci sciunt se
a perituris et creaturis ad plenum sequestrare. Ad
hoc magna requiritur gratia, quae animam levet et
supra semetipsam rapiat. Et nisi homo sit in spiritu elevatus et ab omnibus creaturis
liberatus ac Deo totus unitus, quidquid scit, quidquid etiam habet, non
est magni ponderis. Multo nobilior est illa doctrina quae desursum ex divina influentia manat, quam quae laboriose humano
acquiritur ingenio ».
Utique multo nobilior est, et est necessaria ut sacerdos
praedicare possit verbum divinum ex abundantia cordis
(Matth. XII, 34), « bonus homo de bono thesauro profert bona », ut ibid. dicitur : Hic bonus thesaurus non remanet otiosus.
* * *
1ª Conciusio :
Ergo abnegatio perfecta et continua recollectio,
quae perdurat cum oratione desiderii
etiam in ministerio externo, perducunt
connaturaliter animam christianam, praesertim sacerdotalem, ad intimam unionem cum Deo, scil. ad verum gaudium, imo ad
juventutem, ad vitam unitivam perfectorum, quae est thesaurus ex quo sacerdos profert bona. Haec autem unio intima procedit ex
fide viva donis Spiritus Sancti illustrata et
ex caritate simul affectiva et effectiva. Sic enim normaliter fides illustrata donis
intellectus et sapientiae fit penetrans et sapida,
scil. penetrat mysteria salutis eaque gustat ; sic disponit ad specialem actum caritatis, qui dicitur actus
infusus, quia non solum procedit a caritate infusa, sed etiam a speciali inspiratione. Hic actus infusus est, tamen vitalis. Liber, meritorius,
prout dociliter procedit a mente sub
speciali inspiratione Spiritus Sancti. Sic proprio « Spiritus Sanctus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei », hoc
testimonium reddit per affectum filialem infusum quem in nobis suscitat, dono pietatis. Haec intima unio cum Dco est in via normali ad sanetitatem, quia connaturaliter procedit a tribus virtutibus
theologicis et a donis Spiritus Sancti
quae sunt in quolibet justo et quae augentur ut habitus infusi cum caritate, quae semper crescere debet usque ad mortem.
Unde ad hanc intimam unionem cum Deo et Jesu
Christo debet humiliter, sed simul confidenter, ardenter, aspirare sacerdos
Christi, ut sic uniatur cum, Christo
sacerdote supremo et possit animas
gregis sui vere nutrire. Jam in omni oratione
uniri debent humilitas et confidentia.
Alioquin sacerdos non erit alter Christus.
Haec intima unio est quidem eminens, sed non quid extraordinarium
de jure, in hoc differt a
gratiis proprie extraordinariis ut sunt prophetia, cognitio secretorum cordis,
stigmatisatio, donum linguarum, etc.
In hoc
statu vitae unitivae diversimode verificantur
verba S. Pauli (Eph. III,
14-19) : « Flecto genua mea ad Patrem
Domini nostri Jesu Christ !… ut det
vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem ; Christum
habitare per fideur in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut
possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum ;
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem
plenitudinem Dei ».
« Id est, ait S. Thomas, ut habeatis perfectam participationem omnium donorum Dei, ut scil.
hic habeatis plenitudinem virtutum, et
postea beatitudinis, quae quidem efficit
caritas ».
Hoc autem non significat quod in hac vita unitiva non sunt amplius cruces, e contrario tunec
magis intelligitur valor crucis, imo habetur amor crucis seu Christi crucifixi,
cum desiderio participandi ejus vitae dolorosae, secundum illud Pauli (Coloss. I, 24) : « Nunc gaudeo
in passionibus’ pro vobis et
adimpleo ea quae desunt passionum Christi in
carne mea, pro corpore ejus, quod est ecclesia ». Sie enim Christus caput corporis mystici suscitat in quibusdam
membris suis vitam reparatricem, pro
aliis salvandis. Sicut causa suprema dat creaturis dignitatem causalitatis, ita
Christus redemptor dat aliquibus membris suis dignitatem vitae reparatricis, scil.
hi justi in Christo, per Christum et cum
Christo reparant, ut applicentur sibi et
aliis merita passionis, quae in se sunt infiniti valoris et igitur superabundantis. Nihil deest in his meritis, deest solum eorum plena applicatio in nobis et in peccatoribus
redimendis.
2ª Conclusio : Timendum est ne insuficienter
respondeamus huic vocationi Christi. Haec enim
vocatio ad
unionem intimam cum Deo correspondet pro sacerdote non solum
consilio, sed etiam praecepto seu obligationi tendendi ad perfectionem caritatis. Nec solum, ut diximus,
est obligatio generalis fundata in
praecepto supremo amoris Dei et proximi, sed obligatio
specialis fundata in ordinatione
sacerdotali et in functionibus
sacerdotalibus. Proinde non respondere
huic vocationi est quid satis grave.
Christus vocat enim sacerdotes suos ad unionem intimam cum seipso, vocat multipliciter :
exterius per Evangelium, per praedicationem in exercitiis spiritualibus, vocat interius in corde nostro, vocat pluries multoties ; si sacerdos non respondet
huic vocationi, si non venit, non
audit, sed etiam retrocedit, timendum est ne Christus non amplius eodem modo vocet, eodent modo « pulset ad ostium cordis
nostri[12] » : tunc gratiae proxime sufficientes, quibus anima restitit, fiunt rariores et remanent
forsitan gratiae solum remote sufficientes, ad intimam cum Deo unionem, ex eo quod
sacerdos « non cognovit tempos
visitationis Domini ». Sed tunc debet sibimetipsi dicere : Ego tamen sum sacerdos et animae indigent meo
ministerio ; ut dicit Augustinus, « Deus impossibilia
non jubet, sed jubendo
monet facere quod possumus et postulare quod non possumus ». Igitur orandum est cum humilitate,
fiducia, perseverantia, et rursus
Christus exaudiet me, ut possim fructuose
in ejus vinea operari. Etiam pro
me dictum est : « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati
estis, et ego reficiam vos ».
Et tun sacerdos debet continuare ascensionem usquedum ad
culmen perveniat, ad quod vocatus est die ordinationis suae, hoc praesertim
propter magnam indigentiam animarum gregis sui. Nec debet iter intermittere antequam ad fidem perveniat.
Haec doctrina fundatur in Evangelio, in Epist.
S. Pauli,
in eo quod docuerunt postea S. Augustinum, S. Thomas, S. Joannes a Cruce,
S. Franciscus Salesius de altitudine supremi praecepti, de caritate viatoris, quae semper crescere debet usque ad mortem, de septem donis cum caritate
connexis, quae cum ipsa augentur normaliter, ut habitus infusi.
Item hoc fundatur in eo
quod, ut sacerdos praedicet ex abundantia
cordis requiritur quod habeat fidem
vivam donis Spiritus Sancti illustratam, et caritatem tum affectivam, tum effectivam, quae sit vere communicativa
ad salutem animarum.
Brevius : ut sacerdos vere sit ater Christus, in anima ejus debet esse
ardor caritatis (scil. zelus gloriae Dei et
salutis animarum) quae non est sine colloquio quasi continuo cum Christo, circa ministerium in nomine ejus adimplendum. - Hoc est non solum probabile, sed certissimum.
Ad complementum eorum quae diximus de perfecta abnegatione et recollectione, ut sacerdos perveniat
ad perfectionem, agendum est de connexione
virtutum et de purificatione
progressive virtutum per respectum ad hanc perfectionem
obtinendam. In hoc rnelius apparebit
harmonia inter doctrinam S. Thomae de virtutibus
et donis Spiritus Sancti et doctrinam magnorum spiritualium ut S. Joannes a Cruce,
S. Francisci Salesii et aliorum.
CAPUT IV
DE CONNEXIONE VIRTUTUM AD PERFECTIONEM SACERDOTALEM
OBTINENDAM
I - De
connexione virtutum ut est fructus Spiritus Sancti.
Nostro tempore post tantas perturbationes populorum, multi loquuntur de mundo novo, de ordine
nove ; sed non satis animadvertunt, id quod saepe dicit Ecclesia,
quod debet esse connexio inter traditionem et progressum,
quia tempus praesens non potest producere dignum et fructuosum futurum, nisi fecundetur ab eo quod melius est in praeterito. Vetera novis augenda sunt, alioquin tempus novum est
sine fundamento et transit absque ullo fructu ; si despicit praeteritum, despicietur pariter post inutilia tentamina.
Ut saepe dictum est, in omni organismo vivente debet esse vis assimilativa novi alimenti, et vis conservativa, et aequilibrium
inter eas, si non est amplius nova assimilatio venit mors, et si deest conservatio alimenti assimilati venit etiam mors
per deperditionem virium.
Item ut vehiculum recte progrediatur, debet esse vis motrix et etiam
frenum in descensione periculosa.
Ita in Ecclesia et in omni societate debet esse
aequilibrium inter vim progressuus et vim conservativam ; si nullus est progressus, est immobilitas
mortis ut in schismaticis ecclesiis
orientalibus, et si non est traditio
conservativa, est instabilitas perpetuae
variationis ut in protestantismo
liberali, et in socialismo perducente ad
communismum materialisticum et atheum ; tunc descensio absque ullo freno fit periculosissima.
Ad servandum autem aequilibrium virium, sive in vita individuali sive in vita collectiva, non sufficit pro nobis christianis dynamismus
naturalis, v.
g. aspirationes democraticae ; hac
aspirationes possunt quidem aliquo tempore juvare contra dictaturam et totalitarismum,
sed evidentissime non sufficiunt sine
traditionibus christianis ad praedictum aequilibrium servandum.
E
contrario hoc aequilibrium statuitur a Spiritu Sancto per connexionem virtutum, de
qua vellem nunc loqui, tanquam de pretioso fructu
Spiritus Sancti (Gal. V, 22).
1º Imprimis revocandum est in memoriam quod peceata
non sunt connexa. Ut notat S. Thomas (I-II,
q. 73, a. 1), quamvis omnia peccata mortalia conveniant in aversione a Deo,
et ideo unum non potest remitti sine alio, tamen non sunt connexa ; imo saepe sunt ad invicem contraria, ut avaritia et prodigalitas, ut ignavia et temeritas.
Propterea mali inter se opponuntur et
finaliter sese mutuo destruunt.
E contrario omnium virtutum
intentio in idem tendit et propter hoc
omnes virtutes, saltem in statu firmo virtutis, connectuntur ad invicem in prudentia
et in caritate.
Virtutes
quidem imperfectae,
seu in
statu dispositionis facile mobilis, non
connectuntur, et sunt triplicis generis : a) Inclinatio
naturalis ex temperamento ad fortitudinem est saepe sine inclinatione ad mansuetudinem. b) Item dispositio acquisita ad fortitudinem
in milite qui pugnat, non ex amore virtutis, sed ex desiderio gloriae, saepe est cum
luxuria, et quandoque haec luxuria impedit
ne hic miles adimpleat officium suum
militare. c) Etiam verae virtutes quae
sunt solum in fieri, adhuc in
statu dispositionis facile mobilis, nondum sunt connexae ; aliquis habet
justitiam in fieri sine castitate.
d) Imo quandiu anima remanet in statu peceati mortalis, virtutes ejus acquisitae, quae sunt in fieri, non sunt connexae ; quia haec anima est aversa
a fine ultimo et proinde debilis est
ad servandas obligationes etiam ordinis
naturalis, v. g. in materia justitiae,
fortitudinis, patientiae, castitatis, etc.
2º Per oppositum adveniente Spiritu Sancto in animam per caritatem
quae diffunditur in cordibus nostris, verae virtutes acquisitae, quae in
ea erant in fieri, firmantur, et si sunt satis
firmae, solidae, stabiles, connectuntur. A fortiori virtutes infusae connectuntur cum caritate, tanquam proprietates
gratiae sanctificantis (I-II, q.
Sic in justo verificatur in virtutibus
acquisitis id quod dicebat jam Aristoteles (Ethica, lib. VI, c. ult.), scil. vera prudentia (quae
omnino distinguitur ab astutia, ab
utilitarismo et opportunismo) non potest esse sine virtutibus moralibus, nec istae sine prudentia quae eas omnes dirigit ; sic prudentia
vere est «auriga virtutum », « recta
ratio agibilium ».
Ratio principalis hujusce connexionis est quod « qualis
unusquisque est secundum afectum, talis finis videtur
ei conveniens » ; ambitiosus judieat eonveniens id quod favet ambitioni, modestus id
quod conforme est modestiae.
Brevius : quilibet practice
judicat secundum proprias inclinationes voluntatis et sensibilitatis.
Ideoque, si hac inclinationes non sunt rectificatae per virtutes, judicium practicum non erit
rectum, erit quandoque apparenter prudens propter aliquam perspicacitatem, peritiam vel
astutiam, sed non erit vere prudens, nam in
eo erit defectus aut justitiae, aut patientiae,
aut temperantiae, aut mansuetudinis, aut simplicitatis, et forsitan erit duplicitas, quandoque cum
praecipitatione, quandoque cum pigritia.
Unde Spiritus Sanctus adveniens in animam
statuit per caritatem et prudentiam christianam connexionem virtutum infusarum et
etiam virtutum acquisitarum, si fuerit antea exercitium sufficiens ad earum acquisitionem. Sic proinde omnes virtutes
augentur simul, dicit S. Thomas, « sicut
quinque digiti manus » (I-II, q. 66 a. 2).
Insuper Spiritus Sanctus
instituit connexionem virtutum et donorum, nam,
ut ostendit S. Thomas (I-II, q. 68, a. 5), septem dona
sunt cum caritate connexa, prout Spiritus Sanctus et sacrum septenarium nobis dantur cum caritate. Et hoc verificatur ergo in quolibet justo, sed secundum diversos gradus caritatis. Mirabilis est haec harmonia, praesertim in his qui aceedunt ad perfectionem.
Sic castitas inter tentationes adjuvatur a dono timoris : « confige
timore tuo, Domine, carnes
meas » ; fortitudo inter
adversa adjuvatur a dono fortitudinis, praesertim
in martyribus ; justitia erga Deum, scil.
religio quae reddit Deo cultum ei debitum, adjuvatur, praesertim tempore
ariditatis involuntariae, a dono pietatis, ex quo oritur affectus
filialis erga Deum. Prudentia
in
rebus valde complexis et per respectum ad impraevisibilia,
adjuvatur a dono consilii. Fides a dono
intellectus, sic penetrat mysteria salutis. Spes
pariter adjuvatur contra praesumptionem
a dono
timoris, et excitatur sub
illuminatione doni scientiae circa
vanitatem rerum creatarum, gravitatem peccati ; sic vividius per spem
desideramus Deum possidendum et gratiam ejus. - Denique caritas adjuvatur a dono sapientiae, quo consideramus omnia in Deo suprema causa et ultimo fine ; sic videmus quod omnia bona ab eo procedunt, et quod malum non evenit nisi
permittatur a Providentia pro bono altiori, quod satis prospicimus in parte
ut cooperemur ad realisationem ejus. Ex hoc oritur pax, et beatitudo pacificorum correspondet propterea secundum Augustinum donc,
sapientiae.
Attamen cum dona iutellectualia sint simul speculativa et practica, in quibusdam justis magis apparent sub forma contemplativa,
in aliis sub forma practica, magis directe ad actionem ordinata, ut in S. Vincentio a Paulo.
3º Haec
mirabilis harmonia seu connexio virtutum et
donorum est fructus Spiritus Sancti. Dicitur enim ad Galatas, V, 22-23 : « Fructus
Spiritus est caritas, gaudium, pax,
patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fies, modestia, continentia, castitas » quae opponuntur operibus carnis, v. g. luxuriae et dissensionibus.
Praesertim in Christo Jesu apparuit haec mirabilis harmonia, prout in eo conjunciae sunt et modo intimo virtutes
etiam maxime distantes ‘ab
invicem, quae a solo Deo uniri possunt in anima sancta. Dominus Jesus enim habuit omnes virtutes etiam
maxime diversas in gradu heroico. Mirabiliter conciliantur in eo ardentissima caritas
erga Deum et immensa misericordia
erga omnes peecatores ; in
eo uniuntur sanctus amor veritatis et justitiae ae
cornpassio maxima erga errantes, erga
ipsos tortores suos pro quibus orat,
crucifixionis momento, ita ut pulcherrime
verificentur in eo verba
Psalmistae : « misericordia et veritas
obviaverunt sibi, justitia et pax
osculatae sunt » (Ps. LXXXIV, 11).
Item
intime in eo uniuntur profunda
humilitas, qua omnes humiliationes pro
nobis acceptat, et summa dignitas seu
magnanimitas v. g. in rosponsionibus ejus
ad Pilatum et ad Caipham. Pariter in eo uniuntur summa
fortitudo in martyrio et summa mansuetudo in eodem crucifixionis momento. Simul denique habuit altissimam sapientiam ac contemplationem
et perfectam prudentiam quae ad infima particularia
descendebat.
Haec sublimis harmonia et perseverantia heroicarum virtutum in Christo est miraculum
morale, ut ostendunt ; Apologetae,
miraculum nempe confirmans testimonium Christi de sua filiatione divina.
Aliquid simile in minori gradu invenitur in veris martyribus, et secundum S. Thomam (Quodlibet IV,
a. 9) et Benedictum XIV (De servorum
Dei beatific., lib. III, c. 21) veri martyres
discernuntur a falsis praesertim per connexionem virtutum. Ad exemplum enim Domini et S. Stephani veri martyres sunt simul fortes et humiles ac
mansueti, orant pro persecutoribus. Hoc
non faciunt falsi martyres, in quibus fanatismus est caeca quaedam obstinatio, quae disenssionem fugit, excludit sapientiam,
prudentiam, modestiam, humilitatem et mansuetudinem.
Ut ostendunt Apologetae, in martyrum constantia apparet effectus proprius Dei
praesertim propter connexionem virtutum maxime diversarum, quae a solo Deo conjungi
possunt, sicut in eminentia Deitatis
uniuntur infinita Justitia et infinita
Misericordia.
Conclusio : In hoc tempore postulandum est igitur quod homines poenitentiam agant pro peccatis suis, pro operibus carnis
quae sunt « luxuria, idolorum (modernorum) servitus, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, irae, rixae,
dissensiones, sectae, invidiae ».
Orandum est ut Spiritus Sanctus nobis afferat frnctus ejus qui sunt
« caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia,
continentia, castitas ».
Postulandum est et agendum est
quotidie ut perveniamus ad connexionem virtutum in caritate, « quae patiens est, benigna
est, … quae, omnia suffert, omnia eredit, omnia sperat, omnia sustinet ».
Sic solum in vita nostra individuali et in vita
collectiva Ordinum religiosorum et Ecclesiae,
conciliabuntur vis conservatim et vis progressiva, sic conservabitur
id quod melius est in praeterito, ut praeparetur dignum et fructuosum futurum, ut vere sit quaedam inchoatio
vitae aeternae.
II. - Applicationes doctrinae « connexionis virtutum »
ad perfectionem sacerdotalem.
« Spiritus veritatis docebit vos
omnem veritatem » (Joan. XVI, 13), sed « probate spiritus, si ex Deo sint » (I Joen. IV, 1).
Doctrinam de connexione virtutum et donorum
vellem nunc practice applicare ad perfectionemm sacerdotalem et religiosam melius inquirendam.
Tempore praesenti speciatim postulanda est
renovatio vitae interioris, ad quem duae qualitates
requiruntur : unitas mentis pro
intellectu ad recte judicandum, in tanta
complexitate, de traditione servanda et
de progressu faciendo ; insuper requiritur viva flamma caritatis pro corde,
ut sit caritas non solum affectiva, sed etiam effectiva et fecunda.
Sed omnis falsa mystica dicit in sua
praesumptione, se dare hanc unitatem mentis et ardorem
amoris. Etiam mystica communismi, quamvis sit materialistica et athea, dicit se
praebere has duas qualitates, sed ad tyrannidem et servitutem
universalem perducit.
Nec ad istas duas qualitates inveniendas sufficiunt, ut
paret, aspirationes quae paulatim, loco verae
fidei, spei et amoris Dei, substituunt
fidem et spem in humanitate ac amorem mere theoreticum humanitatis. Hae
sunt magnae ideae in dementiani delapsae,
« les grandes idées devenues folles », ut dicit Chesterton.
Ut vere sint in nobis
unitas mentis pro intellectu et in
corde amor Dei et proximi, requiritur connexio virtutum,
scil. verae fidei, spei, caritatis, virtutrnn moralium et donorem.
Haec connexio valde opponitur sentimentalismo romantico, qui non curat de
virtutibus, valde juvat examen conscientiae et verum
progressum spiritualem.
Sine hac connexione, sacerdos non potest unire omnes qualitates sibi necessarias, et
hodie urgenter necessarias.
1º In sacerdote debet esse et conservatio verae traditionis christianae et progressus verae caritatis erga proximum, a qua
promovetur rnajor justitia distributiva et socialis ad tollendam nimiam
inaequalitatem conditionum.
Ad hoc valde juvat spiritus orationis liturgicae, praesertim in celebratione Missae, et verus cultus Eucharistiae. Eucharistia enim continet simul id quod melius fuit in praeterito, scil. passio Christi, cujus est memoriale et applicatio,
et id quod melius erit in futuro, scil. progressus caritatis ut est inchoatio vitae aeternae. Non sufficit cognoscere quid olim historice dixit
Christus, considerandum est, quomodo ipse
nunc influit in vitam Ecclesiae. Eucharistia autem continet
« Christum semper viventem ad
interpellandum pro nobis », Christum qui actualiter offert Missas quae quotidie celebrantur. Unde vives cultus eucharisticus optime conciliat id quod melius fuit
in praeterito et id quod melius erit in futuro, in
via ad vitam aeternam.
2º Sic etiam uniuntur in
vita sacerdotali vita interior et apostolatus externus. Ex neglectu orationis apostolatus fieret nimis exterior,
sterilis, non amplius vitalis, quia
separaretur a fonte vivo, fieret quasi « mechanicus ».
Ut sit vitalis et fecundus debet procedere
« ex abundantia cordis ».
Ut autem vita interior sic fiat « anima apostolatus »,
requiritur abnegatio progressiva et habitualis
recollectio, quae perducunt ad fidem
vivam donis intellectus et sapientiae
illustratam, ad spiritum orationis seu
pietatis filialis erga Deum, ad caritatem operantem. Sic solum sacerdos fit vere sal terrae et lux mundi.
3º Ipse debet etiam in seipso unire firmam fidem absque ulla complacentia pro errore et magnam
misericordiam erga errantes. A firma fide
declinaret per liberalismum qui ducit ad indifferentismurn ;
et a misericordia declinaret per rigorismum, v. g. jansenistarum. Unde vita ejus debet esse velut culmen inter ac supra has duas deviationes ad invicein oppositas. Hoc autem fieri nequit sine connexione virtutum
in gradu
jam elevato ; quod forte non satis
dictum est tempore disputationurn circa
liberalismum.
4º Sacerdos debet etiam unire prudentiam attentam ad
particularia et simplicitatem : « prudentiann serpentis et sirnplicitatem columbae ». Recederet a sirnplicitate
et caderet in duplicitatem, declinando ad utilitarisrnum, ad opportunismum, qui ducit ad astutiam. Et ex alla parte recederet a vera
prudentia, si simplicitas ejus esset
nimis ingenua, si non videret malum
vitandum ubi vere invenitur, nec discerneret
insidias malorum, qui abutuntur
simplicitate bonorum. Unde requiritur, praesertim temporibus difficilibus,
connexio altae prudentiae sine utilitarismo,
et altae simplicitatis absque
ingenuitate. Hoc autem est impossibile sine connexione virtutum et etiam
donorum.
5º Sacerdos debet etiam unire firmitatem iustitiae et
fortitudinis cum mansuetudine. Aliis verbis,
firmitas ejus debet esse sine rigiditate,
propterea debet supra justitiam
commutativam habere distributivam et socialem
et etiam aequitatem seu epikeiam, quae est attenta potius ad spiriturn
logis quam ad ejus litteram, praesertim ubi « summum jus
esset summa injuria ». Hoc speciatim dicendurn est tempore nostro in quo aequitas est
tam rara. - Ex alia parte mansuetudo sacerdotis non
debet declinare ad ineptam debilitatem et indulgentiam erga malos, a qua dolerent
boni, propter nimiam audaciam malorum. - Ad
hoc etiam requiritur connexio virtutum in
grade elevato.
6º Sacerdos insuper debet unire veram humilitatem cum dignitate seu magnanimitate, semper tendendo ad magna. Hae duae virtutes non sunt
contrariae, sed complementariae, et sese
mutuo adjuvant, ut duo arcus ejusdem
ogivae quae aedificium sustinet. Sic magnanimitas impedit ne humilitas declinet ad pusillanimitatem, et humilitas
impedit ne magnanimitas degeneret in
superbiam et ambitionem. Superbia est amor
inordinatus propriae excellentiae, magnanimitas moderate tendit ad magna
magno honore digna, absque inordinato desiderio honoris ; potius despicit honores in comparatione rei magnae ad quam tendit fortiter
et suaviter.
7º Denique sacerdos debet habere absolutam et perfectam castitatem, sed absque insensibilita1e cordis, quia debet compassionem habere pro afflictis
et condolere eis.
Haec omnia postulant connexionem virtutum in gradu jam excelso. Hoc est evidentissimum.
Utinam, auxiliante Spiritu Sancto, hoc perficiatur
in nobis. Ad hunc finem orandum est : « Petite et accipietis ». Hoc postulandum est in nomine Domini
Jesu.
In praxi, praesertim insistendum est
in intima unione humilis obedientiae et caritatis fraternae. Ut enim dicit S. Franciscus
Salesius, humilis obedientia, quae optimas traditiones servat, est velut radix profundior
arboris, quae semper magis penetrat in
terram ad succos
ejus hauriendos, dum caritas fraterna est velut ramus altior et fecundior, qui semper magis
elevatur et fructificat. Est connexio harum duarum partium arboris, sicut harum
duarum virtutum in anima justa.
Si in
arbore radix profundior et ramus altior functiones suas bene exercent, optima est haec arbor. Item si in aliqua anima
vel etiarn in aliqua communitate progrediuntur humilis obedientia et caritas fraterna, bona est haec anima vel
haec communitas, et si aliquid deest
quoad prudentiam vel energiam. Deus
tunc supplet per dona consilii et fortitudinis.
Haec doctrina est consolatione plena ; dum peccata feliciter
non sunt connexa, sed frequenter ad invicem contraria, virtutes sunt connexae, et etiam
dona, in caritate ; ita ut
non possit esse, v. g. per communionem aut ex opere operantis, augmentum caritatis, quin sit simul augmentum aliarum virtutum infusarum et septem donorum ; « crescunt simul sicut
quinque digiti in manu pueri », aut
sicut diversa organa ejusdem organismi.
Conclusio : Sic paulatim per connexionem et augmentum virtutum tum acquisitarum tum infusarum
constituitur physionomia spiritualis
sacerdotis, ut vere respondeat suae altae vocationi. Hoc apparet in vita
sanctorum sacerdotum et religiosorum,
praesertim in vita fundatorum Ordinum.
Ita, non obstantibus magnis difficultatibus et tristitiis, servatur, non dicerem
optimismus, quia non sufficeret
optimismus naturalis ex temperamento, nec
optimismus conventionalis, qui remanet externus, superficialis, sed servatur quid melius quam optimismus, scil. fiducia in Deo, quae est spes infusa roborata, et vera caritas simul affectiva et effectiva erga omnes, speciatim erga pauperes adjuvandos et infelices.
Sic obtinentur a Spiritu Sancto, per orationem humilem, piam et perseverantem,
duae qualitates mentis tam
necessariae, scil. unitas spiritus ad recte judicandum in tanta
complexitate, secundum Spiritum Dei et non solum secundum spiritum naturae, et viva flamma amoris progredientis. Sic optime conciliantur spiritus traditionis et spiritus veri
progressus, ut tempus praesens,
fecundatum a praeterito, producat
fructuosum futurum, quod vere sit in nobis
praelusio vitae aeternae.
CAPUT V.
DE PURIFICATIONE VIRTUTUM
AD PERFECTIONEM CHRISTIANAM NECESSARIA
Post considerationem
connexionis virtutum per respectum ad
perfectionem sacerdotalem, opportunam est
tractare de purificatione progressiva virtutum.
Status quaestionis : De hoc longe loquitur S. Joannes
a Cruce et incipit loquendo in Nocte
obscura lib. I, de defectibus
incipientium : quae sunt praesertim quaedam gula spiritualis, scil.
desiderium immoderatum consolationis sensibilis (sentimentalismus, ut hodie dicitur), et quaedam inconsciens secreta superbia spiritualis, quibus defectibus
succedit, tempore ariditatis, pigritia spiritualis seu acedia. - Idest paulatim
rursus apparent peccata capitalia, sed per respectum ad res pietatis. Et hoc est signum quod
virtutes non sunt satis purificatae ab
admixtione amoris proprii, non sunt igitur satis fortes. Et requiritur seria purificatio. - Sed S. Joannes a Cruce non loquitur de defectibus
in ministerio animarum subsequentibus.
Et ut magis practice
loquar pro nostro tempore, breviter
expono defectus juniorum sacerdotum et religiosorum,
relate ad activitatem eorum externam,
prout notati sunt absque ulla exaggeratione, imo cum magna benevolentia a pluribus
directoribus eorum, sub titulo a de praeparatione
ad ministerium, pro junioribus sacerdotibus ».
De defectibus
juniorum sacerdoium etiam post bonam
formationem. - Eorum praeparatio est gravis obligatio conscientiae pro Superioribus, ut juniores sacerdotes vere sint parati ad contactum cum mundo reali, et ex eo non
amittant in parte eorum vitam interiorem paulo post ordinationem
sacerdotalem, dum e contra debent in
ea perfici, ad vere laborandum ad salutem animarum.
Dicam id quod mihi scripsit Superior
generalis alicuius Congregationis, homo valde
expertus et optimus. Difficultates superandae attente notandae sunt. Est
magna differentia inter vitam recollectionis seminarii aut conventus et
vitam publicam ministerii. Et saepe juvenes
sacerdotes ac religiosi, quamvis valde applicati ad studium et vere
pii, sunt quoad ministerium vere et nimis
ingenui, sunt proprie immaturi ; et
proinde realiter timendum est ne gravia pericula vitae ministerii eorum vires superent, et
trintem deviationem producant.
Generaliter enim juvenes sacerdotes, inquantum juvenes, non sunt prudentes ;
habent quidem prudentiam infusam prout sunt in
statu gratiae, sed saepe deest illis prudentia
acquisita, aut est solum initialis, in
fieri. Proinde junior sacerdos, quando est bonus, est potius inclinatus ad zelum indiscretum, habet nimiam fiduciam in seipso, sed saepe inconscienter, et posset
etiam inclinari ad secretam sensualitatem
quam confundit in suis protestationibus
cum puro, desiderio boni adimplendi.
Imo aliquando junior sacerdos aestimat se jam cognoscere vias spirituales Domini, et per secretam superbiam spiritualem putat se posse perducere animas ad altam
perfectionem. Tunc periculum est gravius, quia tunc junior sacerdos non dubitat
de seipso, sed profert sententias cum magna
securitate, et nimis confidit in seipso : et
errores a se commissos videbit quando forte tardius
erit.
Quid sequitur ? - Zelum indiscretum et satisfactiones
primi ministerii, quae semper veniunt, impellunt juniorem sacerdotem totaliter ad
ministerium et ardenter dicit : « da
mihi animas, Domine ». Tunc
progressive considerat tempus orationis, studii et recollectionis,
quasi tempus perditum, et facile est praevidere quid sequitur. Ministerium ejus est sterile, deberet illum sanctificare et sanctificare fideles, et impedit potius sanctificationem.
Sed quod plus est : junior sacerdos est in aetate
in qua valde sentitar desiderium diligendi et dilectionis
accipiendae. Sancti autem cognoscunt propriam debilitatem, non confidunt in seipsis,
sed faciunt id quod vult obedientia. Non
ita generaliter sunt juniores sacerdotes, sunt
potius audaces, despiciunt periculum,
confidunt in seipsis, « sono sicuri di sè », et deinde ex hoc dolendum est.
Ideoque indigent speciali praeparatione ad realitatem vitae. Insistendum est omnino in necessitate verae
vitae interioris, ut deinde sacerdos dare
possit et non perdere in ministerio.
Speciatim et saepe dicendum est quod ministerium
externum non implet vicem orationis, quod
in ministerio oportet dare,
sed non possumus semper dare, oportet
etiam a Deo accipere et in oratione
accipitur lux et amor et fortitudo.
Etiam notanda sunt pericula
praedicationis, ministerii con f essionis et directionis, visitationum quae fierent extra obedientiam, et etiam directionis per
litteras secretas de rebus ad conscientiam
pertinentibus. Alioquin insensibiliter junior sacerdos imprudens paulatim amittit veram et sanctam libertatem spiritus, unionem cum Jesu Christo,
et magnum tempus amittit in rebus inutilibus aut in affectionibus quae videntur spirituales et non juvant ad veram
progressum spiritualem, nec ex parte directoris,
nec ex parte personne quae dirigitur.
Propter ista varia pericula, in diversis
Ordinibus et Congregationibus juniores
sacerdotes occupantur prius in ministerio
interno ipsius Conventus, v.
g. per respectum ad fratres conversos, et non nisi paulatim et lente applicautur ministerio externo. Insuper remanent aliquomodo sub cura
Patris gravioris qui cum sapientia et benevolentia eos ducit ad veram
maturitatem et formationem sacerdotalem
completam. Judicio Superiorum majorum, hoc problema practicum est magni momenti
ad veram formationem conscientiae
sacerdotalis. In exercitiis spiritualibus
praedicatores et confessores debent de
hoc tractare fortiter et suaviter.
Ex his apparet quod in junioribus sacerdotibus adhuc requiritur magna purificatio et confirmatio
virtutum, quae remanent valde imperfectae et debiles, propter ad mixtionem amoris proprii inordinati, in quantum
anima, quaerendo Deum, adhuc multum seipsam
quaerit seu propriam satisfactionem. Hoc nondum
ita apparebat tempore novitiatus vel seminarii, sed manifeste apparet initio
ministerii, cum activitate naturali non satis
sanctificata et ad Deum ordinata. Unde quidam
dixerunt : « novitii videntur sancti, et
non sunt ; juniores patres nec videntur sancti, nec sunt et si
non progrediuntur, fiunt inanes et steriles in eorum
apostolatu ».
De purificatione
virtutum ad perfectionem necessaria.- S. Thomas locutus est
de hac quaestione agendo de virtutibus purgatoriis et de virtutibus purgati animi, I-II, q.
Theologice nunc explicatur haec purificatio
prout magis ac magis quaelibet virtus
tum acquisita, tum infusa exercetur
propter suum motivum formale et non nimis
propter motivum inferius adjunetum. Sic quaelibet virtus purificatur ab omni admixtione ex qua plus minusve adulteratur. Sic humilitas liberatur ab omni pusillanimitate et falsa
humilitate, religio et pistas ab omni
sentimentalismo et gula spirituali,
fortitudo ab omni temeritate nimia
confidentia in seipso, mansuetudo ab
ommni debilitate et nimia indulgentia, prudentia non solum ab omni
imprudentia, negligentia, sed ab omni
utilitarismo et opportunismo. Sic anima
invenit aequilibrium et harmoniam inter et supra deviationes ad invicem
oppositas, v. g. rigorismi et liberalismi, et sic conciliantur firmissima fides contre errores, et magna caritas erga errantes.
Manifestum est quod quaelibet virtus, eo ipso quod specificatur a suo objecto proprio et a suo motivo
formali, eo magis purificatur, quo magis
attingit hoc objectum formale absque
admixta imperfectione. Hoc attente notari
debet in causis beatificationis, ut
melius apparent heroicitas diversarum virtutum, et quasi Spiritus ipsarum, supra praxim
externam quasi mechanice ordinatam.
Sicut in fornace purificatur aurum a suis scoriis,
ita purificantur virtutes, et hoc pluries
dicitur in Sacra Scriptura Prov. XVII, 3 :
« Sicut
igne probatur aurum in camino : ita coda probat Dominus ». I Petri, I, 7 : « Probatio
vestrae fidei, multo pretiosior est auro, quod per ignem
probatur ». Sic enim paulatim fides unice propter auctoritatem Dei revelantis
credit, spes unice propter omnipotentiam
auxiliantem sperat, et caritas diligit Deum
unice propter suam bonitatem infinite amabilem,
absque inordinato desiderio consolationis propriae. Item Jesus dicit :
Joan. XV, 1 : « Ego sum vitis vera et Pater meus agricola est. Omnem palmitem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat ». In
hoc textu agitur de purificatione passiva quae a Deo ipso venit, et
quae non eligitur
a nobis ut mortificatio quam unusquisque exercere debet : v. g. « si
oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice
abs te » (Matth. V, 29).
Hoc considerandum est secundum principales virtutes in
particulari, ascendendo ab inferioribus ad altiores,
ac notando quomodo dona Spiritus Sancti adjuvant virtutes in hac puriffcatione
progressiva. Sic melius apparebit quomodo
in vite servorum Dei, describenda est
heroicitas virtutum, considerando objectum
formale uniuscujusque virtutis et deinde
earum connexio. Temperantia, et spcelatim castitas, specificatur a
speciali bono honesto, secundum moderationem passionum appetitus concupiscibilis, et haec moderatio fit secundum rectam
rationem naturalem et prudentiam
acquisitam si agitur de castitate acquisita, fit autem secundum rectam rationem fide illustratam et
prudentiam infusam, si agitur de castitate
infusa.
Proinde castitas infusa specificatur ab objecte formali altiori quam castitas acquisita, et secunda se habet ut dispositio
ad alteram, aliquomodo sicut in citharista agilitas manuum ad artem quae est in intellectu practico. Sic castitas acquisita dat
facilitatem extrinsecam pro exercitio
castitatis infusae.
Ut castitas purificatur ab omni imperfectione admixta, non solum
liberanda est anima ab omni sensualitate plus
minusve inordinata, ab amicitia suspecta, sed etiam ab inscnsibilitate cordis,
quae videtur esse virtus et non
est : opponitur debitae compassioni.
Item mansuetudo acquisita et mansuetudo
infusa purificantur non solum dum anima liberatur
ab omni iracundia, sed ab inepta debilitate et indulgentia, quae esset falsa mansuetudo.
Eodemmodo humilitas quae nos subjicit coram
magnitudine divina, debet removere non solum
superbiam, sed etiam falsam humilitatem quae esset pusillanimitas abscondita. Et
sic conciliantur humilitas et magnanimitas, quae rationaliter et christiane tendit ad magna secundum Dei voluntatem, et magis ac magis apparent ut virtutes complementariae, quae sibi invicem adjuvant
ut duo arcus alicujus ogi ae quae aedificium sustinet. Unaquaeque eo magis
purificatur quo magis attingit suum
objectum formale.
Fortitudo pariter specificatur a speciali bono honesto prout est virtus moderans motus animi circa quaecumque
terribilia. Sic est firmitas animi ad
non recedendum a recta ratione in sustinendis
et repellendis his difficillimis
adversis. Fortitudo acquisita regulatur a dictamine rectae rationis, fortitudo infusa a dictamen rectae rationis fide illustratae seu a
prudentia infusa.
Et igitur non solum
oportet removere timorem inordinatum, irrationalem et non christianum, v. g. momento persecutionis, non solum
vitanda est pusillanimitas et ignavia, sed etiam fortitudo debet liberari ab omni admixtione falsae fortitudinis, scil. ab omni temeritate, obstinatione, duritia fanatismi, ab
omni rigorismo, qui esset contra virtutem
mansuetudinis.
Sic progressive purificatur fortitudo prout motivum formale
fortitudinis acquisitae et altius motivum formale
fortitudinis infusae magis ac magis eminent supra deviationes oppositas
pusillanimitatis et temeritatis. In
hoc fortitudo infusa saepe adjuvatur a dono fortitudinis sub cujus inspiratione
christianus pervenit ad finem operis
difficilis inchoati, cum fiducia evadendi omnia pericula. Sic donum istud
omnino excludit inordinatum timorem, et superat
fortitudinem infusam sicut ipsa superat acquisitam ; exercentur tamen per
modum unius, sicut in musico exercentur simul agilitas manuum, ars in
intellectu practico et inspiratio musicalis.
Justitia quae reddit unicuique quod suum est,
specificatur a jure alterius servando. Id est objectum ejus formale est jus acceptum pro justo
seu aequali alteri debito, juxta dictamen sive solius rationis (si agitur de justitia acquisita) sive rationis fide
illustrata (si agitur de justitia infusa).
Sed non scilicit servare justitiam commutativam, servanda est etiam justitia distributiva praesertim pro eo qui, ut pater
in familia vel superior in communitate, debet recte distribuere bona utilia,
praemia et onora diversis membris
familiae aut cum unitatis secundum dictamen prudentiae tum acquisitae tum infusae.
Etiam servanda est justitia legalis quae praeparat, determinat justas
praescriptiones aut leges pro bono
communi et vigilat ad eorum observantiam.
Etiam exercenda est aequitas seu epikeia, quae considerat non solum litteram legis sed spiritum ejus, secundum
intentionem legislatoris, ad vitandum
formalismum juridicum aut nimium rigorem, seu summum jus quod esset summa injuria. Aequitas ordinis naturalis jam est magna virtus, a fortiori aequitas christiana a caritate
imperata.
Sic sunt quatuor species justitiae, jam notatae ab Aristotele in ordine
naturali, et exercendae secundum spiritum
christianum, eo ipso removentur omnes
species injustitiae, et ipsa justitia
purificatur a formalismo et rigorismo juridico aequitati et caritati contrario, et ab omni inordinato desiderio factionis politicae.
Prudentia eodemmodo purificanda est
ab omni inordinatione admixta. Est auriga virtutum, recta ratio agibilium, jam quidem prudentia acquisita quae dat
dictamen rectae rationis, et altius
prudentia infusa quae dat dictamen rectae
rationis fide supernaturali illustratae et adjuvatur a dono consilii.
Haec virtus, ut supra dictum est, non potest
esse firma seu in statu virtutis difficile
mobilis, sine aliis virtutibus moralibus, quia unusquisque
practico judicat secundum propriam inclinationem voluntatis et sensibilitatis, et, si haec inclinatio non est rectificata,
judicium practicum non est rectum, non est v.g. secundum justitiam, secundum patientiam, secundum mansuetudinem, secundum
temperantiam, secundum humilitatem, secundum simplicitatem.
Unde prudentia non solum debet removere omnem imprudentiam (aut ex
negligentia, aut ex praecipitatione, impetu), sed purificari debet ab
omni utilitarismo, opportunismo inspirato non
ab amore virtutis, sed a desiderio propriae commoditatis aut ab inordinato amore familiae aut nationis, aut factionis
politicae, praesertim in sacerdote.
Requiritur alta purificatio hujusce virtutis praesertim in Superioribus qui debent alios recte et christiane dirigere.
Religio pariter est virtus quae reddit
Deo cultum latriae ci debitum propter
ejus supremam excellentiam Creatoris et Domini.
Religio ordinis naturalis regulatur solum a recta ratione, religio infusa a flde mediante prudentia christiana, et altius donum pietatis regulatur a speciali inspiratione Spiritus Sancti, sub qua consideramus Deum non solum ut Creatorem sed et ut Patrem.
Religio igitur non solum debet removere irreligionem, pigritiam
spiritualem sou acediam ; sed etiam
superstitionem et purificari debet ab
oinni sentimentalismo, seu immoderato desiderio consolationis sensibilis in
oratione ; nam hoc desiderium procedit non ex amore Dei et vera
religione, sed ab egoismo, secundum quem anima
non Deum quaerit, sed seipsam in rebus pietatis. - Haec autem purificatio ut sit
perfecta, non solum debet esse activa, ex nostra
propria industria, sed etiam passiva, ut optime
exponitur a S. Joanne a Cruce in Nocte obscura, lib. I et II. In ea speciatim insistendum est ad manifestandum quod haec purificatio passiva est
in via normali ad sanctitatem praesertim pro sacerdote.
In hoc loco S. Joannes a Cruce
ostendit necessitatem hujusce purificationis passivae, considerando defectus incipietium qui sunt quasi vestigia
septem peceatorum capitalium, tanquam deviationes in rebus ad pie tatem pertinentibus. Scil. in incipientibus, ut
dictum est, saepe est gula spiritualis, seu immoderatum desiderium consolationis sensibilis in oratione, vanitas
vel superbia spiritualis, cum despectu aliorum, et deinde quando debet longo tempore consolatio
sensibilis, venit pigritia spiritualis, acedia, invidia spiritualis, etiam
quandoque ira, inordinata indignatio,
animi dejectio, et sic quandoque
insipientes derelinquunt vitam interiorem, et modo immoderato se tradunt
aut studio ex curiositate, ambitione, aut
activitati externae modo mere naturali, non
christiano, non vere apostolico, nec fecundo.
Hi defectus reduci possunt ad duos, scil. ad sensualitatem
spiritualem et ad superbiam spiritualem, ad
quas sequitur, deficiente consolatione
sensibili, pigritia spiritualis.
Ut ostendit S. Joannes a Cruce
(ibid.), quando incipientes jam active et generose pugnaverunt contra hos
defectus, non raro passive purificantur
a Deo. Dicit hic Sanctus (Nocte
obsewra, lib. I, c. 1) : « Animae incipientium ingrediuntur in hanc noctem obscuram (passivam) sensuum, quando Deus
paulatim eos liberat a statu incipientium ubi proceditur per meditationem (discursivam) et eos introducit in statum proficientium, ubi incipit contemplatio.
Necesse est per hanc viarn transire ut
quis fiat perfectus et ad unionem intimam cum Deo perveniat ». Ibid. lib. I,
c. 8 : « Purificatio passiva sensuum est
communis, evelit in multis incipientibus », scil. in illis qui non retrocedunt, aut non remarient ut animae retardatae (Item lib. II, c. 13, et Canticum Spirituale, ante stropham lam ; str. 4, 6, 2 2).
In Nocte obscura, lib. I, c. 9, S. Joannes a Cruce
dat tria signa hujusce
purificationis sensuum :
1um signum : Anima
non amplius invenit consolationern, nec
in rebus divinis propositis per viam sensuum et imaginationis, nec
in rebus creatis, et igitur est in magna ariditate
sensibilitatis, ut nempe purificetur ab
omni gala spirituali
seu sentimentalismo. - Haec autera ariditas
non pervenit a negligentia vel pigritia spirituali, quia deest consolatio etiam
in rebus creatis ; e contrario vivide tunc, cognoscitur vanitas rerum
mundi, in quo apparet influxus doni
scientiae juxta quod melius intelligitur defectibilitas causarum
secundarum, et gravitas peccati. Attamen
haec ariditas forte omni posset a melancholia. Hoc auteur dubium tollitur ab
aliis signis et etiam ex hoc quod saepe persona de qua agitur est perfecte
sana.
2um signum : Anima timet
regredi, sed habet vivum desiderium Dei et perfectionis. Hoc est signum quod non regreditur de
facto. Et excluditur melancholia ex hoc quod cum isto vivo desiderio Dei est
debita applicatio ad diversas obligationes tum pietatis, tum status, non
obstante ariditate sensibili quae perdurat in oratione. Anima tunc non minuit
tempus orationis sub praetextu studii vel apostolatus. - In timore regrediendi
apparet influxus doni timoris, scil. timoris filialis, seu timoris peccati, et in vivo Dei desiderio
apparet influxus doni pietatis et fortitudinis, sic anima perseverat in oratione non obstante magna et longa
ariditate sensuum.
3um
signum : Tunc meditatio (discursiva) fit quasi impossibilis, sed anima
inclinatur ad simplicem intuitum Dei in ariditate. « Et ratio est, inquit S. Joannes a Cruce, quia Deus tunc
incipit sese communicare non
amplius per viam sensuum mediante ratiocinio, sed modo more spirituali, per actum simplicem contemplationis ». In hoc apparet influxus doni scientiae, quo nostra indigentia intelligitur : « sine me nihil
potestis facere », ac doni pietatis ex
quo oritur affectus filialis erga Deum ut Patrem. Et si anima est generosa, non
obstante longa ariditate sensuum, vere purificatur a sentimentalismo, sicut a
pigritia spirituali, et pervenit ad cognitionem magis spiritualem Dei et
suiipsius, necnon ad amorem magis promptuum ad Dei servitium. Sic purificatur
virtus religionis quae pervenit ad veram devotionem voluntatis etiam quando deest
absolute devotio sensibilis. Durante hac
purificatione passiva sensuum, Deus saepe
permittit fortes tentationes contra castitatem et patientiarn, id est
contra virtutes quae sunt in parte sensitiva animae, ut sit meritoria resistentia, et magnum augmentum harum virtutum ; non enim sufficit tunc remisse resistere, requiritur heroica generositas ; et
sic per hanc passivam purificationem sensuum, pars
inferior animae plene subordinatur superiori, et
fit omnino docilis.
Post istam purificationem passivam sensuum anima pervenit ad statum
proficientium seu ad viam illuminativam, seu « viam contemplationis infusae » ; dicit S.
Joannes a Cruce
Nocte obscura, lib. I, c. 14 : haec
contemplatio autem procedit a fide viva
donis intellectus et sapientiae
illustrata, sic fides fit penetrans et sapida.
Anima fidelis per plures annos sic progreditur. Sed remanent adhuc defectus
proficientium, de quibus loquitur S.
Joannes a Cruce,
Nocte obscura, lib. II, c. 2 : « Sunt
maculae veteris hominis, inquit. Hi enim profecti adhuc patiuatur habitudine mentis (in oratione)…
distractionibus, nimia effusione ad exteriora »,
aut etiam erga proximum asperitate naturali quae procedit ex egoisrno ; sic deest perfecta justitia, perfectus spiritus fidei, confidentiae in Deo, caritatis ; et multi alii defectus remanent, v. g. judicium proprium in gubernatione aliorum, aut in docendo
et agendo ; pars superior animae nondum est plene subjecta Deo, deest ei perfecta docilitas Spiritui Sancto et non exercentur septem dona ut oporteret, adhuc sunt quodammodo ligata.
Tunc perficienda est purificatio
activa, et etiaur passiva, ut virtutes quae sunt in superiori parte animae, scil.
humilitas et tres virtutes theologicae,
purificentur ab omni admixtione
imperfecta.
S. Joannes a Cruce,
Nocte obscura, lib. II, c. 2 dicit :
« oportet quod maculae veteris hominis quae remanent in spiritu (in fondo
facultatum superiorum) removeantur per
fortem lixiviam purificationis passivae spiritus ».
Si anima
in generositate perseverat, hanc purificationem Deus
adimplet per lumen infusum quo multo
melius cognoscitur quasi experimentaliter
altitudo Dei et per oppositum miseria
nostra. Hoc lumen est lumen doni intellectus ex quo fides viva fit multo magis
penetrans. Sic habetur in ariditate spirituali contemplatio progressiva
altitudinis Dei et miseriae nostrae, quae
sunt, ait S. Cathariua Senensis, velut punctum
supremum et punctum infimum circuli qui
semper augeretur. Ex hoc oritur experientia dolorosae
praesentiae Dei purificantis.
Sic Deus purificat praesertim humilitatem, fidem, spem et caritatem, ut magis
ac magis praevaleat motivum formale harum virtutum super omne motivum inferius. - Hoc breviter explicandum est.
Humilitas est virtus
fundamentalis ut removens impedimentum
superbiae, ideo comparatur excavationi faciendae ad constructionem aedificii, et eo profundiori quo aedifcium debet esse magis excelsum.
Item comparatur radici arboris quae eo profundior debet esse in terra quo arbor magis est grandis. Ex nostra autem propria reflexione aliquomodo cognoscitur
defectibilitas nostra, sed remanent multae illusiones orientes ex
proprio judicio, ex secreta superbia, et quando Deus vult has illusiones tollere, per lumen doni scientiae et doni intellectus manifestat defectibilitatem et miseriam nostram, ut omnis falsa humilitas tollatur radicaliter et purificetur humilitas vera ab omni scoria. Tunc anima purificata optime facit confessionem suam, non mechanice, sed cum perfecta penetratione absque ulla
excusatione, et adveniente dura castigatione divina, dicit : « hoc certe merui et adhuc
plus ». Tunc humilis vere se inclinat coram infinita Dei majestate, tanquam
nihilum : « substantia. mea quasi nihilum ante te » et desiderat pro nihilo
reputari.
Fides eodem modo purificatur : est virtus infusa qua credimus mysteria a Deo revelata
propter auctoritatem Dei revelantis. Sed saepe fides nostra parum ascendit supra
veritates naturales religionis, aut nimis sistit
in formulis, in littera qua exprimuntur
mysteria supernaturalia, nec non in aspectu
externo mysteriorum Incarnationis, Redemptionis, Eucharistiae ; nec
satis penetrat ea, ita pariter dum credimus vitae
aeternae, aut aeternitati poenarum. Insuper
quoad motivum credimus quidem propter auctoritatem Dei revelantis, sed juvant
diversa motiva valde secundaria in
quibus nimis sistimus, v. g. quia in societate nostra alii etiam sic credunt, item quia nobis apparet conformitas mysteriorum cum veritatibus naturalibus
religionis et curn aspirationibus nostris
naturalibus.
Remaneretne firmissima fides nostra si
insurgerent magnae tentationes contra eam ; si simul
Deus nobis manifestaret profunditatem
mysteriorum, v. g. altitudinem suae
justitiae infinitae erga reprobos et gratuitatem
aeternae praedestinationis, gratuitatem doni perseverantiae finalis, insuper si
in magna ariditate spiritus nulla consolatio et
conformitas fidei cum aspirationibus nostris
experirnentaliter cognosceretur ?
Remaneret tamen motivum fidei
theologicae, scil. Deus haec omnia mysteria revelavit et
sunt propter auctoritatem ejus credenda ut
infallibiliter vera. - Ita pluries purificata est
fides sanctorum et probata, v. g. quando
Apostoli viderunt Jesum traditum,
flagellatum, spinis coronatum, damnatum ad mortem crucis, crucifixum. Item in ipso Calvario probata est fides B.
V. Mariae, S. Joannes, S. Mariae Magdalenae.
Deinde sancti martyres inter longa
tormenta passi sunt, item plures sancti modo interno subierunt fortes tentationes
contra fidem, ita B. Henricus Suso per decem annos et S. Vincentius a
Paulo per quatuor[13].
Sic sancti plurimi restiterunt similibus
tentationibus postulando gratiam actualem efficacem ad eas superandas, et sic fecerunt actus heroicos fidei
propter hoc unicum motivum formale :
Deus revelavit haec mysteria, propter
ejus auctoritatem credenda. In fine hujus
cruciatus, fides eorum erat perfecte purificata, firmior, vere contemplativa, non
amplius sistebat in formulis, aut in aspectu externo mysteriorum, sed ea penetrabat ; sic sancti ex fide
vixerunt, ita ut vita supernaturalis
fuerit in fine pro eis quasi sola vera vita.
Spes etiam purificatione simili indiget. Est virtus
infusa per quam certa cum fiducia
exspectamus aeternam vitam auxilio divino obtinendam. Exspectare debemus
possessionem Dei propter misericordiam ejus et omnipotentiam auxiliantem. - Sic quidem
speramus, sed initio vitae spiritualis
spes nostra infusa non satis distinguitur
a spe humana qua exspectamus quaedam bona temporalia, quae forsitan
nobis nocerent ; et quamvis motivum nostrae spei sit Deus auxilians, nimiam fiduciam habemus in auxiliis humanis, protectorum, amicorum, in virtutibus nostris, in operibus nostris, quae satis feliciter procedunt.
Si vero meus tolleret
bona temporalia exspectata, et simul motiva
secundaria fiduciae, auxilia amicorum,
existimatio Superiorum, et si nobis
manifestaret nostram fragilitatem potius quam
virtutem, si eodem momento surgerent
tentationes contra spem, spes nostra
remaneretne firma, propter hoc unicum
motivum : Deus impossibilia non
jubet, non derelinquit clamantem ad ipsum, est
semper Deus misericors et omnipotens auxixilians ? Sic purificata est spes
sanctorum, v. g. quando S. Catharinae Senensi daemon dicebat : « ad
quid serviunt omnes mortificationes tuae ? si
prasdestinata es, sine illis salvaberis ; et si non es praedestinata, etiam cum eis damnaberis ».
Respondit S. Catharina : « Sed ad
quid serviunt tentationes tuae ? si praedestinata sum, his non obstantibus, salvabor ; et si non sum praedestinata, etiam sine illis damnabor ». Tunc daemon reliquit eam. - Quandoque similes tentationes
exurgunt in agonia, propterea valde
orandum est pro agonizantibus dicendo
speciales orationes pro visitatione
infirmorum et pro commendatione animae.
Denique caritas eodem modo purificatur ; est virtus qua diligimus Deum propter seipsum, ut amicum, ratione suae infinitae bonitatis super omnia diligendae, et diligimus proximum propter Deum, ut nobiscum
glorificet Deum nunc et in aeternum. Sic
quidem diligimus Deum et proximum, sed
saepe cum notabili imperfectione admixta, ex amore proprio proveniente, nam
diligimus etiam Deum propter
consolationem ab eo acceptam, et proximum propter gratitudinem quam nobis manifestat et
similia, propter diversas utilitates.
Quando Deus vult perducere animam filiorum suorum ad purum amorem, tollit progressive omnem
consolationem non solum sensibilem, sed
spiritualem per menses plures et pariter permittit ex parte proximi dilecti indiferentiam quandoque
ingratitudinem, et videtur quod nullum
bonum facere possumus. Tunc diligendus est
Deus propter hoc verum motivum, quod ipse est infinite
bonus in seipso, infinite melior quam
omnia beneficia sua, et pariter proximns
propter Deum diligendus est, quia
est filius Dei aut adhuc fieri potest filius
Dei.
Ita caritas S. Tsresiae a Jesu Infante
purificata est in fine vitae suae ab omni
admixtione amoris proprii. Tune dulcedo
amoris Dei unitur cum fortitudine amoris quae perseverat in ariditate etiam spirituali. Hoc perducit ad amorem
crucis in vita reparatrice pro peccatorum conversione ad exemplum Christi patientas et Matris ejus dolorosae.
Conclusio : Ex his omnibus satis
clare constat quod purificantur virtutes
prout magis ac magis eminet earum objectum proprium cum earum motivo
formali ; sic tria motiva formalia
virtutum theologicarum apparent ut tres
stellae primae magnitudinis in nocte
spiritus, scil. Veritas prima revelans,
seu Auctoritas Dei revelantis, Misericordia et Omnipotentia auxilians, infinita Bonitas super omnia diligenda.
Eo ipso apparet quod haec purificatio passiva necessaria est ad plenam perfectionem vitae christianae, ut dicit
S. Joannes a Cruce, et perducit
ad contemplationem infusam mysteriorum fidei et ad intimam
unionem cum Deo.
Ex his etiam apparet quod generaliter inveniuntur in
vita servorum Dei duas periodi specialiter
obscurae, sieut duo tunnel (gallerie, cryptoportici), scil. nox obscura sensuum et
nox obscura spiritus. Quandoque historice difficile
est dicere quomodo animae sic probatae in hae
obscuritate superaverunt vehementes tentationes. Sed si egressae sunt ex prima nocte cum heroicitate jam satis manifesta virtutum, et si egressae sunt ex
secunda nocte cum heroicitate magis manifesta,
hoc est signum quod viam non perdiderunt in istis
noctibus, aut quod, si aliquo momento eam
amiserint, ut Petrus durante Passione quando Dominum negavit, Providentia cas
sublevavit, ut ascensionem generose continuarent usque ad finem. Unde obscuritas harum duarum periodorum non est objectio, sed vertitur e contra in argumentum in favorem
heroicitatis, nam heroicitas vera non datur
nisi post pugnam et victoriam contra magnas tentationes, quae praesertim his duobus temporibus suscitantur a daemone ; et anima non vincit cum nisi per has duas procellas transeat, et merita
proportionata acquirat. Sic in causas beatificationis
illustrari possunt poenae interiores servorum Dei, ut melius theologice apparent, quomodo hae poenae mirabiliter concurrunt ad purificationem et sanctitatem, secundum illud S. Pauli :
diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum, iis qui secundum
propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28).
CAPUT VI.
DE ORATIONE MENTALI
speciatim pro
sacerdoce.
Oratio in
gencre est « elevatio mentis ad
Deum, qua petimus ab eo necessaria aut convenientia ad salutem (II-II, q.
Oratio mentalis
normaliter elevatur cum progressu vitae interioris. In via purgativa, ad vitandum peccatum, requiruntur multae considerationes et reflexiones ad perveniendum
ad firmas resolutiones, quae proprie sub
directione fidei pertinent ad virtutem prudentiae.
Deinde, quando
passiones sunt magis regulatae et quasi quiescunt, oratio fit magis
afectiva, et tunc praevalet virtus religionis cum dono pietatis, considerando quatuor fines sacrificii : adorationem, reparationem,
postulationem, gratiarum actionem.
Tandem cum progressu, anima pervenit ad
orationem
eontemplativam, quae voceri potest oratio theologalis, prout procedit praesertim a virtutibus
theologicis cum donis correlativis
intellectus et sapientiae. Tunc
anima ad hoc « principaliter interdit
ut Deo inhaereat et eo fruatur » (II-II, q.
* * *
10 Methodus
orationis discursivae bene describitur a S. Francisco Salesio (Introd. ad vitam devotam, II pars, cap. I ad 10). In
ea sunt tres partes :
1ª pars
est praeparatio
orationis, prout anima sese ponit in
Dei praesentiam, humiliter ejus auxilium postulat,
et subjectum meditationis sibi proponit, v.
g. de Passione
Domini, de morte, de judicio particulari post
mortem, de inferno, de purgatorio, de caelo ; de officiis
nostris principalibus ; officiis religionis, officiis status christiane
adimplendis.
2ª pars
est meditatio
seu considerationes proprie dictae
circa subjectum electum : ut v. g. non
solum consideretur sub aspectu sensibili Passio
Domini, sed sub aspectu spirituali, cum principalibus consequentiis practicis pro
nobis. Item circa mortem, circa judicium Dei. Est ponderatio rei consideratae, tunc anima secum loquitur.
3ª pars continet affectiones
et resolutiones. Id est anima non debet solum secum loqui ponderando objectum
considerationis, sed debet cum Deo loqui, ordinando ad cum suum desiderium, suam caritatem affectivam, et
etiam effectivam, firmius se movendo ad mortificationem passionum et ad imitationem Christi. - Resolutiones pertinent
ad prudentiam quae dirigit vitam.
Conclusio
orationis mentalis est gratiarum actio, et postulatio gratiae ad resolutiones tenendas.
Sic boni incipientes faciunt orationem discursivam ad quam requiruntur multae considerationes et reflexiones ut paulatim
anima elevetur supra sensibilia, et generosius
ad Deum tendat. Aliqui faciunt
meditationem legendo lente Evangelium,
Imitationem Christi, alii audiendo
Missam, considerando diversas ejus partes, alii lente recitando Rosarium, cum
meditatione mysteriorum, alii dicendo lente
ex toto corde Orationem Dominicam.
* * *
IIº Oratio
affectiva. In ea considerationes sunt breviores et preevalent affectiones, sub forma adorationis,
gratiarum actionis, contritionis, et desiderii
seu petitionis. Unde
non mirum est
quod B. Julianus
Eymard insistat in quatuor fines sacrificii
qui sunt adoratio, gratiarum actio,
reparatio et petitio auxilii divini. Ideo
in hac oratione manifestatur speciatim
virtus religionis cum, dono pietatis, ex
quo oritur affectus filialis erga Deum ut
Patrem. Virtus autem religionis et donum pietatis sunt in voluntate, unde non mirum est
quod haec oratio dicatur affectiva. Cfr. B.
Julianum Eymard, Meditazioni per
esercizi spirituali ai piedi di Gesic in Sacramento, Torino, 1934, vol. III, p. 82-88.
Oratio affectiva secundum fines sacrificii, sic normaliter
fit :
1° Dum anima sese
ponit in praesentiam Dei, incipit adoratio, scil. adorat infinitam Dei excellentiam et bonitatem,
quae est fons omnium gratiarum, adorat etiam Christi humanitatem praesentem in Eucharistia et quae
incruente immolatur in Missa. Sic adoratio fit quotidie
altior et profundior, et verificatur interim id quod dicit S. Thomas II-II, q. 84, a. 2 ad 2 : « adoratio principaliter in interiori Dei reverentia consistit », agnoscendo
practice ejus infinitam excellentiam et profitendo
nos nihil esse ex nobis.
2º Sequitur gratiarum
actio pro omnibus beneficiis Dei, scil. creationis, elevationis ad ordinem
gratiae, Incarnationis, Redemptionis, Eucharistiae, pro beneficiis quae singulariter accepimus etiam ante
nativitatem nostram prout in mundum venimus in familia christiana, et deivde usque nunc.
3º Normaliter sequitur
reparatio pro peccatis commissis :
veniam postulando et gratiam profundioris
contritionis, ut tollantur in
anima nostra reliquiae peccati, malae
dispositiones, speciatim amor inordinatus suiipsius, egoismus, radix
concupiscentiae oculorum, concupiscentiae carnis, superbiae vitae, et septem peccatorum capitalium. Hoc est in remedium amoris proprii, qui est in fundo
voluntatis velut mala radix impediens progressum optimae radicis, scil.
caritatis. Et in hac reparatione simul
cum virtute religionis exercetur humilitas et poenitentia.
4º Denique venit
postulatio gratiarum necessariarum pro nobis
individualiter ad perseverendum usque ad
finem et etiam
pro omnibus animabus salvandis, ut
facit ipse Jesus semper vivens ad interpellandum
pro nobis, speciatim in Missa, cujus est principalis Sacerdos. Cum autem virtus religionis imperetur a caritate, in
fine hujusce orationis praevalet caritas,
caritas affectiva erga Deum Patrem, erga
Jesum Christum, « cuore a cuore »,
et non solum caritas afiectiva, sed amor
conformitatis cum voluntate divina et zelus
seu ardor caritatis erga Deum parum dilectum
ab hominibus, et vivum desiderium extensionis ejus regni ac salutis
animarum, conversionis peccatorum. Ad hoc valde juvat spiritus sacrificii a quo animatur haec oratio secundum quatuor fines sacrificii.
Ut
notat P. Meynard,
0. P., Traité de la vie intérieure, 1899, I, 168, et Saudreau, Degrés de la vie
spirituelle, 1935, I, 269, apud plures
auctores antiquos oratio affectiva non distinguitur
a contemplatione, quam distinguunt a
meditatione discursiva. Revera in oratione affectiva discursus seu ratiocinium est brevissimum,
praevalet affectio et ardor amoris :
et ibi est quaedam contemplatio quae potest
dici acquisita, quando non procedit ex
speciali inspiratione Spiritus Sancti. - De
hac oratione loquitur S. Teresia, Camino di perfeccion, c. 28, 29 ; eam vocat recollectionem activam : Non raro in hac
oratione affectiva sunt consolationes
sensibiles. S. Teresia distinguite eas a gustu spirituali contemplationis infusae,
dicendo : IVas Moradas, c. 1 : « Hae consolationes sensibiles in nobis incipiunt ex quadam consideratione nostra et terminantur
in Deum, dum gustus spiritualis
contemplationis infusae descendit a Deo ».
Item S. Joannes a Cruce, Llama de amor, str. 3, vers. 3. Item S. Joanna de Chantal.
Insuper in oratione affectiva anima explicite tendit ad propriam perfectionern, in contemplatione infusa magis unitur Deo, non explicite cogitando
de propria perfectione, sed magis
desiderando gloriam Dei et Christi.
Quaedam animae in oratione affectiva
ardentissirnam devotionem habent erga Eucharistiam, ita loquitur P. Libermann citatus a Saudreau, Degrés de la
vie spirituelle, I, 275.
Primo aspectu videtur quod hic ardor denotet orationem mysticam, seu contemplationem
mysticam, sed hoc non credit P. Libermann, quia hic ardor invenitur jam in animabus quae
nondum transierunt per ariditatem
purificationis passivae sensuum, ubi incipit contemplatio infusa, secundum S.
Joannem a Cruce.
- In his animabus nondum passive purificatis gratia operatur in superficie animae, in perte sensitiva, sed nondum penetrat altius. Unde hic ardor est magis
vehemens quam solidus, firmus, stabilis ;
contrarium verificatur apud veros contemplativos. Hoc apparet praesertim in probationibus quas hae personae nondum portant cum generositate, sublatis
consolationibus sensibilibus.
Tardius,
post longam ariditatem sensuum bene portatam cura fide et fiducia, erunt
fortiores et magis constantes. Tunc momento orationis, gratia ordinaria minus
vehemens sed magis intense, eas profundius penetrabit usque ad fundum animae,
infundendo lumen et amorem quo magis intime unientur Deo, et tunc eorum oratio
erit proprio contemplative et mystica, ut bene notat Saudreau, Degré de la vie spirituelle, I,
277.
Quaenam
suret animae quae non proficiunt in oratione, quamvis sint in statu gratiae et
strictes obligationes suas adimpleant ?
Auctores
spirituales dicunt, ut v. g. Saudreau, loc. cit, I, 291 nota :
Sunt animae quae faciunt tantum pro Deo id quod est obligatorium, non plus, sed
negligunt mortificationem, seu abnegationem, adhuc diligunt lectures inutiles,
deambulationes ad simplicem complacentiam, et alias superfluitates, ut tabacum,
dum melius daretur pretium ejus sub forma eleemosynae pro pauperibus, item
surit illi qui desiderant existimationem hominum, qui libenter facinnt et etiam
imponunt voluntatem suam, omnes illi qui per defectum abnegationis quadam
alligatione retinentur et non habent libertatem spiritus ut diligent in omnibus
voluntatem Dei. Tunc durante oratione non mirum est quod in ariditate
tepiditatis remaneant nec possunt intelligere quantum animae mortificatae
orationem intimam diligunt, et quantam pacem et fortitudinem in conversatione
cum Deo inveniunt.
* * *
IIIº De
oratione theologali quae disponit ad
contemplationem infusam. Haec oratio incipit ab humilitate et religione, postea
procedit a fide, spe et caritate, et terminatur in contemplatione quae provenit
a donis intellectus et sapientiae quae sunt in omnibus justis.
1º Haec
oratio incipit ab acte humilitatis, quae est virtus fundamentalis ut removens
superbiam. Omnis enim oratio debet esse humilis, scil. cum conscientia nostrae
indigentiae. - Hic actes humilitatis simul est cum accu adorationis Dei
praesentis in Eucharistia et in anima justorum. « Habemus thesaurum hunc,
sed in vasis fictilibus ».
2º Haec oratio ut elevatio mentis ad Deum procedit ex
fide. Hic debet esse actes fidei,
simplex, profundus, continuus, quantum possibile est circa mysteria vitae
Christi aut perfectiones divinas. Ad hoc saepe sufficiunt quaedam verba
Evangelii, Psalmorum ; hic actes simplex fidei jam est supra discursum.
Anima dicit profunde : Credo, v. g. praesentiam realem Christi in
Eucharistie quae praesupponit omnia alia mysteria Trinitatis, Incarnationis,
Redemptionis, vitae aeternae consequendae.
Jam in hoc
est quoddam initium contemplationis, nam quasi a longe anima jam videt fontem
vivum aquae salientis in vitam aeternam.
3º Tunc
connaturaliter ex hoc acte fidei procedit actes spei, nam anima statim
desiderat hunc fontent vivum a fide propositum : « Quemadmodum
desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus »
(Ps. XLI,
2). Scil. anima sperat Deum et in Deum benefactorem, ac ejus auxilium petit, ad
perveniendum ad fontem vivum. Tunc dicit non solum credo, sed spero, desidero,
vivide aspiro. - S. Thomas I-II, q.
4º Sic igitur connaturaliter post actum spei in Deum
benefactorem, surgit actus caritatis affectivae, quo diligimus
benefactorem non solum propter beneficia sua, sed etiam propter seipsum, quia
est infinite melior in se quam dona sua. Ad
affectum autem caritatis, sensibilitas concurrere potest modo inferiori ;
hoc potest esse utile, secundum concordiam facultatum, sed non necesse est, et
haec concordia tollitur tempore ariditatis et tentationis, in quo tamen potest
esse intensior actus caritatis. Id quod igitur neeessarium est, est affectus
spiritualis, supernaturalis, altus, profundus, tranquillus, qui multo securior
et fecundior est quam emotiones sensibilitatis. Hic actus caritatis sic
exprimitur, v. g. : fac, Domine, ut non mentiar dum dico tibi dilectionem
meam ; fac ut sit sincera et vera.
Haec autem
caritas affectiva fieri debet effectiva, scil. non solum
dicendo : « Domine, te diligo », sed « in omnibus volo tuam
voluntatem adimplere ». Sic fit resolutio non solum generalis, sed etiam
particularis de tali inclinatione vincenda. - Notandum est quod tres primae
petitiones orationis dominicae correspondent tribus virtutibus theologicis.
Pater noster… sanctificetur seu glorificetur nomen tuum (per fidem), adveniat regnum
tuum (hoc est obieetum spei), fiat
voluntas tua (scil. per caritatem nostram non solum affectivam sed effectivam).
Denique in oratione cognitio fidei et amor spei
et caritatis quasi uniuntur, sub
inspiratione doni sapientiae, in simplici et
afiectuoso intuitu bonitatis divinae. Sic incipit
contemplatio infusa. Sicut pictor contemplatur naturam sensibilem, sicut puer
contemplatur seu affectuose aspicit vultum
matris suae, ita anima christiana in
oratione Deum contemplatur secundum illud psalmistae : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ». Sic ad cognitionem quasi experimentalem Dei
anima justa pervenit. Non habet immediatam experientiam ipsius Dei, sed
cognoscit Deum quasi experimentaliter per
affectum filialem, quem specialis inspiratio
Spiritus Sancti suscita in nobis,
secundum illud Rom. VIII, 16 : « Ipse
Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei ». S.
Thomas dicit in suo Commentario : testimonium hoc reddit « per affectum
filialem » quem suscitat in nobis per
inspirationem specialem, est « actus infusus
caritatis », et cum quadam
certitudine morali distinguimus hunc affectum
filialem ab actu naturali plus minusve simili, in quo esset sentimentalismus, absque sufficienti conformitate cum voluntate
divina.
Haec oratio mentalis sic ordinata est elevatio
mentis ad Deum, procedens initialiter ab
humilitate et a religione, postea a tribus virtutibus
theologicis, denique plus minusve
latenter a dono sapientiae et intellectus.
Unde in ea cognitio et amor magis ac magis
uniuntur in affectuosa cognitione Dei a
Spiritu Sancto inspirata. Sic est velut respiratio
animae quae aspirat veritatem et gratiam
et spirat amorem. Est quaedam communio spiritualis protracta per mediam horam. Et paulatim oratio discursiva et deinde
oratio affectiva ad eam disponit, sicut
ipsa disponit ad altiorem
contemplationem, in recollectione passiva
et in oratione passiva quietis de quibus loquitur S. Teresia in IV Mansione (IVas Moradas).
Haec oratio theologalis conciliat simplicitatem antiquorum auctorum cum
methodo quandoque nimis complexa modernorum. Et applicari
potest diversis subjectis considerandis, speciatim considerationi petitionum
orationis dominicae, ut explicatur a
S. Teresia in Camino de Perfección, c. 30
et ss.
Sic melius intelliguntur tres gradus orationis de quibus loquitur S.
Thomas II-II, q. 180, a. 6, ubi loquitur : 1º de motu recto, 2º de
motu obliquo in forma spirae, 3º de motu circulari.
Motus rectus (B-A) ascendit a sensibilibus ad
Deum, et considerat Deum in speculo sensibilium, v. g. naturae vel parabolarum.
Motus obliquus (C) in
forma spirae ascendit sicut iter flexuosum mentis,
v. g. per mysteria gaudiosa, dolorosa, et
gloriosa SS. Rosarii ad contemplationem Dei, considerati in speculo veritatum intelligibilium.
Motus circularis (D) similis volatui aquilae vel hirundinis in
summo aëris, non habet proprie nec principium, nec
fidem, sic differt a ratiocinio ; est
simplex intuitus bonitatis divinae cujus irradiatio consideratur sicut aquila circulariter
volitans considerat irradiationem solis.
Oratio bona paulatim transformat characterem et reddit animam
similem Christo, intellegit ejus verba : « Discite a me quia mitis sum et humilis
corde, et invenietis requiem animabus vestris ».
CAPUT VII.
DE CULTU EUCHARISTICO
ET DE PERFECTIONE SACERDOTALI
(sec. B. Petrum Julianum Eymard).
De cultu eucharistico et
de vita interiori.
Communiter dicitur pro omnibus christianis, quod Eucharistia nutrit vitam interiorem,
quia est alimentum fidei, spei,
caritatis, religionis, aliarumque virtutum.
1º Etenim est alimentum fidei, inquantum Eucharistia est
velut coronamentum mysteriorum fidei, prout
praesupponit mysterium Incarnationis redemptivae Filii Dei, proinde mysterium
Trinitatis, mysterium elevationis generis humani ad vitam gratiae, et
est pignus vitae aeternae. Sic unum solum miraculum eucharisticum confirmans veritatem
Eucharistiae, confirmat eo ipso omnia
alia mysteria praesupposita.
2º Eucharistia nutrit
spem, quia spes innititur auxilio divino gratiae. Eucharistia
autem continet non solum gratiam sed et
auctorem gratiae, sic est altissimum omnium sacramentorum.
3º Eucharistia nutrit
caritatem, prout communio nos
conjungit Christo et auget praesertim caritatem erga Deum et etiam erga proximum, caritatem non solum affectivam, sed effectivam. Sic Eucharistia est
vinculum
caritatis uniens diversa membra
cujuslibet familiae christianae, uniens pauperes et divites, sapiences et ignaros in eadem mensa sancta ;
uniens populos totius christianitatis. Sic verificantur duo principia : Bonum est essentialiter diffusivum sui, et quo altius est, tanto
plenius et abundantius est diffusivum sui. Dum
bona materialia non possunt simul et
plene possideri a pluribus, bona spiritualia non solum
possunt simul et plene a pluribus possideri, sed tunc eo magis possidentur ab unoquoque, et si ille vellet alios
excludere amitteret caritatem et simul possessionem boni spiritualis. Sic possumus omnes simul possidere
eandem veritatem, eandem virtutum, eandem Christum praesentem ad modem substantiae in Eucharistia,
et eandem Deum praesentem obscure in animabus nostris, et clare in
patria.
4º Eucharistia nutrit
religionem, quia altissimus accus religionis est sacrificium, scil. accus
simul internus, externus et publicus. Sacrificium autem eucharisticum est velut continuatio sacramentalis sacrificii crucis
valoris infiniti ; quia sacerdos
principalis, scil. Christus, non potest esse
magis unitus Deo, seu sanctus, nec magis unitus populo suo, qui est ejus corpus mysticum,
nec magis unitus cum victima, quia
seipsum offert, et tum victima tum principalis offerens sunt valoris
infiniti.
De cultu eucharistico et de perfectione sacerdotali, secundum B. Petrum Julianum Eymard, Meditazioni, vol. 3. -
Summarium :
I. De sacerdotio
et de spiritu Christi (p. 186), speciatim
de spiritu sacrificii (p. 43).
II. De cultu
eucharistico, de servitio eucharistico et
de perfectione sacerdotali ; de quatuor finibus
sacrificii (80, 82, 83, 85, 87, 206, 159, 161) ; de vita interiori Jesu in Eucharistia ut exemplo principalium
virtutum, caritatis, religionis, humilitatis, paupertatis (88, 98,
16-1) ; de fide eucharistica (108-112) ; de confidentia ; de caritate (103) ;
de caritate reparatrice ad exemplum, Christi victimae (105) ; Litaniae Cordis eucharistici.
III. Conclusio : De Eucharistia et de perfectione
sacerdotali (161) ; de vocatione
eucharistica (80, 230, 232).
I.- De sacerdotio et
de spiritu Christi.
Sacerdos debet offerre sacrificium incruentum valoris infiniti, absolvere
poenitentes, eos sic quasi generare ad
vitam gratiae et dirigere ad vitam aeternam, speciatim
debet evangelizare pauperes. Ad hoc debet
habere puritatem, humilitatem, mansuetudinem, caritatem fecundam, ad gloriam Dei et Christi
et salutem animarum. Debet sequi exemplum
Apostolorum dicentium (Act. VI, 4) dum
instituerunt diaconos ad ministerium
operum misericordiae : « Nos vero
orationi et ministerio verbi instantes
erimus ». Alioquin est magnus labor
externus sine fructu : « magni
passus, sed extra viam ». - Insuper
sacerdos debet dicere ut Joannes
Baptista : « Illum oportet crescere, me autem minui ».
Ad hunc finem debet vivem ex spiritu Christi : « Qui adhaeret
Domino, unus spiritus est cum eo » (I Cor. VI, 17) ; « Si quis
spiritum Christi non habet, hic
non est ejus » (Rom. VIII, 9). Hic autem spiritus est spiritus veritatis : « Ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati » (Joan. XVIII, 37) ;
« Vos estis lux mundi » (Matth. V,
14) ; « Eritis mihi testes » (Act. 1, 8). -
Hic spiritus est spiritus amoris qui se manifestat per
mansuetudinem (Discite a me quia mitis sum et humilis
corde : Matth. XI, 29) et per
zelum usque ad mortem (Christus dilexit me et tradidit
semetipsum pro me : Gal. II, 20). -
Proinde hic spiritus est spiritus
sacrificii : « Qui amat patrem et
matrem plus quam me, non est me dignus » ;
« Qui non accipit crucem suam et
sequitur me, non est me dignus ». Sed sacrificium istud obtinet
centuplum. « Vincenti dabo manna absconditum » (Apoc. II, 17).
II. - De cultu eucharistico
et de perfectiono sacerdotali.
Hic cultus latriae exercetur per dignam celebrationem sacrificii Missae quae qualibet die
deberet celebrari cum majori fide, spe,
caritate, devotione substantiali, si non sensibili.
Exercetur per communionem eucharisticam et
etiam per visitationem
SS. Sacramento, per adorationem
reparatricem, supplicationem et gratiarum
actionem.
Unde non potest in terra esse cultus major,
sanctior, magis liturgicus, in quo melius exercentur virtutes fidei erga Christum sub
speciebus absconditum, spei, caritatis, religionis, humilitatis et dona Spiritus Sancti correlativa, ex quibus omnibus constituitur
perfectio sacerdotalis.
Et omnes etiam debiles, imperfecti, possunt et debent aspirare ad hanc perfectionem, ut fiant veri
adoratores Christi in Eucharistiam
praesentis. Ad perveniendum ad statum distinctum in societate civili magnus requiritur labor, ut v. g. quis sit advocatus,
medicus, professor, jurista, etc., dum modestissimi sacerdotes et simplices fideles possunt venire ad cultum eucharisticum et si sunt vere humiles et pii, possunt in eo multum proficere,
secundum illud Domini : « Venite ad me, omnes qui laboratis
et overati estis, et ego reficiam vos ». Communio enim nutrit animam ut possit
vitare peccatum, resistere tentationibus carnis et diaboli, et ut possit
progressive diligere Deum « ex toto corde,
ex tota anima, ex omnibus viribus suis et
ex tota mente sua ». - Sic cura progressu caritatis per communionem et
adorationem augentur etiam septem dona et docilitas Spiritui Sancto.
Sed
praesertim in hoc cultu eucharistico duo sunt consideranda : 1º
Considerandi sunt quatuor fines sacrificii, et 2º virtutes quarum Jesus dat
nobis exemplum in ipsa Eucharistia.
* * *
1° Attente considerandi sunt quatuor fines sacrificii.
1us
finis sacrificii est adoratio, sic holocaustum ad adorationem ordinatum est principale
sacrificium. Et homines saepe obliviscuntur adorationem Dei, adorant carnem,
divitias, progressum scientiae, seu rationem, seipsos, sic habetur sociolatria,
statolatria, rationalismus qui est cultus rationis super omnia, etc. Et saepe
Christus Salvator derelinquitur ab hominibus non solum incredulis aut
indifierentibus, sed etiam a fidelibus ingratis, etiam quandoque a suis
ministris, qui videntur eum diligere ut mercenarii propter aliquod praemium, et
non ut filii ; videntur eum diligere non propter eum, sed propter seipsos.
Sic deest adoratio a caritate imperata, quia est parva caritas.
Saepe in
quibusdam parochiis, Christus praesens in Eucharistia remanet solus quasi per
totam hebdomadam, dum posset esse quotidie fons gratiae, quia inter fideles ne
unus quidem venit ad Missam excepta die dominica, et nunquam ad visitationem
SS. Sacramento. In hoc apparet non solum parva caritas ; sed etiam parva
fides et spes, quae normaliter manifestantur per virtutem religionis quam
imperant.
Unde
commendanda est valde adoratio Christi
Salvatoris, praesentis in Eucharistia ; haec adoratio de se reparat multas
ingratitudines, magnam indifferentiam et salutis ineuriam.
2um
finis sacrificii eucharistici est gratiarum actio pro omnibus beneficiis
divinis, scil. pro creatione et elevatione generis humani ad ordinem gratiae et
gloriae, pro Incarnatione redemptiva, pro ipsa institutione Eucharistiae et
omnium gratiarum ex ea procedentium, pro innumeris Missis et communionibus
peractis a viginti saeculis ad confortationem animarum.
Multi
homines nunquam cogitando de his beneficiis sunt summo modo ingrati, et
ingratitudo eo major est quo beneficium fuit magis pretiosum et universale.
Filii generaliter quandam gratitudinem manifestant parentibus suis, et multi
homines nullam ostendunt Deo qui est fons omnium bonorum.
Cum autem
haec ingratitudo sit non solum individualis sed etiam collectiva, debet esse
collectiva et publicis gratiarum actio. Hic est secundus finis Eucharistiae,
unde desumptum est nomen ejus. Revera Eucharistia commemorat inter nos omnia
altissima Dei beneficia quae praesupponit, nempe Incarnationem, Redemptionem,
et nobis jugiter applicat fructus redemptionis. Unde, ut aiebat S. Joannes
Fisher martyr anglicus, Missa est velut sol spiritualis qui nos illuminat et
calefacit quotidie, hoc dicebat Lutheranis temporis sui qui Missam negabant, et
quorum templa remanebant frigida, sine calore solis spiritualis. Haec nova
beneficia Missae et communionis postulant novam gratiarum actionem. Cultus erga
Cor Jesu eucharisticum ordinatur essentialiter ad hanc gratiarum actionem pro
institutione Eucharistiae. Haec institutio, ut patet, postulat specialem
gratiarum actionem. Expressio Cor Jesu Eucharisticum significat praesertim Cor
Jesu qui nobis donavit Eucharistiam et eam rursus dat quotidie.
3us finis sacrificii est reparatio propter
peccata contra Deum commissa et speciatim sacrilegia quandoque perversissima, sub
inspiratione daemonis peracta ; solus Deus cognoscit immanitatem quorundam sacrilegiorum, quae in memoriam revocant traditionem Judae. Ad istas abominationes reparandas sancte celebranda est
Missa, et adoranda
est Eucharistia publice exposita.
Sic restituitur Deo et Christo gloria accidentalis
quae denegatur illis per praedicta
peccata. Haec reparatio dat Christo gaudium accidentale quod multi ci denegant.
Haec reparatio in memoriam revocat id quod durante Passione fecit sancta Veronica dum frontem Domini
tersit sudario in quo remansit effigies
Christi.
Sic haec reparatio publica impedit magnas
Dei castigationes pariter publicas quas mundus
meruit iniquitatibus suis. Et simul
postulatur misericordia pro peccatoribus ut
redeant ad viam salutis et ad poenitentiam. Inter
animas quae perfecte comprehendunt hunc finem sacrificii quaedam se offerunt ut victimae,
et sunt in mundo sicut « parafulmini », ad removendas terribiles Dei castigationes. Dicitur in Cantico Tobiae, XIII, 5 : « Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et salvabit nos propter
misericordiam suam ». Reparatio in cultu
eucharistico hanc misericordiam obtinet. In hoc cultu perdurat reparatio oblata in sacrificco
crucis.
4us
finis sacrificii est
supplicatio
ad impetrandum auxilium divinum, et
omnes gratias necessarias ad salutem, speciatim gratiam perseverantiae finalis quae
non est objectum meriti, sed obtineri
potest per vim impetratoriam orationis, et
praesertim supremae orationis quae continetur in
ipsa oblatione sacrificii Missae, in qua perdurat « intercessio Christi semper viventis ad interpellandum
pro nobis ». Et debemus nos unire
suae intercessioni, sicut suae adorationi, reparationi et gratiarum actioni, sic valde augetur valor actuum nostrorum.
Perdurat semper haec intercessio Christi in Eucharistia etiam cessante celebratione Missae.
Ideo debemus orationi Salvatoris nos unire orando non solum pro nobis
individualiter, sed etiam pro Ecclesia, pro pastoribus ut zelum et fortitudinem
a Deo accipiant, pro pace, pro concordia populorum, pro libertate Ecclesiae et
sanctificatione animarum. Item pro conversions ineredulorum et peccatorum.
Inter
animas quae hunc finem sacrificii bene intelligunt, quaedam magis
contemplativae sunt sicut Maria Magdalena ad pedes Salvatoris, aut sicut
angelus adorator Regis caelestis. Et quaedam spiritualiter ardent et amore
consummantur sicut lampas eucharistica. Melius : sunt ad imaginera B. V. Mariae
in caenaculo post Ascensionem Domini, et quasi ejus orationem supplicationis
pro Ecelesia continuant.
Haec
consideratio quatuor finium sacrificii est valde practica, quia anima primo
adorando respicit Deum in aeternitaie, deinde respicit praeteritum quoad benelicia accepta, gratias agendo, praeteritum
quoad peccata reparanda, et
denique futurum postulando divinum
auxilium.
Simul hic
cultus eucharisticus sic conceptus nos unit intime cum Christo sacerdote, cum
ejus adoratione intima reparatrice, cum ejus intercessionis et gratiarum
actions.
* * *
2º Deinde altius consideranda est vita interior Jesu Christi in
Eucharistia in quantum est nobis exemplum principalieem virtutum.
Ad
theologice tractandum de hoc puncto, notandum est quod Christus praesens in
Eucharistia est Christus gloriosus qui est in caelo, scil. qui non est amplius
viator, non dolet, nec meretur, sed exercet virtutes
prout remanent in patria, v. g. adorando,
intercedendo, gratias agendo, etc.
Insuper Christus in caelo cognoscit id
quod fit in terra et proinde cultum
eucharisticum qui auget ejus
beatitudinem : accidentalem, ac per oppositum
profanationes quae ei denegant hanc
beatitudinem accidentalem.
Unde circa hoc animadvertendum est cum S. Thorna (I-II, q. 67), quod in caelo non
remanent nec fides, nec spes, sed loco fidei
visio beatifica, loco spei possessio Dei inamissibilis, remanent tamen caritas,
virtutes morales et septem dona. Id est :
virtutes morales remanent quoad id quod est formule, scil.
quoad ordinem sanctum, non vero quoad materiale : « non enim habebunt
locum concupiscentiae, et delectationes
ciborum et venereorum ; neque etiam
timores et audaciae circa pericula
mortis, neque etiam distributiones et communicationes
rerum, quae veniunt in usurn in praesenti vita ».
His positis, facile intelligitur id quod dicit B. Petrus Julianus Eymard (p. 88), distinguendo
id quod est proprie dictum et id quod metaphorice dicitur. Verum etiam proprio
dicere : In Eucharistia Jesus non amplius habet
vitam exteriorem, non amplius visitat infirmos,
praedicat et similia. Remanet in tabernaculo « come un prigioniero d’amore », seu voluntario, non
exercet sensus externos per respectum ad ea
quae circumstant Eucharistiam ; sed haec omnia cognoscit altiori modo
in caelo per scientiam infusam et visionem
beatam. Unde Christus in Eucharistia
habet vitam interiorem tantum et perfectissimam ;
sic docet nos solitudinem, silentium, recollectionem. Christus vult
nobis dare exemplum plurium virtutum, scil. caritatis
erga Patrern suum, erga animas, religionis prout
semper adorat, gratias agit et intercedit, humilitatis
et obedientiae secundum perfectam
subjectionem voluntati divinae, mansuetudinis, nunquam enim fuit in eo inordinata passio.
Praesertim ut dicit B. Petrus
Julianus Eymard (p. 90) : vita interior Jesu in Eucharistia est vita amoris erga
Patrern suum, cui jugiter offert actiones
suas, et suurn statum sacramentalem, suam
praeteritam passionem, commemoratam in Missa.
Item ejus vita est vita amoris erga homines salvandos. Cor ejus est centrum
omnium cordium.
B. V.
Maria excellenter habuit hanc devotionem
eucharisticam ; « il suo cuore
era attirato a quel divin Tabernacolo come il ferro alla calamita » (p. 93). Et sicut quidam
sancti habuerunt privilegium miraculosum
conservandi in seipsis species sacramentales
absque corruptione usque ad sequentem
communionem, ita hoc privilegium non
denegandum est B. M. Virgini.
Sub luce horum principiorum B. P. J.
Eyrnard merito loquitur de humilitate eucharistica, de paupertate eucharistica, de fide eucharistica, de caritate eucharistica ; v. g. dicit :
In Eucharistia Christi divinitas, gloria,
potentia sunt absconditae, etiam ejus humanitas,
Jesus est in statu humillimo (povero) ; operatur jugiter ad sanctificationein animarum sed in silentio, modo mysterioso,
ita ut homines nihil videant. Sic
anima quae intime unitur cum Christo praesente in Eucharistia
habet intensam vitam interiorem amoris sed exterius remanet ut pauper, servus et humilis. Interius quandoque exultat, sed externe non manifestat : « ejus vita est abscondita cum Christo
in Deo ».
Hoc est pulcherrimum (p.
95) : « Le virtù del suo animo
dovrebbero essere sublimi e perfette, e
la loro forma semplice e comune ; in una parola, la loro
perfezione dev’essere come il braciere
sotto la cenere ». Ita Cor Christi est fornax
ardens caritatis abscondita sub speciebus sacramentalibus (tutto l’opposto del
teatrale).
Cum humilitate Christus in Eucharistia exercet caritatem, et ejus caritas est dulcis, patiens, benefica. Dulcis est in particulari cum pauperibus, cum afflictis. Patiens est ad nos exspectandos. Benefica est per respectum ad omnes,
eos praevenit etiam inimicos et allicit ad
conversionem. Imo in Eucharistia Jesus remanet ut victima amoris, incruente immolata in Missa ; sic plures animas vere fideles allicit ad
vitam reparatricem.
Haec omnia optime exprimuntur in litaniis Cordis Eucharistici Jesu, quae continent
gradationem ascendentem, a statu humiliationis in que est Salvator in Eucharistia
usque ad altaria et intimam unionem ad quam ipse vocat animas generosas (1).
(1) Haec pulcherrima
oratio specialiter convenit pro adoratione
SS. Sacramenti.
PREGHIERA
AL CUORE
EITCARISTICO DI GESU’
Cuore Eucaristico di Gesù ; dolce compagao
io vi adore,
Cuore Eucaristico di Gesù,
Cuore solitario, Cuore umiliato,
Cuore derelitto,
Cuore dimenticato, Cuore disprezzato,
Cuore oltraggiato,
Cuore disconosciuto dagli uomini,
Cuore amante i nostri cuori,
Cuore supplicante d’esser amato,
Cuore paziente ad
attenderei, Cuore premuroso di esaudirci,
Cuore desideroso di essere pregato,
Cuore fonte perenne di nuove grazie,
Cuore silenzioso che volete parlare alle anime,
Cuore dolce rifugio della vita nascosta,
Cuore maestro dei segreti dell’unione divina,
Cuore di Celui che dorme ma sempre
veglia,
Cuore Eucaristico di Gesù, abbiate pietà
di noi. Gesù Ostia, io voglio consolarvi,
Io mi unisco a voi, io mi immolo con voi,
Io mi annichilo dinanzi a voi,
Io voglio dimenticarmi per pensare a voi,
Essere dimenticato e disprezzato per
amor vostro,
Non essere compreso ed
amato che da voi,
Mi tacerò per ascoltarvi e mi lascerò
per perdermi in voi,
Fate che io sollevi così la vostra sete della nīia salute, la vostra sete ardente della mia santità, e che,
purificato, io vi renda un puro e vero
amore,
Io non voglio più stancare la vostra attesa : prendetemi, io mi dò a voi,
Io vi consegno tutte le mie opere, il mio spirito
per illuminarlo, il mio cuore per dirigerlo,
la mia volontà per fissarla, la mia
miseria per soccorrerla, l’anima mia ed il mio
corpo per nutrirli,
Cuore Eucaristico del mio Gesù, il cui sangue è la vita
dell’anima mia, che io più non viva, ma
vivete voi solo in me. Cosi sia.
(
* * *
III. - Conclusio : Cultus eurharisticus sic conceptus effective
perducit ad perfectionem sacerdotalem (p. 161, 80,
230, 232).
Quia ex Christo realiter praesenti in Eucharistia
derivantur gratiae actuales efficaces quae
perficiunt animam, sicut quando Christus post resurrectionem suam dicit Petro, ut
reparet negationem suam : « Simon
Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te » (Joan. XXI, 16). Tunc Christus ei
dicit : « Pasce agnos meos et
oves meas », ; et ei praedicit martyrium suum. Haec
praedictio est simul cum gratia quae jam praeparat
Petrum ad constantiam martyrii. Est
similis influxus Christi praesentis in Eucharistia, sed modo abscondito ; influxus inspirans amorem effīcacem et perseverantem.
In hoc saepe probatur
fides, sicut quando B. Petrus Julianus
Eymard exspectabat vocationes ; non veniebant,
imo unicus ejus filius abiit ; quando P. J. Eymard. hoc vidit, remansit coram
SS. Sacramento dicens : « Domine, remanebo hic genibus
flexs, usquedum filius meus redeat ».
Et post tres aut quatuor horas rediit, et dende venerunt multae et optimae
vocationes, ita ut ejus Congregatio
uberrimos fructus retulerit non solum in
Galia, Italia, allisque regionibus Europae, sed
etiam in America septentrionali et
meidionali. Per istam probationein fidei anima perducitur
ad perfectionem.
Quinam
specialiter vocantur ad sanctitatem per hanc
viam (p. 230) ?
Sunt illi qui acceperunt vocationem eucharisticam. Jesus
dicit : « Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum » (Joan. VI,
44).
Pater autem trahit omnes ad salutem,
sed non semper eodem modo. Omnes quidem christiani vocantur ad cultum
eucharisticum, et magis sacerdotes, sed inter
eos quidam specialiter alliciuntur.
Quid sit vocatio
eucharistica, secundum B. P.
J. Eymard
(p. 230) ?
Est attractio
specialis gratiae, simul dulcis et fortis, ac si Dominus
diceret : veni ad sanctuarium meum.
Haec attractio paulatim fit dominatrix, si non est resistentia.
Deinde si anima fidelis est et respondet
huic attractioni, invenit pacem ac si
invenisset suum locum naturalem, adaptum, et
cibum suum spiritualem : « Ho trovato il luogo
del mio riposo ». Libri, discursus spirituales non satis juvant, requiritur oratio prefundior coram SS. Sacramento.
Denique haec attractio gratiae perducit animam ut totaliter se offerat ad
servitium Eucharistiae, ut fiat vera
adoratrix Jesu Christi praesentis in Sacramento. Id est : non solum ut solvetur, ut acquirat virtutes, nec solum ut solvet alias animas,
quia Deus et Christus plus diligendi sunt quam proximus, sed etiam ut rcspondeat huic invitationi Salvatoris :
« Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et
Pater tales quaerit qui adorent eum »
(Joan. IV, 23).
In adoratione sic concepta,
includitur id quod S. Thomas eum antiquis
vocabat contemplationem divinorum, nam haec contemplatio procedit ex fide viva donis Spiritus Sancti illustrata et imperat virtutem
religionis, cujus altissimus actus
est sacrificium, praesertim sacrificium
adorationis.
Sic cultus eucharisticus profunde conceptus perducit ad
veram perfectionem sacerdotalem qua sacerdos, sub perpetuo influxu Christi praesentis in
Eucharistia, fit vere alter Christus.
Multi per haec viam ad sanctitatem de
facto pervenerunt, debemus igitur humiliter et
confidenter ad eam aspirare, quotidie postulando gratiam efficacem ad hunc finem, ad gloriam
Dei et salutis animarum.
[1] Hoc
demmitur ex supracitatis Exercitiis spiratualibus Venerabilis P. Cormier, 0. P.
[2] Hoc videtur ignorare Deus Pourrat in sue opere La spiritualité chrétienne; videtur aestimare quod ante saeculum XVI, quando non regulabatur oratio mentalis, religiosi ei non vacabant. E contra eam faciebant spontanee sine obligatione et melius, modo maris contemplative in fine psalmodiae, quia bona psalmodia disponit ad orationem magis intimam et personalem.
[3] Cf. S. Thomam IIIa, q.
[4] Il naturale ritorna al galoppo in
un movimento primo-prim, sed etiam longius.
[5] Causa finalis imprimit in agente amorem erga seipsam.
[6] Cfr. quoad hanc primam opiriionem, Card. Mercier, op. cit., p. 163 : « Les religieux épris de leur ordre ou de leur congréation, n'apprécient pas toujours avec justesse, ni les autres ordres ni la place occupée par le clergé "séculier", dans la hiérarchie ecclésiastique. Un prêtre vénérable me disait: "Ils ont pour nous plus de compassion que d'estime". Religiosi non debent quasi emphatice dicere : « Nos autem sensum Christi habemus », vitare debent non solum egoismum sed « nosismum ».
[7] Nisi sit necessitas pro dioecesi, cfr. Cod. juris can, 542, 2.
[8] S. Thomas, in ‑Miatth.
XIX, 21 (ed. Marietti, p.
Dicitur quod quidam postulaverunt a S. Thoma : Quisnam eligendus est ut Magister Generalis? et quod ipse respondit : Qui est prudentior eligatur ut Superior; qui est doctior doceat nos; qui est sanctior oret pro nobis.
[9] (1) Quoad doctores in S. Theologia, S. Thomas dicit in Quodl. I, a. 14 quod infra episcopos « theologiae doctores sunt quasi principales artifices qui inquirunt et docent qualiter alii debeant salutem animarum procurare. Simpliciter ego melius est docere sacram doctrinam et magis meritorium, si bona intentione agatur, quam impendere particularem curam saluti hujus vel illius, unde Apost. dicit: " non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare " (1 Cor. 1, 17) ».
[10] Hérétiques. Préface de H. Massis. Les grandes idées devenues folles.
[11] Cfr. J. Maritain: Les trois Réformateurs, Rousseau: Le Christianisme corrompu.
[12] Apoc. III, 20 : « Ecce sto ad ostium (cordis tui) et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ipse mecum ».
[13]
S. Vincentius a Paulo generose acceptaverat probationem specialem ad liberandum aliquem professorem theologiae a magnis tentationibus contra fidem. Et tunc ipse fuit
vehementer tentatus per quatuor annos eodem modo. Tentationes contra fidem erant ita forte,
ut scripserit symbolum fidei in chartam quam posuit supra pectus suum, sub vestibus suis. Et quando tentatio vehementior erat, S. Vincentius premebat
Symbolum supra cor suum, in signum protestationis seu professionis fidei ; tunc
per quatuor annos fecit actus heroicos hujusce
virtutis, quae in fine erat valde
roborata et ab omni imperfectione
purificata. Ejus fides sic facta est
magis contemplativa, penetrans et sapida, et etiam
inter perturbationes mundi hic
sanctus sic conservabat magnam vitam interiorem,
irradiantem, et pervenit ad raram contemplationem corporis mystici Christi, prout
constanter videbat Jesum in pueris derelictis, in captivis,
in detentis in carcere, et sub
ista luce divina ejus caritas immensum bonum faciebat.